Probabilismus methodo mathematica demonstratus

발행: 1747년

분량: 397페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

164 PROBABILIS MUSII. Quod autem de Topicis speculativis diximus , etiam de practicis politicis intelligendum pit. Nam utrobique aequa libertas , atque optio permittitur. Quapropter D. Thomas opust. 2o. de Regini. Principum lib. 4. in ea quaeitione: An mulieres Bellis sint exponendae et postquam cap. 3. attulit

rationes pro utraque parte, cap. 3. negantem amplectitur, atque ad contraria argumenta respondendo, haec habet. Sed quia motivum dictorum Philosophorum hi autem sunt Socrates, & Plato probabilitatem habuit, sicut in argumentis apparet, solvendae sunt eorum rationes, o cum reverentia pertractanda. Et cap. 7. in ea quaestione . An Regimentinius debeat esse perpetuum o ubi disputavit in utramque partem , negativam sequitur contra Philosophos praefatos, assima tque, eorum motia vum videri consionum rationi.

Quod si de politicis hoc admittere nolint Probabilioristat, nihil interest . Nam de soli speculativis quod vel admittant, nobis etiam satis est.

COROLLARIA

I9. Supp. 1. F Υ ΙΝc in Topicis speculativis idem in-L A tellige etiam in practicis politicis rnam etiam de his omnia sequentia Corollaria , utpote ex eadem Suppositione deducta, vera sunt opinio probabilis in conflictu probabilioris non amittit suam probabilitatem . Alioquin Doctores non affirmarent eligi posse. 2. Hoc non Oritur ratione materiae ; quasi sit

172쪽

METH. MATH. DEMONsT. P. I. I ssi proprium materiae speculativae, atque politicae, i quod probabilitas per probabilioritatem non elii datur ; sed oritur ratione ipsius probabilitatis

seu ratione motivorum, quibus continetur, quael a contrariis motivis maioribus non enervata apta permanent ad Intellectum rationabiliter permovendum. Materiae quippe conditio ad hoc indifferenter se habet , cum mens non ab ea , sed a ratione moveatur a). '. Atque ex his duobus Corollariis iterum aporte liquet hallucinatio Probabilioristarum inculcantium, sententiam minus probabilem in pra-icticis amittere in conflictu probabilioris suam probabilitatem. Etenim sive id existiment oriri, ratione probabilitatis ipsius, sive ratione materiae; patet magnopere deciei , 'quia utrumque inlspeculativis falsum est, quibus moralia. practici quoad hoc prorsus similia sunt h).' Ad haec politica practica sunt. ε

non est sola probabilioritas, seu quae potioribus argumentis mentem convincat, sed est quae magnis fundamentis , etiam in conflictu probabilioris, nititur: verbo est eadem, ac Recentiorum: nunc est. Probabilioristae hoc quoque affirmata. solent , nempe Veterum probabilitatem in practicis fuisse ipsam probabilioritatem : in quo, ut in caeteris , falli hinc aperte liquet . Nam eadem est ratio de utrisque sc). - . . In speculativis Intellectus non fertur nativo pondere in probabilius, tanquam in eo quiescere, habeat . Etiam istud in practicis necessario fieri aiunt Probabilioristae; unde ob id similiter decipiuntur. Neque rationes opinionis pro-: babilioris necessario cogunt Intellectum ad asia

idem.

173쪽

i sis PROBABILIS MUS sentiendum absolute huic parti prae opposita minus probabili, ita ut nullo modo possit ad illius assensum determinari. Nam si ita foret, eidem in conflictu assentiri, eamque eligere non posset. 3. In speculativis aeque probabilibus Intellectus non remanet necessario simpliciter suspe sus in dubio speculativo, quin possit in alterutram contradictionis partem determinari. Aliasi . non posset alterutram eligere, eique assentire , sed semper in aequilibrio anceps, & sine asse

su remaneret .

