Jo. Laurentii Berti fratris eremitae augustiniani theologi praeclarissimi Librorum 37. De theologicis disciplinis accurata synopsis quam ad usum seminarii auximatis concinnavit. Notis perpetuis, ac novis quibusdam dissertationibus auxit, & in lucem n

발행: 1769년

분량: 591페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

431쪽

LIB. X. DI S s. L C A Ρ. II. 4Ismes exciso aliunde semine homines procreasse. Anaeli enim

Matth. 22 non nubent , neque nubentur . Ad III. neseant. Gigantes enim ex ordinariis parentibuς oriri posse , ait S. P. I 3 de C. D 23 Ac Romae foemina sigantea ex pusillis parentibus orta est. Sed hac de re alibi. ob. II. VII. Synodus statuit , angelos phrgi oportere , quoniam circumscripti sunt, & hominum specie apparuere, ait Tarisius a Synodo laudatus ; ergo &c. dist. ant. Circumscripti sunt &c. proprio , & naturali

Corpore, neg., eXtraneo, & assumpto , conc. Scopus enim Synodi erat definire contra Iconomachos angelos esse pingendos. Num vero proprio, an alieno corpore sint circum-1cripti, non exprimit ibi Synodus, sed in professione Fidei

ait et Veneramur hnagines corporeorum angelorum, qui figura

humana apparuerunt.

Inis. Synodus probavit Ioannis Thes . sententiam , qui

ait, an elos esse corporeos; ergo &c. dist. ant. Probavit quoad aliqui, conc., quoad omnia, neῖ. In eo ergo probavit, quod ait, angelos esse pingendos, quia humana specie apparuere, non autem in eo, quod ait, esse corporeos: nam alibi oppositum profitetur.

Ob. III. Angelos ella corporeos censent Iustinus , Cl mens Alex. , Tertullianus, Curillus, Cassianus, Hilarius,&S. Ρ. Aug. 2 de Trin. 7, in Pi 83, l. a I de C. D. Io, & rRetr. 26 ; ergo &c. neg. cons. Licet enim quatuor ex cit. PP. Platonem secuti fuerint, oppositum tamen alii Patres docent & Late-ran. concilium supra cit. Hilarius autem , N. Cassianus angelos corporeos statuunt eo sensu, quo ex Augustino ep. 28 anima corpus est, quia potentialitatem habet, neque incommutabilis est, ut Deus. Augustinum vero in hac quaestione

haesitasse, scribit a) Norisus , Cum enim scripsisset et I de

C. D. , esse quaedam Daemonibus corpora, ait ib. quisquam nulla habere corpora Daemones asseverat , non est cle fac re certandum: & ep. 93 , habeant, inquit, angeli corpora, sive quisquam posit o stendere quemadmodum corporo non habentes gerere illa omnia potrierint. Licet autem in primam sententiam inclinaverit S. P. Aug. r ab ea tamen recessitis putandus est, tum quia in Ps. Io3 ait , angelos esse natura piritus, tum quia ait ib., eos animam non habere , id est formam spiritalem materiam vivificantem. Atqui S. P. non

432쪽

i a. DE THEOLO MI Drscrptrum credidit, Angelos esse omnino corporeoς ; ergo credidit enae omnino spiritales. Si velis, Augustinum temper ea de radubitasse, si immam ejus prudentiam miraberis , qui de Pae plexa qu aestione hinc inde disputavit. Ob. III. Daemones cruciantur igne corporeo, & fugari tur sonitu Davidicae citharae, flamin fellis, & carmine magi

co eευγετs κανΘαραὶμ Alliciuntur etiam cibis, nidore , itinfimentis &c. ς ergo sunt corporei. R. ad Ι. dist. ant. Cruciantur,& fugantur virtute divina, Conc., nati Va, neg. De carmine magico agemuq interius

