Aristotelis Stagiritae Organum, quod Logicam appellant

발행: 1560년

분량: 649페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

1oo Gilberti Porretani

quae coniunctionis est ab actu est , ut domus. manifestum autem de his. sed in his quae in pluribus sunt, palam non esimam ea quae in pluribus sunt,in actione esse impossibile est. a natura autem non videtur fieri,quoniam ea, quae a natu. ra sunt, a creatura praeexistente sumunt principium : palam vero est creaturam non esset nihil enim rationis omnino, quare hae creaturae sint, poterit explicari. Natura igitur in his occulte Operatur. nam sicut ex plurium partium coniunctione colastitutio quaedam primorum excedes quantitatem issicitur : sic ex singularium discretione unum quoddam intelligitur, eorum exce-' dens pr dicationem. uapropter comunitas Omnis naturalis est, quia a singularitate procedit, quae creationi ad aequatur.Subtiliter aute etia speculantes, sicut naturam in a ctionibus operari Iatenter inuenimu3, sic creaturarum creatorem in natura, . cxa ctu, qui numero naturam stabilivit. - Sed haec hactenus: alterius enim cosiderationis

Dr sunt.Formarum vero alia quidem est in subiecto alio 4 & de subiecto dicitur.ut scientia in subiecto riui.

I'' dem estivi in anima, & de subiecto quidem dici

in β' φῖ tur ut de Grammatica .Quaedam autem in subie-Zicom ς' η est de subiecto autem nullo dicitur, Ut albe- φρ' do Socruis. Quaedam vero neque in subiecto' ocq ηρ' M ue de suste isto dicitur, ut humanitas so hoh t hqς elati, &Platonis similiter autem & his,qu*cunὸ μ si ' λrmarum sunt indiuiduae. viedam Vero di Wς ' 'uritur de subiecto. & in subiecto nullo sunt, Vt

rationale mortale. Eorum vero quae in subiecto

sunt, & quae de subiecto non sunt d icibilia, alia quidem sensibilia sunt alia insensibilia. Sensibile vero est, quod sensu comprehenditur: ut albedo, color nus,sapor, percussio, dulcedo.Insensibilia,

102쪽

Sex princip.Lib. IOI

sibilia, quae ratione comprehenduntur: ut doctrina,disciplina, simpliciter autem nihil eorum quς de subie dio dicuntur sensibilia sunt.Manifestum est autem ex his, quae proposita sunt sita alicubi, ut nigredo in oculo : quaedam vero difficile est

assignare,ut scietia,paternitas, filiatio:nisi forte in componentium & generantium complexione. singulorum autem quae dicta ' incomplexionis 'a. . in υο- eius quae in voce est notatio est: hoc vero subsi- .cis comple-stens erit vel contingens. Eorum vero quae con- xione signitingunt existenti, singulum aut extrinsecus adue scat. nit, aut intra substantiam consideratur simpliciter:vt linea,superficies, corpus .Ea Vero quς ex trinsecus cotingunt, aut actus,aut pati, aut dispositio, aut esse alicubi aut in mora,aut habere ne- .cessario erunt. Sed de his quae subsit stunt, & quae non solum in quo existunt,exigunt, in eo,qui de Categoriis libro inscribitur,disputatum est.de reliquis vero continuo agamus. De Octione. Caput II.

ACtio vero est, secundu quam in id quod sub

iicitur,agere dicimur : ut secans quis in eo quod secet, secans dicitur. Est autem alia qui-ciem animae, alia vero corporis. Differunt autem , quoniam ea quae corporis est, mouens est necesiario illud in quo est: idem enim quod cor pus agens est, & mobile est. actio autem animae non id mouet in quo est, sed coniunctum. anima aulcm dum agit, immobilis est:mouet enim cor 'pus. anima autem permanet immutabilis . quoniam anima nec secundum locum mouetur, nec

secundum quemquam aliorum motuum nisi secundum alterationem , non in suscipiendo

clementum, neque decrementum mouetur, ne-

103쪽

ior Gilberti Porretani

que diminuendo,neque ad oppositum locu traneundo. locus enim corpus est anima vero no est corpus. Impossibile est autem non corpus corpo-pore moueri, quia nullam loci suscipit mutatio nem.solum vero corpus, eo quod de loco ad locum transit , mouetur . Hoc autem in quibusdam dubitabile apparebit. speculo enim permanente immobili, imaginis motus fieri videtuet' ad oppositi mutationes. impossibile ergo erit soluere,concesso qudd ibi forma existat vere. Si vego non est incredibilis error,in vulgo putabitur, licet sit couenientius. Scire autem oportet,quod omne quod in motu est, in actione est i moueri enim actio est. si quid enim mouetur,agit nec ensario, omnis ergo actio in motu est, omnisque motus in actione firmabitur. Proprium igitur actionis est in motu esse, sicut proprium motus in