6. Haec determinatio Intellectus adi partem probabilem in conflictu aeque probabilis , vel probabilioris non fit a solo Intellectu & am-tius directis, sed ab. Intellectu cum imperio V luntatis, &actibus reflexis. Etenim cum adactus , direflos suapte natura necessario, & non libere a per moveatur a ; & a probabilioribus magis, quam Cor. 9. a probabilibus necessario determinetur, inter ve--.9. I . ro aeque probabilia suspensus maneat b) ; Ω- b per quitur hanc determinationem ab eo, fieri ex Cor. 8. imperio Voluntatis eam opinionem eligentis . eorund. Θ, eleictio, an fiat uno, aut alio modo ex parte Intellectus , una , aut alia de causa ex parte Voluntatis ex iis, quas assignavimus Co

rundem n. 3. nihil refert, quia perinde est. ,' 7. Haec electio in speculativis non est temeraria , & imprudens, alioquin fieri licite non posset, neque a Doctoribus permitteretur. Unde patet , Voluntatem in speculabilibus posse non solum Misce, sed etiam moraliter, seu vi tuose, prudenter , vel saltem non imprudenter Intellectum ad quamlibet contradictionis pa

174쪽

tem determinare. Prudens autem isthaec electio esse non potest , nisi quia est rationabilis ; huiusmodi autem non eit, nisi quia ex parte Intellectus adest iudicium probabile , hoc est nixum rationibus magnis; ex parte vero Volu tatis causa aliqua gravis ex alias assignatis .

Quamquam etiam primum sine secundo fatis est . Voluntas enim prudenter eligere potest , quod ei tanquam rationabile ab Intellectu proponitur . Unde illa Doctorum locutio : quia utraque opinio rationabilis ς probabilis I bona pCatholica &c. , quibus nonnisi prudens elemo significatur. Atque etiam exhinc patet , probabile per se esse idem ac prudens, ideoque probabilius idem ac prudentius, ut in Schol. Cor. Def. 2o. innuimus. 8. In speculativis a comparativo ad positivum , etiam in diversis subjectis, ex Doctorum

mente, ac praxi valet consecutio. Ex. ca. valete

haec opinio est probabilior, securior: ergo Onc sita est probabilis, secura. Dictum est autem ex Doctorum mente, ac ρraxi, quia simpliciter, &per se non valet a . Itaque intelligitur, illatio- a prenem praesertim valere, cum Authores quaestionem Can. ia. examinantes, atque pro utraque parte rationes, vel authoritates afferentes, opinando, non asi rendo unam partem eligunt tanquam probabiliorem , utentes aliqua ex locutionibus in Sch lio superiori commemoratis. Tunc enim ex his censendi formulis legitime deducitur , opinionem oppositam etiam probabilem , & securam

esse, ideoque a Doctoribus non improbari, sed permitti, ut licite eligi possit. 9. In speculativis licet opinari sive probabilius, sive tantum probabiliter usque ad certam L si

175쪽

cognitionem, seu usque ad scientiam veritatis ac proinde ut Intellectus teneatur alicui parti determinate assentire , requiritur veritas , se incertitudo . Hoc enim colligitur ex locutionibus supra in prima causa allegatis . Quare Albo Alag. In I. Sentent. Dist. a. a. 6. Errare , in quit, est errorem defendere ; sed opinari contingistisque ad scientiam contradistorii sine peristilo . Hoc autem assirmat in quaestione: An in mat ria Trinitatis periculosius errattir: qua nihil in Theologia delicatius , ut liquet , esse potest . Itaque scientia , quae in speculativis debet Intellectum ad unam potius, quam ad aliam partem cogere, atque determinare, non est scientia, aut certitudo improprie sumpta , hoc estniajor probabilitas, sed vera, & propria scientia, aut certitudo, pro rei tamen natura, qua de agitur atque ideo cum haec adest , aliter sentire integrum non est, cum vero abes, cui

parti malueris , sive probabiliori , sive minus probabili assentire integrum est. Io. Hinc in speculativis , etiam ad Fidem pertinentibus, licet opinari sive probabilius, sive probabiliter usquequo constet esse de fide: quod etiam Scotus supra generatim laudatus indic vit : ac propterea non est obligatio credendi , nisi quod certo, & explorato de fide est . Id quod etiam liquet ex sermulis Fidei , quae .ab Ecclesia ad profitendum aliquando proponuntur, in quibus non nisi certa Fidei dogmata conti

nentur.

i II. In speculativis non idcirco eligi potest opinio minus probabilis in conflictu , quod ea per inventionem maiorum rationum de statu purae probabilitatis extracta, probabilior opposita

176쪽

a fieri possit: verbo quod possit eligi non smpliciter, & in sensu composio , sed in hypothesi , & in sensu divise , scilice. quod appareati

probabilior . Nam primo id nunquam vel somniarunt Doctores in sexcentis locis, ubi h iusmodi libera electio permittitur. Tum ea permittitur, cum simul asseritur opposita pars probabilior , eaque propterea eligitur . . Ait enim