Ad ΙΙ. dis L ant. Alliciuntur , ut ammalia cibis, neg. , ut Apiritus segnis divini honoris, quem affectant, cone. Ita S. v. de C. D. 6. Quaere : An de fide si Angeloς esse incorporeoS . negatiVe . Licet enim oppositum sentire ob definitionem Concit. Lateran . temeritas videatur; id tamen nec de fide esse, nec invicte probari posse, docent eriaditi. Concilium enim statuit solummodo, creaturas omnes spiritales , &cor reas a Deo faξlas esse, contra Albigenses , qui plures a Deo malo conditas esse cum Manichaeis delirabant. Aa Vero spiritalia tenuisIimo, aut aereo corpore conitent, Con- ' cilium non definisse censet D. Th. , Sixtus Senen. , & Estiuia Neque id invicte ex scripturis ac ratione ostenditur. Angeli enim dicuntur spiritus per synecdochen , ut homines auinu dicuntur, quemadmodum docet S. P. ep. 93 ; & legio , de qua Lucae 8, pro indefinita multitudine ulurpatur. C ' A p U T III. suo sensu Angeli m=rtales dicantur, immortales

Not., mortale tripliciter dici posse : I. Mortale dicitur,

quod 1ubdit mutationi. Siquidem omnis mutatio , ait b. 1'. contra MaXim. Ia, est ρὶ aedim mors, qua res desinit quodammodo esse. Hoc lentu angeli lunt mortales, quia de loco in locum, de operatione in aliam transeunt. 11. Mortale dicitur, quod a Deo in nihilum redigi poteth, quo lens, angelus, ex Damascen q a de Fide, immortalis es , nounatura , sed gratia et uam initium habuit, edi desinere suapte natura potes . III. Denique mortale dicitur , quod ab alio

immortalitatem accepit, idest Voluntate creatoris, non pro-liria natura. Hoc pacto solus Deus e t immortali g, quia Q-ys ex natura sua, non eX alterius Voluntate eli immortalis. . Picosos iT1o I. Angeli dici possunt multimode mortales. Prob.

433쪽

LIR. X. DIS S. T. CAP. III. . 473 Prob. Mortale dicitur quod est mutabile, ex nihilo productum, & vivit ex Dei voluntate ; sed tales sunt angeli ex dietis; ergo dici possunt mortales.

PROΡosirio II. Sumpta immortalitate pro permanentia, substantiar, angeli sunt natura immortales. Prob. I. ex Patribus. Auctor lib. de div. nom. l. 2 c. Hait, is tellectuales sub antiae Aidi scientem vitam habent.

thanasius, N. Hilarius eos vocant immortales tu aetemu man entes. Maximus M. 2 ad Cor. ait, quae non Videntur,

Cterna esse.

Prob. II. ratione. I. Angeli sunt incorporei ; ergo nequeunt dis lolutione partium interire . II. Angelica substantia eis forma per te subsilens, nam nec gignitur, neque eCniateria conflatur; ergo non est corruptibilis, neque per accidens, seu per dissolutionem alterius, nec per se, quia existentia illi per se competit . III. Angeli sunt incorruptibiles; erpo interire non polliunt, nisi per annihilationem sui et atqui nulla creatura redigi potest in nihilum, nisi causa e trinseca, ut Deus, ei subtrahat conservationem; ergo &c. Ob. I. Ap. I. ad Tim. 6 au, Deus fiatis habet immorta-ι talem ; ergo &c. dist. ant. Deus solus habet oec. natura, &a se, cOΠc., aliunde , aut ex gratia, nego . Ut enim ait . IHieron. Comment. in hunc locum , qtiomodo solus habere dicitur immortalitatem , cum auelos fecerit , quibus d derit immortalitatem, ita solus dicittir verax, non quod c teri immortales meraces non snt , sed quod ille solas sit naturaliter , caeteri vero ex illius dono Ob. II., Hieron. ib., Cyrillus, & Damascenus docent,

angelos ex gratia aut dono esse immortales; ergo non sunt per se. dist. ant. Ex gratia creationis , aut conservationi S, concedo, supernaturalis auxilii, nego. ΡP. ergo gratiae nomine non lupernaturale auxilium intelligunt, sed donum creati nis , quod creaturae non existenti erat indebitum.

