Jo. Laurentii Berti fratris eremitae augustiniani theologi praeclarissimi Librorum 37. De theologicis disciplinis accurata synopsis quam ad usum seminarii auximatis concinnavit. Notis perpetuis, ac novis quibusdam dissertationibus auxit, & in lucem n

발행: 1769년

분량: 591페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

401쪽

e Instet mctoritate scriptorum. Hosium revera Sirmiensi blasphemiae subscripsisse, nec Hilarius deceptus est , nec Hositi innocentia defendi potest. Ad IV. dist. min. Liberius excusatur, quia dolo malo Arianorum Athanasium reum putavit,& formulae subscripsit formaliter non haereticae, conc, secus, neg. Responsio patet ex supradictis. PRoposiTro II .. Non obiit Hosius in Ariana impietatα Prob. I. ex Athanasio in ep. ad iSolita , ubi ait : Moriaturus Hosus Arianam haeresim condemnavit , vetuitque a quopiam recipi e & in Apol. ait , eum Arianis cessisse ad noram. Prob. II. ratione, Licet enim possit jultus Dominus . semel peccantem delerere , cum tamen superexaltet misericordia iudicium , credibile est poenitentiae locum dedisse Athletae veritatis , qui non malitia , sed infirmitate, non corde, sed ore peccaverat . Sed haec inscrutabili Dei iudicio subjici mu . Opp. Isidorum c. I de Viris illustri, Vaseus, Mariana, aliique narrant, Hosium digno Apostatae exitu elisum, & e sede dejectum esse, cum vellet Gregorium Illiberitanum deponere , qui cum eo communicare renuit; ergo &c.

s. I. Αlex. , librum de Viris ili. esIe 1upposititium , sed cum Isidoro jure tribuatur a Vomo, aliisque, II, Isd

rem hane fabulam a Luciferianis aecepisse, quorum duo Faustinus, & Marcellinus , ne lapsos in persecutione Coustantii η reciperent, in libello ad Imp. Valentinianum fabulas tragicas excogitarunt. Ibi primum Hosii cum Gregorio dissidium,& mors atrox conficta est : indeque historiae suae assuit Is- dorus ; magis ergo Athanasio funcnrono scriptori, quam Isi- doro credendum est ab eo longe dissito . Idem de aliis su- , Pra citatis dicendum , est . C A p υ T IV. ., De Omno Te Deum laudamuς, atque eius auctore. 'ECelesia a pluribus taculis hunc hymnum recepit, in quo

unum cum Patre, & Filio, & Spiritu S. Deum confitemur : de ejus tamen anctore non conveniunt eruditi. Qua

de re sit ΡRopositio . Hymnus Eucharist cus Te Deum lauda vius Ambroso, Amustino jure tribuitur. Ita Bartholomaeus Urbinas a , Jacobus de Ualentia si ,

402쪽

8a DE TAEOLOGreri DIscrptrum Lancillottus , aliique nostiates, queis accedunt Lorin a s Radulphus Tungrensis b), dccujusvis ordinis scriptores cla-sissimi. Prob. I..ex vetustissima traditione petita ex Breviario Ambrosano, A Monastico, ubi hie hymnus tribuitur Ambrosio , & Augustino ; quam traditionem non diffitentur Pa gius e , & Μabillonius dM . Prob. II. ex lib. psalm. mss. . quem Carolus Magnus misit ad Adrianum Papam , pretio vetustatis magno intimando, cuius autographum servatur iabibliotheca Caesarea, ibique legitur cum hac epigraphe ; Η mnus , quem S. Ambrosius , Augustinus invicem condiderunt. Hunc etiam titulum praefert in libris Aleuini , Bedae,& Eqberti; ergo &c. I . ob. I. In vetustiss mss. hymnus iste nec Ambrosio , nec Augultino tribuitur. In Vaticano Psalterio inscribitur: μ muus L Sisebuti , in breviario Aniciano o Hymnas S. Abiandi . In psalterio Gallico tribuitur Nicetio, & apud Μarte- ne Hilario Pictaviensi. ; ergo incertus est auctor huius hvmni. Addunt Μaurini: nemo est, qui nesciat fabulam essae, hunc hymnum alternis vicibus ab Ambrosio, & Augustino

cantatum.