D. Thomas . Una pars potes alia probabilius sustineri r & porro ab eo probabilior sustinetur .

Et D. Bonav. Quamvis fas si utramque partem Opinari, tamen rationabilior es, o c. . Et: squis Gult susinere .&c. e opposita autem simul probabiliora esse , aut apparere non , possunt a) . Deinde quia eligi permittitur, quia rationabia Iis; bona ς catholica ; quamvis opposita ration bilior, melior assirmetur. Tandem quia a Doctoribus aperte dicitur, solum manifestum erro rem eligi non posse , minus vero probabilem opinionem, etiam in conspectu probabilioris, manifestum errorem non esse . Quamquam si id

etiam verum esset , nempe quod minus probabilis opinio in conflictu eligi posmit, propterea quia probabilior fieri , & evadere potest, nihil obest , ut in calce subsequentis Corollarii apparebit . I a. Hinc in speculativis per eam locutionem : sine praejudicio : non significatur semper: sne praejudicio sententiae melioris: seu probabilioris , nam hac etiam expressione cum illo addito multoties Authores utuntur) r quasi significetur , ideo non esse inferendum praeiudicium sententiae minus probabili in conflictu ,

quia sortasse in se, & absolute probabilior est, aut esse potest; sed significatur, ei non esse prae-

177쪽

iudicandum , qua probabilis est : hoc noni tantum in sen u divise , verum etiam in sensae

composito . Haec pnim Vera Doctorum ea locutione utentium universim intentio est . Dicit enim D. Thomas: sne alterius sententiae praeju-dieis: cum simul assierit de opposita: ratio hiatior invenitur: ac propterea addit: Si contramiuras teneatur. Ad haec dicat, ei non esse praejudicandum , quia erronea non est . Etenim si error , & non probabilis in eo conflictu haberetur , iam a Doctoribus positive reprobaretur . Quod generaliter Alb. Mag. asseruit , ut supra vidimus . . Itaque ea frequens Doctorum formula :

fine praejudicio in sensι composito intelligenda. est , ac proinde ex ea legitime colligi potest ,

opinionem minus probabilem in conflictu , vel aeque probabilis, vel etiam probabilioris ab Authoribus non improbari, sed eius electionem admitti tanquam licitam , modo adsint conditiones Corollario. 8. assignatae. Quamquam etiamsi significatio istius locuti nis non esset huiusmodi, nihil refert. Nam sive non sit praejudicandum sententiae minus Pr babili, quia vere probabilis est, sive quia pro babilior sortasse in se est, aut per inventionem majorum rationum esse potest , ad institutum perinde est : neque Probabilistae amplius requirunt. Cujuslibet enim opinionis proprium est, a) per ut probabilior aut absolute evadere possit, aut Cor. r. saltem apparere a , cum probabilioritas nota Supp.ro. absoluta, sed respestivi sit b) , Q. unul quisque b) pere suas sententias defendere soleat tanquam pr Cor. 4. babiliores c . Satis est, ut qui unam opini

eiu . nem sequitur, quia sibi probabilior est , oppo- c per sitae, quae simul probabilior apparere sibi non

178쪽

ΜETH. MATH. DEMONST. P. I. III potest . propterea quod contradictoria nequeunt esse simul probabiliora a , praejudicare nolit. i 3. In speculativis voces illae e vero imilius e probabilius e propinquius veritati o recta Rationi conformisse s si etiam haec ultima locutio usurpata inveniatur non sunt usurpatae a Doctoribus de veritate reali , & objectiva sed solum de veritate apparenti, & subjectiva ; vel si etiam de veritate reali usurpatae sunt, hoc nihil obstat, quo minus id, quod est tantum verosmiale: probabile e propinquum veritati e rectae Rationi conforme: in conflictu vero smilioris, Be c. sequi postit . Etenim si probabilius in eo conflictu iis fuisset idem, ac reale verum , non reliquissent integrum, ut minus probabile eligi posset . Ueritas enim realis indivisibilis esub &falsum cognitum, cujusmodi esset opinio minus probabilis in eo conflictu c) , licite sequi non potest d) . Unde etiam hinc liquet, probabilem opinionem probabiliori comparatam esse rectae Rationi consormem, non difformem, alioqui a Sapientibus non daretur optio, ut ea eligi posset, sed potius reprobaretur. I . In speculativis, etiam ad fidem pertinentibus , opinio probabilis in noto conflictu est tuta a periculo formalis erroris , non etiam materialis; & ideo licite possumus tenere, & sequi aliquid cum periculo erroris mater is . Nam cum ea opinio sit incerta te , potest esse reipsa falsae & si non esset tuta ab errore formali , sequi non posset , cum nequeat defendi error formalis D . Immo est aequaliter tuta ab errore, atque opinio probabilior , licet haec aliunde, nempe ex parte materiae, securior supponatur, quia illa est aequaliter incerta, ac ista g ,