Ob. III. Angeli sunt ex nihilo; ergo ad nihilum temdunt. dith cons. Tendunt pet se , & intrinsece , Deg. , extrinsece , conc. Angeli enim, utpote incorruptibiles, iton per se , sed sola externa caussa, nempe Dei omnipotentia , 1a nihilum reuigi possunt ; ergo &c. C A p U Υ IRDe di erevria Angelomm . angeli inter se di erant , fatetur se nescire S. P.

I Aug. Neque una est ea de re Scholasticorum opinio.

434쪽

Sit itaque

PRoposiTio I. Nihil obstat , plures Angelos in eadam specie multiplicari. . Prob. I. ex Augustino , qui l. 3 de lib. Arb. ra ait , Deum potuisse, etiamsi peccasent omnes angeli , alios crea re, quos in ii em sedibus collocaret ; ergo potest angelos in eadem specie multiplicare . Prob. cons. Dei providentia lamgiri potest altis angelis eandem gratiam , & gloriam ; ergo omnipotentia eandem naturam potest impertiri . II. S. P. Aug. & Damascenus aiunt, se nescire , an angeli aequates sint fecundum speriem, Me disserentes s ergo haec aequalitas non est impossibilis. Prob. II. ratione. Angelorum substantia finita est; e go alias admittit substantias. Prob. cons. Ideo substantia Dei aliam excludit, quia est infinita ; ergo substantia finita angelorum multiplicari potest. II. Quia angelorum essentia finita est, in plures species dividitur a Ti omistis ergo in plura individua eadem ratione dividi potest . ΙΙΙ. Animae rationales, quia finitae, in eadem specie multiplicantur ; ergo de angeli. D. Thom istae, animas multiplieari ratione ordinis ad corpus, sine quo differentia num pri ea haberi nequit . Sed facile refelluntur. I. enim potest Deus animas conserUare eX-tra corpora; ergo & eas condere absque ordine ad corpus .

II. Hic ordo non efficit individuationem , sed supponit: prius Enim concipimus, rern esse in se, quam dici ad aliud. III. Ideo anima est multipl cabilis in corpore , . quia ab eo habet distinctum existendi modum sed etiam agens confert rei creatae esse aliquid distinctum; ergo &c. IV. Homo im dimiduatur ex adjunctis figurae, loci &c. ; ergo & angelus

ex ejus proprietatibus.

Pstopos 1T1o ΙΙ. Probabilius est, Angelos, non specie , sed valitare differre.

. Prob. I. ex PP. S. Maximus i. Hierarch. Eccl. 3 ait: amgel; omnes , ut appellationis unius , Ila naturae sunt ei dem: eb in dignitate es disserentiar; in natura commvn o . Nam 3μ Bella a s lia dissert in gloria : natura Nero omnἰumtiua. Nyssenus l. is ait, decipi, quν dicιt, naturarum d erent as u numeratis a Paulo , angelorum , inalcar; Cyrillus Alex. l. 2 in Io. ait, angelos, cum omnes sint ei dem Deciei, in unam naturam couigari . Idem docent Pasch

435쪽

L R. X. Drss. I. CAP. IU. 4 Isschasus l. et de Sp. S., Gelasius contra Pelag., aliique ergo angeli specie non differunt . Prob. II. ratione. Docent PP., angelos disserre tantum ordine, aut dignitate; ergo non specifice differunt, sed a cidentaliter. II. In rebus a sensu remotis magis auctoritati, ' quam rationi standana est, ut in hac quae: stione monet Peta-Vius; ergo &c. ΙΙs. Tom. 23 Bibl. PP. damnata dicitur a Stephano Paris . haec propositio : qu ia intelligentiae non hahent materiam, non poteν Deus plκres ejusdem Aperiei fac