. ad s. neg. cons. Cum enim Sisebutus fuerit mnaehus Cassinensis, & floruerit ann. Io8a, nequit ei tribui hymnus, qui ann. 3ω. iam extabat c. I a Regulae S. Benedim nis veri, bis : post 4. Respou norium incipiat Abbas Θmnum Te Deum edicia Nec putes , D. Benedictum hymnum inusitatum ossicio ad didisse ; nam multo ante in natalitiis Pontificum eantarum misse seribunt viri doctissimi ; ergo nullus Benedictinus f tentibuq Μaurinis, illius hymni auctor etf. Sed neque Anun diu aut Nicetius , pro quibus Vix stat unius mss. , nec veteris , testimonium. Cum enim Amanuenses plurium aues

rUr c Affert etiam hoc Ioeo cl. congrue eoniicit laud. auctor auctor traditionem Mediolanen - tempus , quo id primum invasum , qui viam , quae a laterali luit, esse prorsus immemorabile ianua Eeelesiae S. Ambrosii ad aliam Verum hoc momentum , utpote dite it , in qua fertur, Auaustinum populari traditioni subnixum, nee suisse baptizatum 4 vulgo appel- satis firmum , nee criticae nra-lant Ia υia det Tedeon , cuius vitati consonum aliquibus visum nomen elaturae , cum nulla afferri est, adeoque consulto illud omi- pol sit ori po recentior, non inis simus.

403쪽

rim 'scripta si pe confuderim, fieti potuit, ut intre aliorum opera hymnus illa locum habuerit, vel in fine additus sit ad

gratiarum actionem . Ad II. neg. cons. Nam variatis eir-cumltantiis , non continuo tollitur veritas e nec refert, a

hunc hymnum S. P. Aug. & Ambrosius alternatim cecin rint , an ab utrouue editum Clerici Μediolanenses: utrumque enim nobis invet. 'ob. II. Haec mitra opinio ex Chronico s. Datii Μediolanensis invaluit , quo innardus a) , Gavantus μ), Mabillonius e) , & Muratorius , qui Ambrosianos codices

accurate lustravit, tensent opus esse supposititium . ne

ant. Docet enim Mabillonius d) , I. nedum in Chronico Datii, sed etiam in vetustis . Psalterio Caroli Μ. , de quo supra , Canticum is hia nomen praese erre Ss. Ambrosi & Auxustini, unde infertur, nostram persuasionem novam non esse, sed aut Datii tempore , aut paulo post esse receptam . II. Observat , idem: Chronicon sub Datii nomine citari cum apud Paulum Diaconum, tum apud Anastasium f), unde infert , aut Datium eius auctorem esse aut alium Paulo Diaco , hoc est 8. saeculo, superiorem. III. Ait, hoo Chronicon non esse rejiciendum , licet recens sit , potuit enim

quae narrat, ex vet. monumentis accidere. Haec Μabillonius

Dices. Datii Chronicon perducitur usque ad an. I Is& apud Ladulphum eadem , iisdemque verbis narrantur; er go &c. neg. cons. Nam Datiano Chronico aliqua addi tamenta ut Eusebiano aceessere , quod ab Eusebio ad an. 326. perductum est ; a Hieronymo autem ad r89. Cum enim uniores Chronologi ex scribant antiquorum historias, mirum non est, si plura in Ladulpho occurrant, quae Darii nomine

alibi reperiuntur.

. Ob. III. Laudatus hvm nux non est editus informa di Ioni; ergo a solo Ambroso conditus est. II. Versuq Ps. 27. Artim aliter legitur tam in Psali. Ambrosi, quam aps Aug.; ergo suspicari iure possumus a neutro conditum esse. ad I. ne g. cons. Non enim more dialoeti hic hymnu mit contextus , quia non est mutuum Augustini eum Ambrotio colloquium , sed utriusquρο oratio eucharistica. Ad II. l neg. cons. Ouod enim in Cantico illo leaarnr , haerediso ἰri .e, & m P f. haereditatem tuam , accidentalis est, & minima dilcrepantia, quae non obstat germanitati hujus hvmni.

404쪽

Saepe ehim deprehendimus, longe aliter Ambrosum & Au- p tinum textum Pisimorum legere , quam si in Ecclesia hico Pialterio. Atque his VIII. l ib. finem facisus huemno de fide Chrisi , aratramo actione .