actione. Et in his quidem actionibus, in quibus est generatio aliqua, palam est: de his v

ro quae corrumpuntur, fortasse obiicitur . nam

qui destruit in motu est, nihil autem facere videtur .nam nihil essicitur , sed quod factum est destruitur.Dico autem actionem, non quid, sed in quid agat exigere. No est autem motus actio, sed quale,quiescere enim quale est: quare & motus quide quale erit. Simpliciter aurem quaec-que cotrariorum oppositionem suscipiunt, ei undem suscipitini generis praedicationem.Naturalis vero actionis proprietas est passionem ex se in id quod subiicitur, inferre.omnis enim actio passionis est effectiva : & omne passionem infe-

rens, actio est.Contingit autem actionem a chi ne essici. actio enim eius quod per se mouetur eius actionis, quae per aliud mouetur, generatiua est. actio enim ab animali illata, ab ea quae

104쪽

Sex princip. Lib. Io3

est animalis, principium sumit. Nihil autem interest siue agere, siue pati, animalis eius quod ab animali agere est, principium dicatur. Et sic actus quidem est primordiale principium : pati

Vero permixtum. quamobrem actionis, passionisque actus est generativus. Facere vero id

quod quale est ex se gignit. Qualitas, quae calor

est, eam esticit quae calefacere est, actionem. Quantitatum vero particularium positio esse-ctrix est, dc qualitatum. asperitas enim dc similia qualia sunt: linea vero Sc superficies , & λ- Iiditas quantitates sunt.uniuersa enim e situ substantiam dc generarionem habent. Quantitas autem quantitatis: ut longitudinis linea, latitudinis planum, altitudinis solidum corpus. Quallitatis vero qualitas: ut calor caliditatis. Situs autem agere dc pati: in dispositionis nanque compositione quaedam generatio simplicium fit,qua

in motiva actione consistere necelse est. Quando vero tempus. Vbi vero locus. Habere autem corpus. ea enim quae circa corpus sunt, habere ducuntur. Eorum vero quae in subiecto non sunt,

indiuiduorum, corruptio quidem est in primis: generatio autem in his qui mox post primorum

constitutionem consistunt. Eorum vero, quae de ipsis praedicata sunt, ea a quibus omnino generaliter nulla est praedicatio , Ut omnes quidem homines eius hominis , qui communis est, dc Vniuersalis. Recipit autem facere dc pati contrarietatem , & magis 8c minus. secare enim ad plan- rare contrarium est. dc urere ad humidum facere . Ac calefieri magis δc minus dicitur , dc innigidari, siccari, dc humidum fieri, tristari, o gaudere magis dc minus dicitur.

105쪽

1o Gilberti Porretani

De Tagione. Cap. III. ii Assio est effectus illatioque actionis, secundum quam haec quidem patiuntur magis illa

vero minime. secundum quod quaedam animantiora sunt alijs: ut animantius quidem brutum est arbore,animantius vero irrationali rationale. Omnia vero , quae de generatione dicta sunt, eadem dici posIunt de ea quς in rebus est,pallione:quadam autem prolatione non recta,sed mutatione Estautem pati eorum quae multipliciter dicuntur. animae enim actionum unaquaeque passio dicitur,quas quidem 1 ub actione locauimus: ut amor,odium. tristiria.& gaudere. quae omnia qualitates passibiles, actiones animae appellamus. Dicitur quoque passio , quod in naturam agitivi morbus,febris,aegritudines,&reliqua quς qualia dicta sunt. Pasito vero, ut dictum est,)prima est generatio actionis.Non est aute in agente passio , sed in eo in quo i agitur , & operantis

actum suscipit. percutiens enim pati no dicitur, sed materia actum suscipi cns:ea vero, quae nunc relinquuntur, in eo qui est de Generatione libro tractantur. It de passione haec sussiciant.