. Def.

Cor. Σ.

D per

Cor. a.

179쪽

r a P x.o B A L et L M u s ac proinde aequaliter potest esse falsa: &. maior securitas ab errore se tenet ex parte materiae . a per non opinionis a) . Sch. Def. I . Hinc in speculativis aliquid licite tene-n.7. ri, & eligi. potest cum periculo peccati materiasis, non formalis . Etenim cum tenere erro

p. I 6. vero probabilis non sit error formalis e , sed c) per tamen esse possit, utpote incerta d ; confici- Cor. 3. tur , si ea in conflictu probabilis , vel proba-Def.26. bilioris tutioris licite teneri potest, posse lici-27. te: teneri aliquid cum periculo peccati matreia d) per sis, non formalis, quandoquidem periculum er- Cor. Σ. roris materialis , 3c peccati materialis in hypo- earund. thesi idem est, sicuti periculum erroris forma- lis , & peccati formalis , quia error sormalis . e .per peccatum est se) . Itaque in speculativis, etiam Supp. I 6. ad fidem pertinentibus, non tenemur sequi probabiliora , ac tutiora ad hoc , ut neque mate-L Haliter erremus, aut peccemus , sed sussicit si , , qui probabilia , ac tuta , ad hoc saltem , ut non erremus, seu peccemus formaliter. . I 6. Hinc non est Lex per se illa universalis, neque Naturalis, neque Divina, neque Humana obligans ad sequenda in speculativis , etiam ad fidem spectantibus, vel aeque probabilia , vel probabiliora securiora. Nam aliter non possent teneri tantum probabilia minus tu-

. . ta iis comparata.

Dictum est per se, & universalis , quia fieri

potest, ut peculiare aliquod praeceptum reperiatur vetans electionem nutusmodi minus proba

SAAx. II. Hinc denique in speculativis , etiam ad 33. fidem pertinentibus, datur ignorantia invisesbialis

180쪽

METH. MATH. DEMONsT. P. I. IIIlis turi pis sce tum moraliter, quia veritas neque sciri potest, neque eit obligatio eam sciendi ; ob idque ab errore formali , & a peccato sormali probabilia sequentes excusantur . Nam si veritas certo a Doctoribus sciretur, aut facile disputando sciri posset , aut esset obligatio eam sciendi, contrarium teneri non posset; quia tunc flaret, vel aperte falsum , vel falsum esse facile cognosci posset , & falsum sine culpa in qualibet materia a) , praesertim a Dodioribus rem ex profesta discutientibus teneri non potest. Haec omnia Corollaria , licet vel superflua , vel parum ad rem esse videantur, acriter tamen Lector mente retineat . Nam quanta iis insit vis , & quisnam eorum sit futurus usus , suo loco apparebit. X X. Omnes cuiusque Scholae opiniones sunt in se,& absolute probabiles, non vero probabiliores. Nam quod ad primum spectat, nituntur Doctore Magno, ac rationibus magnis: quo probabilitatis utriusque, nempe intrinsecae simul & extrinsecae natura, ac robur continetur b). Immo multis Donoribus nituntur. Sub unoquoque enim Principe complures militant , quos inter multi Sapientes sunt, ut Docti norunt . Quod praesertim verum est de Scholis D. Thomae, &Scoti, quae celebriores sunt.

Quod ad secundum , primum ProbabiItoritas non absoluta, sed respectivi est e P. Deinde inter has Scholas complures sententiae contradictoriae sunt d : contradictoria autem probabiliora simul esse non possunt e . Cor. Hinc iterum liquet , probabilitatem , sive

Cor. 6

SEARCH

MENU NAVIGATION