In quo Scholarum placita , s praescriptiones tradunt urad.scite disserendum de Trinis ate. V Eterum Scholasticorum prolixas seque ac salebrosas disi putationes extremis, ut aiunt , labiis hoc loco degustabimus , ut impii haereticis , ac morosis criticis graviori stylo deiectis, eos etiam, qui aut domestica, aut ludicra bella inferunt , exerceamus . Erit itaque IX. hic liber totus Scholasticus , & unica dissertatione seriem capitibus 'comprehendi poterit, quorum hie futurus est ordo. CAPUT

ais intellectus creatus solis naturae utribus certam nitatis notitiam assequi valeat Pliot. I...Trinitatis mysterium Platonem invenisse scribit Claudianus. Plura etiam extant ejus vestigia in libris negisti , A in Oraculis ubiliarum . Altissma quaeque

mysteria ingenii vi attingi posse, docuit etiam Abaelardus, & Raymundus Lullus. . Not. ΙΙ. , demonstrationem aliam esse per caussam , aliam ter effectus, aliam a smili &e. Duo itaque inquitemus hoc ocO , I. An ratio naturalis valeat per se in huius mysterii cognitionem assurgereὰ II. An revelatione supposita, possiit argumentis eam demonstrare Sit ergo PROPosiTio . Nequit naturae vi Trinitatis mysterium attingi', nec fide supponia demonstrari. Prob. I. Scripturis, in quibus Trinitatis notitia soli gratiae dono tribuitur, ut Mail. II. Nemo novit Filium , n/si

Pater ἰ neque Patrem quis novit, nisi Filius, edi cui voluerit Filius revelare. Et c. I 6. Beatus es Simon Ba Jona, quia

caro oe sanguis non reυ to t tibi, sed Pater meus ; ergo &c. Prob. II. ex PP. Hormisdas epistola ad Iust. Secretum Trinitatis, ait, nee ulla mi ilitim, nec inmisibilium creaturarum portiit inυsseare natura. Ambrosius de Fide. Impossibile es Verbi disini sciresecretum. S. P. Aug. II de Trin.

405쪽

. y B. IX. C A P. I. . . . R3316. Quaenam vis intelligeudi , quae acies cogitationis ostende a quomodo sit Trinitas P ergo &c. Prob. III. ratione. COInitio enim Trinitati, aut a creaturis haberi posset, aut ex idea in enita : non a creaturiq; nam harum productio non est ex proprietate per nae , sed ex unitate natu e , ita at , si in una tantum livpostasi Dei natura subsisteret, adhuc ratio haberetur creatoris , cre turae . Neque ex idea Dei ; haec enim infert naturae unitatem, non distinctionem personarum . date quidem valent

etiam supposta revelatione d haec enim naturae Vim , aut mentis aciem non immutat, sed efficit tantum , ut assentiamur veritati non apparenti ob revelantis auctoritatem; ergo &c.

Ob. I. S. P. Aug. l. I 3 de Trin. a. , ne quis fit stra Gis met , se quaesisse in creatura indicia summie Trinitatis, asseri locum ad Rom. I : Invisibilia Dei, & Sap. 8 A magnitudine speciei in creaturae caenoscibiliter poterat horum creator

videri; ergo per Augustinum , ut Dei exi stentia , ita Trinutas ex creaturis dignoscitur. Reapse S. P. eam pluribus exemplis creaturarum demonstrat ; ergo &c. R. dist. cons. Dignoscitur ex creaturis tanquam Trinitatis vestigiis, conc., tamquam invictis argumentis , neg. Quidquid enim creatum est , Deum omnipotentem demonstrat, non Deum trinum: qu:e er o ex Augustino, & excit. Scripturae locis videntur Trinitatem referre, non eam exhibent

aequiparantia naturalis similitudinis , sed cogitatu mentis divinitus illustratae. Quod S. V. probat ibidem ex imagine sita in hominis mente cogitante, x volente, ubi ait : caUeat, ne hanc imuinem ita ei comparet, ut omnino ex uimet simium , sed potius in qualicumque ista similitudine magnam qu eue dissimilitudinem cernat. Mens enim, notitia, & amor, ait c. 8, ita sint in homine , ut non ipsa sint horuo; ast divinitaq ita est in personis; ut unaquaeque sit Deu . Et c. 2ῖ

aliud discrimen addit: tua imago , quod est homo , habens illa tria, nna persona est: n Deo tres personae sunt unus Deus. Ob. II. Uetere; Philosophi Trinitatem agnovere; ergo Ac. Prob. ant. De Trismegisto fertur dixisse: Monas genuit monadem , in se suum resexit ardorem . ΙL Aristoteles,& Pythagoras tarnarium numerum ut symbolum Trinitatis agnoscunt . III. Hoc mysterium in Timaeo Platonis obse

vavit Eusebius, & aeternitatem Verbi in libris Platonicorum vidit Aua. IV. Patris ti Filii meminit Zoroaster, & plura de Christi divinitate occurrunt in libris Sybillarum ; ergo &c. R. neg. ant. Ad I. Prob. neg. cons. Libri enim Trismegi- m. I. B b sti