Ob. I. Qiod differt forma, differt specie ; sed angeli

sola forma disserunt; ergo sola specie . diit. ant. Quod differt forma essentiali , & specifica , ut forma hominis a forma equi, concedo, quod differt forma accidentali , idest ordine, & qualitate, ut angeli, neg. Ob. II; Forma , quae recepta non est, indivisibiliter existit; sed talis est forma an eli ; ergo &c. R. dist. maj. Si

haec forma non recepta sit infinita, ut Deus, vel indefinita, Ut formae abstractae, e. g. albedo , rationalitas &c., conc., si sit ab agente determinata, ut omnis snbstantia a Deo producta, neg. Haec enim, licet a corpore divulsa sit , in plura individua dividi potest; dummodo non sit infinita. Ob. III. Decuit plureς spirituum species condi, non secus ac corporum ; ergo ὀi flerunt specie . R. I. neg. ant. Id enim decuit , quod Deo placuit ι R. II. neg. paritatem . . Plures enim species corporum necessariae erant homini , c rus gratia conditae sunt. At plures angelorum species neque ad Dei laudem necessariae erant , neque ad hominis tutelam: id enim praestat sola differentia ordinis, A dignitatis.

C A , T . V. De Angelorum numero ac multitudine. A elorum numerum permagnum esse, constat ex Dan. 7, & Apoc. 3 , ubi habetur : Erat numerus eorum mil- ιιa militum , i)est quasi infinita multitudo, ut exponunt Cy rillus, Dionys. , & Chrys. Cum ergo dicitur Tob. I 2 : Raphael unus ex septem , qui adseant ante Deum , non in nuitur angelos esse numero septem , sed septem esse veluti sincipes caeterorum et qui sublimiori gradu throno Dei adant. Subdit enim Joannes ρ, s audivi vocem multorum . Censet D. Th. q. 3o , angelorum numerum, nedum hominum, sed etiam corporian numeriun excedςre , quo enim

436쪽

res sunt persectiores, tanto in majori excessu fune creatae in Deo : ex quo 1equeretur, majorem esse hominum, & angelorum numerum, quam arenarum. Sit ergo PROPosm 1 o. Angelorum numerus non videtur major

numero hominum . Sed hoc est incertum Prob. I. pars. Nam Lucae 2o de prirdestinatis dicitur , AEquales angelis Iunt. Ad quae verba ita S. P. Aug. ad Eri-cn. 20 : hoc promissum est refugentibus sanctis , quando erunt aequales angelis Dei. Ita superna Ierusalem nulla civiAm Iuorum numerostate fraudabitur e & l. Ia de C. D. I : tantum populum per gratiam suam collegit, ut suppleat partem, quae Iapsa es angolorum . Idem docet Gregorius hom. 34. Ex quibuq sic thesis prob. II. ratione . Nam praedestinatio hominum ex Anselmo, atque Isidoro instituta es, ad instaurandum numerum civium supernorum , a quo angeli apostatae exciderunt: sed horum numerus, licet incertus, minor est iis, qui steterunt, ut evincitur ex Apoc. cauda eius trahehat tertiam partem sellarum , verba ex Victorino, aliisque alludunt ad angelorum ruinam ; ergo angeli sunt hominibus, pauciores. Praedestinati enim aut aequant, aut excedunt ri merum angelorum sanctorum, reprobi vero, qui electis sunt

longe plures, excedunt etiam daemonum numerum, qui angelis senstis pauciores sunt; ergo &c. N. Uasquesiu . Incertum est, an tot homines sint in an- felorum sedibus locandi, quot ex iis cecidere; ergo &c. Sed allitur, nisi enim tot Ialtem homines salvi fierent , quot angeli periere, superna Hierusalem civium numero fraudaretur ergo aut salvandi plures erunt , aut aequabunt angelos perditionis. Prob. II. pars ex D. Thoma q. 3o, aliisque, qui doceri

angelos plures esse, quam corpora . Et licet de specierum Corporearum numero D. Thomam exponat Cajetanus , iaemen nec certo probari potest, nec refelli.