406쪽

85 Dp TREOLOGI Is DrsCIPLINIIlii spurii sunt, neque excedunt Apostolorum seratem, ut Observat Petavius a), Dupinius b , aliique. In eo enim pas, sim occurrunt verba ex Evang. Ioannis, & praeea vocabula, cum Mercurius longe ante floruerit , quam Graecorum nomen audiretur; sed, etsi daremus, opera Trismegisti germana esse, in iis monas monadem genuit , id est unus Deus ununa mundum : geuuit enim pro creetvit ibi ponitur more Graecorum. Ad II. neg. an . Nam ternarium laudant Aristoteles,& Puthagoraς ob triplicem unitatem , quae rationem habet principii , m ii, & finis; sed Pytagoras quaternarium praeserebat. Et in num. octavo summam esse perfectionem lymbola Scripturarum ostendunt. Ad III. diit. ant. Et haec mysteria ex Hebraeiq, eorumque libri et noverunt Platonici, conc.,& habuere natura duce , neq. Cum enim plures libri sancti ante expeditionem Alexandri in gri 'cum translati essent, poterant Platonici. vel ex iis, ut censet Hiietius, vel ex Judaeorum consuetudine, ut de A ristotele affirmat Clearcus c), plura audire myisteri . Plato enim maynam orbis partem di scendi cupiditate peragravit . Unde Verbum Dei cognovit Plato, tolle Aus asino VJ , sed cum plures in Deo gradusa' nosceret, inferiorem credidit Tagato , idest caussa, & s m na jecit Arianismi. Ad IV. neg. cons. Quae enim ex Z Toastre proferuntur, aut spuria sunt, aut Arianismo insecta. Idem dicendum de Γνό limis oractilis , quae spuria censentur , nedum a Dion delio , Oudino, Volsci , Clerico, sed etiam a Possevino, aliisque. Et licet Sybillina carmina a XU. Viris Roma asservata esse omnes fateantur; quae tamen nunc eXtant , liquet, post Apostolorum aetatem suisse consarcinata : nil mirum ergo si Filium Dei Christum praedicant . Si dicas tum Grotio , Sub ilina carmina a Iudaeis edita graeco idi mate, etsi hoc salsum est , inde tamen sequitur, fidei arcana solos fideleς in vulpus proflidisse. impossibile , dem ΟΠ stratur Possibile; sed musterium TNnitati et non demon 'ratur imp mbde: erso monstrariar possibile . R. dist. mai. Si haheat inhumana mente rationem , aut ideam aliouam , conc.. secus, neg. Porro revelatione seclusa , nulla est idea Trini

407쪽

De numero M principio diυinarum Processonum. Not. Processio est origo unius personae divinae ab alia, eaqne est immanens, & substantialis , ut a creaturarum productione iecerni possit . Nam processiones esse in Deo admittenda; ; casque duas tantum esse, nempe gener tionem Filii a Patre , et Spiritus S. originem ab utroque, nee illum gigners, neque hunc spirare , lib. I. demonstravimus. Nnt. II. daarri ibi et in Scholis, an divinarum Processionum principium sit natura, an hypostasis, an utrumque Principium dicimus id, in quo sita et ratio potentiae generandi , aut spirandi . Aureolus nullam a tivam potentiamaz olcit, praeter connexionem, & repugnantiam terminorum,

qualis est potentia, qua Deuς potest esse Deuet , homo h mo &c. Alii distinguunt principium quod , id est personam,& principium quo. Hoc autem statuit Durandus in sola n tura, prout est saecunda, & preconcepta ad intellectionem, ac Volitionem . Qiidam cum Bonaventura statuunt in sola relatione, seu perionali proprietate . . Thomittat in intelleξtu,& voluntate , prout con notat relat Uum , nempe rationem constitutivam personae . Scotistae , praeter communes intellipendi, ac volendi actus. alios formaliter diversos invenere, in quibus Uerbi generatio consistit , & lpiratio : illa dictis dicitur, haec spiratio . . Nos vero, qui omnem intrinse eam distinctionem a marem OVemus , hu praenotamus : redie dici cum Cyrillo l. t Thes. c. 7. Vssentia est mirtus genera:iva Dei; item ena natura eνὶ fleveratiῬum principium , quo Pater Filium generat , ut ait Sess. 18 Conc. Florentini Joann es Theologus; nec non : b erbum gignitur inteIDoLι , vel dictione Patris: Juae sunt enunciationes a Patribus usitatae : sed cum illae lenum admittant comρlexum , & incomplaxum, uterque exponi

debet. Ut si dicam , Filius genitus es e Patris subflantia, senius est, Filitum esse genitum a Patre, qui est tua iubilantia ; & complexum hunc lensum , ut vocat Ariminensis , admittit Augia stinus docens, Patrem esse quid 'uid est, Iubstantiam, vitam &c. At si dicas: Filius gluttur a itil utia , quae est aliquid a Patris persona dilui urerem , sive procedit per intelleEtiam, qui est potentia hypostasi luperaddita, huns

sensum complexum rejicimu8. -

408쪽

PRoposiTio I. Datur in Deo Verum , ac proprium generationis, ac spirationis principium. Prob. contra Aureolum . Ι. Pater non constituitur ex eo, quod Filius non repugnet, sed quod illum vere gignit; ergo, praeter non repugnantiam terminorum , aliud est generationis principium. Pr9b. ant. ex Audistino I de Trin. I . Pater ad Fuium primcipium es, quia genuit eum i emo, sicut vera generatio in Deo negari non potest, ita nec proprium generationis principium , II. Filius a Patre est , nedum illative, sed etiam lubstantiali generatione ; 'ergo non est principium Filii sola non repugnantia . III. Principium generationis Uerbi resertur ad terminum productum ; ergo est vera potentia. Ob. I. In Patre non est potentia, ut se faciat Patrem; ergo in eo non est vera potentia gignendi Filium . dist ant. Non est potentia, quae est adactum, conc., ad terminum, nest. Nam illa potentia indigna Deo est, qui cum sita tu purissimus , nequit ullam persectionem acquirere, cum nulla careat . Fiaec autem nullo superveniente actu dat te mino existentiam, aut perfectionem , ut potentia condendi mundum , aut gignendi Filium , quae in termino extrinseco dependentiam infert, in intrinseco relationis originem.

Ob. II. Potentia productiva Filii est perfectio simpliciter; ergo , si est in Patre , est in eo persectio simpliciter , sua caret Filius. R. dist. ant. Est perfectio s-Fciter , &incomplexe significabilis , idest indistincta a perfectione P

tris, conc. , Iimpliciter , & complexe , idest forma superaddita substantiae Patris, nego. P RoposiTio II. Principium divinarum processionum non est sola hypostass, vel relatio. Ρrob. ex Anselmo c. 34 Μonol. Non ex eo procedit, in quo plures funt Pater , Filius sed ex eo , in quo unum funt: id est ex natura, quae in iis una est; ergo relatio sine natura non est completum generationis principium. Dices . Hypostasis est Patri principium personaliter ensendi ; ergo & operandi. R. dist. ant. Est essendi principium incomnlexe significabile , quod est ipsa natura cum termini connotatione, conc., significabile complexe , & naturae ad

Ventilium, nego. εPRoposiTio III. Sola natura non est principium div

narum processionum.

Prob. ex Concilio Lateranensi IV. , ubi statuitur conistra Abbatem Ioachimum , quod essentia non es generans,

409쪽

nepue genita, neque procedens. δεδ est Pater , qui generat , Filius , qui gignitur , Spiritus Ianctus , qui procedit , ergo&c. PROP 1Tio IV. Non est in Deo principium qκod a principio quo sensu complexo distinctum. Prob. I. Deus Pater, cum sit perfectissimus, & simplicissimus, est ipsa sua potentia, ipse suus actus, nec ulla ad- Uentitia oualitate perficitur ; ergo solus est principium , &ςuod producit , & quo producitur . ΙΙ. Principium quo vel

est Patri intrinsecum, vel extrinsecum. Non primum , quia Deo repugnat , non secundum , quia nulla forma est a paternitate distincta. III. Nisi Pater absque alio principio Filium gigoeret , non esset , ut fides docet , sine principio; ergo &c. Prob. II. Principium quo non est natura sine intellectione, & voluntate, ut ait Durandus. Filius enim est Verbum Patris, Dei ratio &c. ; ergo procedit ex intellectu Patris. Neque, ut placet Thomistis , est intellectus ti voluntas , quia principium generationis a genito dis ingui debet : sed nec intellectus, nec natura a genito distinguuntur; ergo &c. Quod ergo ait D. Thomas , naturam , ' intel esum esse ηenerationis principium , quatenus in obliquo flanificant relationem, verum est in sensu incomplixo, quo significatur, generationis principium esse Patrem , qui est sua natura, sua mens, sua voluntas, non in sensu complexo , cum nulla detur potentia hypostasi superaddita , & omne principium , cum sit alterius, non sui, a principiato distinguitur. Neque vero