CAPUT VI. De tempore, ac loco, quo Angeli prψucti sunt. Ngelos ante hunc mundum conditos esse , ex Graecis P P. plurimi tradidere ; Rupertus vero , & aliquando

S. D. Aug., in superiori aeris parte produltos. Communior opinio est, eos una cum rebus visibilibus creatos esse . Sit itaquePRoposiTio I. Probabilius est, Angelos una cum rebus corporeis conditos suille. Prob.

437쪽

Prob. I. Scripturis . Gen. I : In principio creavit Deus Ge. : atqui το in principio ita communiter accipitur , ut Deus nihil antea creaverit, ut docet S. P. II de C. D. 6 λergo &c. Exod. 2 : sex diebAs Jecit Dominres caelum, terram , mare , O omuia quae in eis funi ; ergo angeli , qui

coeli, terrae, aut maris ambitu continentur , ante coelum , terram &c. non fuere.

Prob. II. ex ΡP. Augustinus angelos vocat Iucem pri-ino die a Deo conditam lib. 3 de Gen. ad i. 19, & lib. I perf. c. 3 ad ea verba fiat lux, ait , fa cta lux est Me comporea , sis incorporea . Et l. II de C. D 23. In princ piscreaUit Deus coelum , s terram , quibus universalis est signia ficata creatura , vel spiritalis, o emporalis , quod est media lilius , vel duae mundi partes eri. Atqui lux incorporea , creatura spiritalis est angelus; ergo &c. Epiphanius haer. 63 ait, diυinus sermo declarat, neque ps Mera productos a

gelos , neque ante coelum , tereamqae. De aliis infra

Prob. III. ratione. Vel angeli creati sunt multis saecu- Iis ante mundum, vel paulo ante. Si primum , aut statim

Peccarunt, aut perseverarunt et si peccamni , quonam loco detenti sunt, tum nondum aer esset, aut terra λ si steterunt;

ergo cum angelis sanctis in gratia confirmati sunt. Si paulo

ante creati sunt, ruit ergo Graecorum fundamentum , qui eos putant longe ante creatos, ut Dei laudes praecinerent .PRoposiTio II. Superior sententia ad fidem non spectat. Prob. I. ex D. Thoma, qui floruit post Concilium La

teri, a quo oppositam sententiam proscriptam esse , censet Vellosillus, aliique. Is ergo q. 6 Iart. 3 , quamVis eam nora esse probabilem existimet , ait tamen non esse reputanda, erroneam praecipue propter sententiam Gregorii metianzeni . Prob. II. ratione . Ι. Graecorum opinio ab origeniano errore quem in Lateran. Synodo proscriptum , putant a versarii quam longe abest . Fatentur enim Graeci PP. , Deum esse creatorem omnium , neque angelos ob crimina in corpora detrusos: ergo ab ea censura immunis est Grae-

eorum opinio. II. Illud initio temporis & m. smul ostendit solum , ex ea Synodi definitione angelos non extitisse in aeterno, ac Deum utramque creaturam ut , idest pariter condidisse , ut quidam exponunt locum Eccl. I 8 , creavit omnia semulo atqui utrumque agnoscunt Graeci PΡ. ergo eos non respicit Lateraneusis proscriptio . III. Glarcorum opinio nec Icripturis , nec traditioni adversatur ; ergo &e. Prob. ant. Nam loca Genes. I, & Exod. 2o de creatione Tom. L D d cor