Mictio , & spiratio est principium quo , ut docent Scotistae; nam in Deo nihil aliud es apud se iacere, oe apud se cogitare , ut ait l. 3 ad Μοα S. Fulgentius , & frustra Scotus altus notionales multiplicat. Si velis appellare dictionem astum intellectionis paternae, prout refertur ad Verbum , ilicet per me quidem; sed erit revera principium Filii sapiens Pater, cui idem estes e, quod saperet & terminus generationis Uembum & sapientia Patris , cui idem est esse , ut docet S. P. Aug. l. 7 de Trin. c. I. sapientiam, & prolem, cum in Deo

sit vere una simplex essentia. Ob. I. Dei natura non est neque generanς, neque genita ἰ ergo principium generationis non est quidquid est Pater dist. ant. Si accipiatur Dei natura prope sona. quae est sua natura, neῖ.; si accipiatur complexe, prout personae superadditur , & dicitur absolute , conc. , & ne

suppositum. Haec enim natura communis non est intrinsecea personis diuincta, ut ait Ab. Joaclumus, qui non Veram,

410쪽

& propriam unionem admisit inter naturam, & personam, unde quaternitatem in Deo adstruebat , ideri tres personas , illam communem elisentiam, quali quartam , quod a Synodo Lateran. damnatur, qui fiatuit, Patrem ese , qui generat, Filitum . qui Asenitur , Spiritum Ian tum , quιiprocedit. Vide auatorem. ob. II. cum Durando . Divina eissentia sine intellectu , et voluntate loecunda eli, ut patet in humana natura; ergo intellectus et voluntas non conitituunt divinarum processionum principium. χ t. ne'. ant. , et luppolitum . Non enim dii tinguitur natura Dei simpliciiIima ao intelle,seu, bc voluntate , nisi per mentem ; Iecus in natura humana, quae cum

non lit simplax , intellectus a potentia pignendi secernitur. Ob. II l. Si Filius vi tuae processionIs eit Verbum , MSpiritus S. eli amor, debet Filius per intellectum, Spiritus S.

Per Voluntatem procedere i ergo cum Thomi: tig admitti debent haec duo principia , quibus assignatur ratio, tur in Deo sint duae procelliones tantum, ideli generatio , & spiratio, & una sit opus intellectus , altera voluntatis : ex illa Verbum, ex ilia autem sit amor. Nec Filius Amor dicitur, nec Spiritus Verbum ergo &c. IX. dist. ant. Si 'νο per reddat sensum compleYum supra eX- positum, neg. , si incomplexum , conc. Intellectus enirn et voluntas Dei eadem iunima res est cum natura, et qualibet per thna: nec ille est Filii principium, nisi leniis incomplexo , prout principium Filii eli Pater, qui eit sua intellectio. Nec voluntas cit principium Spiritus S. , . nisi hoc senia , quod Pater, et Finus, qui stant unum Spiritus S. principium, iunt funima illa res , quae eli sua voluntas . Si autem quaeraS cur Filius, qui est a Fatre , non lit Amor, si Pater est tua voluntas N. Quia minus , quam inter duos raritas Uerjori non potest, ut ait hem. II Gregorius M. ideoque amor debet a duorum voluntate procedere, hoc est a Patre, et Filio, qui lunt una Voluntas . Item Spiritus S. non eis VE hum , quia hoc est opus unius intelligentis, adeoque ab uno intelligente procedit, id est a Patre, qui est tua intelledito. Uo. IV. Pater , et Filius sunt Spiritus S. principium , non ratione perionae, sed propter eandem virtutem iptrand i,

ct l. 7 dieium est ; ergo admitti debet distinctum principium,

quo ambo spirant. λλ. neg. coni. Nam Pater, et Filius sunt eadem substantia, eademque virtus spirandi , et licet di linguantur hyp itali, non tamen distinguuntur intrinsece , aut virtute, aut

SEARCH

MENU NAVIGATION