438쪽

438 DE THEOLOGICIs DIs CIPLINIs corporum exponi possunt: traditio autem Graecis favet. Quippe cum iis sentiunt Naetianaenus a , Damascenus b , auctor Div. nom. , Maximus , Nicetas , aliique apud Peta vium sc) ; ex Latinis Ambrosita; I Hexam. , Isidorus i. I de summo bono, Hieronymus, Beda &c.; ergo &c. PRO post Tro III. Nec ad fidem 1pectat , nec cortum est, Angelos fuisse in empVreo creatos . Prob. Id enim non eruitur manifeste neque ex illo Ι - iae I : Unomodo ceciditui de caelo lucifer, quod vel de Rege Babilonis diffum est habetur enim ib. fume parabolam contra regem Babilonis ), vel si de casu Diaboli cum Gregorio accipiatur, de caelo , hoc est de suprema aeris regione cecidisse dici potest; ergo &c. Neque ex illo Luc. IO : via debam Satanam scut fulgur de coelo cadentem, quod quidem de potestate Daemonis ante Christi adventum exponunt Eutymius, & Theophylactus ; ergo non de coelo empyreo . Neque ex Apoc. I 2: Fastum est praelitim in caelo . Nam ex eo non tequitur, angelos in coelo productos esse, sed eo conscend ille, iuxta illud Is. I 4, in coelum conscendam , ergo &c. Poteli etiam exponi de coelo n. Trinitatis cum D. Thoma, vel de Ecclesiae oppuenatione. II. Non probatur ratione Thomistica, quae docet , angelos in summo coelo creari debuit se, quia praesunt toti naturae corporeae: nam cum alii coeteilibus , alii subignaribus praesint, sequeretur, angelos varias stationes in sua creati ne sortitos, quod nemo concedet. Censet ergo S. P. Aug. de Gen. ad i. Io, angelos in superiori aeris parte creatos e1 se , quam coelum recte dicimus, ut rorem, & Volucres coeli. Quae opinio probabilis est, non certa, aut de fide. Ob. I. Cassianus de Collat. 8. 7 ait, Deum creationem a mundo non inchoasse, quasi innAmeris faeculis fuerit otiosus ; ergo prius angeli creati sunt. Prob. ant. Nam Iob 38 habetur : quando HEcta funt sidera , laudaverunt me Omnes ang li mei: atqui non laudassent, nisi prius extitissent; ergo &c. II. Greg. 28 Mor. 7 ait : quia prima in tempor

condita natura j pirituum creditur, Hira matutina aveis et Ucami r i emo &c. R. neg. cons. Nam Cassiani argumentum nimis probat , nempe angelos esse aeternos ', frustra ergo saecula , ac tempora ante mundi creationem exquiruntur, quam sola praecessit

aeternitas, in qua fingi nequit , Deum ipsum de quiete al

439쪽

L I R. X. DI s s. I. C A P. VI i' operationem transire . Ad prob. neg. min. Nam et cam admissa lectione Lxx. quae differt a vulgata, ubi legitur filii Dei angeli potuere in primo suae creationis instanti laudare Deum, cum in sapientia conditi fuerint ; & quarta die, cum altra die quarta producta sint, poterant astrorum productioni interesse, & Deum laudare. Ad LI. neg. cons. Nam Gregorius expresse docet, angelos productos in tempore primo quidem, idest mane primae diei, ut notat Garaeus.

Ob. ΙΙ. Job o de Behemoth dicitur : ipse est princia

pium Duarum Domini; sed Behemoth iuxta plures interpretes est daemon ergo is ante omnia crearus est. II. Ap. at Tit. I ait , Vitam aeternam fuisse promissam ante tempora' faecularia ; ergo ante mundum aliae creatur e extitere.

ad I. neg. min. Behemoth enim , id est Iera ferarum, est Elephas, cujus mansuetudo homini proponitur imitanda: dicitur Ultem principium &c., idest summus animalium juxta hebraicam phrasim . Si pro daemone accipias, est initium viarum &c., quia spectat ad lucem matutinam primae diei, ut ait Gregorius Magnus. Ad ΙΙ. neg. cons. Nam ante tempora saecularia significat, ab aeterno vitam fuisse praedestina tam , ut expQnunt Chrysostomus, Anselmus, & S. Ρ. Aug.Οb. ΙΙΙ. Graeci Patres oppositum docent ; ergo &c. Prob. cons. Deus enim non fecit angelos propter hominem, sed propter se ; ergo angelorum productionem differre non debuit: primum inteliseibilem substantiam creari, tum fens-hil m, ac demum ex utraque compositi m hominem. N. Ι. neg. cons. In hac enim quatilione adlaphora non opus est omnium Patrum consensu. II. dist. ant. Oppositum docent aliqui, conc., omnes, nego. Nam praeter Epiphanium, nobiscum sentiunt Theodoretus, Basilius, aliique apud Petavium. Ad prob. dis . ant. Non fecit primario propter hominem conc., secundario, neg. Creaturae omnes primario in Dei gloriam produRae lunt, sed secundario in gratiam totius universi, quem voluit Deus omnium creaturarum generibus exornare. Ad Damascenum R. D. Thomas, . tam angelos, quam res corporeas conVenire in universi . constitutione; non decet tamen partem produci sine toto.

Ob. IV. Angeli creati non sunt nee simul , nec post

tempus; ergo ante. Prob. ant. Natura enim angelica Impartibilis eadem mensura durationis exiliere nequit cum divisibili tempore ; ereto &c. I t. neg. ant. Ad prob. dist. min. Eadem mensura adaequata, ut simul incipiant, & desinant, conc., inadaequata, ut eodem instanti incipiant, & spirita-

440쪽

DISSERTATIO II.

De proprietatibus, o dotibus Angelorum. ANgelorum dotes praecipuae sunt cognitio , locutio , --luntatis arbitrium , corporum assumptio, status , motusque localis; tum gratia, beatitudo, meri tum, culpa, ρα-na, ordines, officia, & mira potestas , de quibus breviter sequentibus capitibus pertractabimus. CAPUT LDe eognitioκe Angelorum, estir medio. ANqelos, utpote intelli aentes substantias, cognitione pra ditos esse, nemo ambigit: at quo paEto , aut medio eorum cognitio fiat, inquiruut Theologi Censent aliqui, id fieri per species creatas a rebus acceptas, contra quos sit PRopost Tio. Angeli non cognoscunt per species rerum, sed per ideas innataS. Prob. ex Augustino, qui l. 2 de Gen. ad i. . ait: quemadmodum ratio, qua creatura conditur, prior est in Verbo Dei, am ipsa creatura, quae conditur ἰ sic eiusdem rationis cognitio , prius fit in creatura intellesctuali; deinde ipsa renditio creaturae. Cujus rei rationem affert l. 4 c. 82, quia mens avelica, postquam eo ordine creata est , ut praecederet cetera: pr us ea vidit in Verbo Dei facienda , quam fasia funt. Quod enim cognoscitur, debet praecedere cognitionem; ergo creaturae priusquam Viderentur in se, praecedebant in arte, idest in Verbo, in quo sunt rerum omnium arche lupa . Fuerunt autem Verbi participes, statim ac angeli facti sunt , tunc enim participes sam sunt incommutabilis lucis , in qua rationes illae rerum continentur quare lux ipsa , an stelorum menti affulgens, est medium angelicae cognitionis; ergo non cognoscunt objecta per species a rebus acceptas , sed per i

natas. Ita S. Th. q. art. 2.

Ob. Si Angeli fuissent statim participes quciet incommutabilis, suissent statim beati; atqui tales non fuere, nisi post

ruinam malorum ; ergo &c. R. dist. mai. Si ea lux affuixisset , ut lumen gloriae, conc., ut lumen rationis, & gratiae, nego . Angeli enim vid mes. in Verbo rationes rerum, non exinde beatific* Dei visione

SEARCH

MENU NAVIGATION