Vando vero est,quod ex adiacentia temporis relinquitur. Tempus vero quando non est, utriusque autem ratio coniuncta est, ut tempus quide praeis ritum quando non est, estectus autem eius, dc affectio, secundum quam dicitur aliquid fuisse , quando est. Instans autem quando non est , sed secundum quod aliquid aequale, vel inaequale est. eius autem a Teaetio, secundum quam aliquid dicitur instanti ense, quandu est .Futurum similiter tempus quando non est,std id quod laturum est quoniam Cotingere

106쪽

Sex princip.Lib. Ios

gere necesse est, secundum quod aliquid dicitur futurum esse cras, vel in aliquo tempore. Eii igitur quado,aliud ex eo abiit, aliud ex eo quod instat, aliud vero ex eo quod necesse est contingere.Dictum est enim in Categoriis praeteritum α futuru esse quantitates, S quod magis e si continuans ad raesens. De praeterito quidem dictum est hoc, non quod in sub stantia permaneat, sed quoniam in excessit suo nondum praeteriit: de futuro audem. quonia necesse est contingere, quod tantum est, ac si instaret . nulla enim differentia est in eo quod permanet, quod futurum est, taquod nunc abiit. Quamobrem & de fututis agitur & secundum ea aliquid dicitur, & nuncupationem exi stentium sortititur.ut Sol orietur cras, cras erit nauale bellu heri obiit Socrates, & aliquid dicitur secundum tempus id quod futurum est, de eo qui nascetur futurum, aut necestario de eo quod est, ut Callias disputabit cras, vel non disputabit cras: disputabit enim futuram actionem significat: nihil aute inde est , quod in sub- statia adhuc sit. Disteri enim quado ab eo quod est v bi: quoniam in quocunq; tempus est v ci fuit vel erit, in eo quidem quando, est vel fuit vel erit, quod secundum idem tempus dicitur . quandocnim q uod existenti est cu ipso in stati est, & simul in eodem sunt. quado vero ex eo quod abiit 5c quod futurum est, nunquam simul erunt.ubi velo M locus, a quo est,uel si sinu quam simul in eodem. ubi autem in circunscriptione est locus autem in complectente. Distat autem qua do,quod ex praeterito est, ab eo quod ex futuro procedit: quoniam quando quod ex fururo pr terito posserius est:quod vero cx praeterito , est prius futuro. Quando autem unum & idem, primum quidem

107쪽

1 os Gilberti Porretani

ex futuro est, secundum ex praesenti posterius vero ex praeterito:quemadmodu tempus. primum quidem nunc est futurum, postea vero praesens, deinde praeteritum.Sicut autem & tempus,aliud quidem compositum est,aliud vero simpIex. Est autem compositum, quod in composita actione consistit: simplex vero, quod cum si nplici procedit. Et ita quando, aliud simplex, aliud compositum. simplex quidem,ut in mometo,& nunc esse: comositum autem .ut in hora,die, hebdomada,& umilibus. Amplius, quemadmodum temporis partes sine mora succedent, similiter ω partes quando.quando quippe praeteritum & su turum ad praesens copulative reducuntur. Distat autem & tempus ab eo quod quando: quoniam secundum tempus aliquid est mensurabile: ut motus annuus quis, & motus multus dicitur, eo quod multo tempore permanet. At vero secundum quando nihil mensuratur , sed aliquando dicitur esse,& secundum idem temporale,& variabile pronunciatur. In est autem quando non suscipere magis & minus no enim dies vcl diurianus magis & minus die vel diurno dicitur, nec unumquodque diurnius alio : sic &de aliis.qua - re omni quando inest non dici secundum magis Zc minus. Amplius quando nihil est contrarium. etenim quando ex praesenti est unum, &idem quando de futuro & praeterito. impossibile est autem duas de eodem praedicari indiuiduo

contrarietates. Amplius autem contraria nunquam in eodem erunt insimul: quando autem, quod secundum praeteritum & futurum, insimul erit in eodem. iaemnanque quod est fuisse v xum est esse,& permansurum. Contrariorum Veco ratio est, nunquam in eodem simul consisterea

108쪽

Sex principiorum liber. Ior

re,nequ e de indiuiduo eodem dici, & in eodem tempore.Quare contrarietas in eo,quod quando est, no enunciabitur. Est autem quando in omni eo, quod incipit esse. vi corpus quidem uniuersum aliquando est & in tempore: suscipit enim temporum alterationes. alteratur enim corpus ita aestu, Vere, hyeme,&autumno.Similiter autem dc animalia acutius quaedam in hyeme,quaedam in aestate, quaedam in vere speculantur secundum instrumenti complexionem. Anima enim con- inde in li- iuncta corpori imitatur complexiones ipsius, ut bro de Phy- qui aridae vel gelidae compaginationis, demen- sonomicistiores seipsis in autumno nunt saepe: quibus ve- riuor. ro sanguis principatur, in vere. Similiter autem& in aliis secundum similitudinem complexionis animalium & temporum. Erit igitur in te pore, quicquid temporis suscipiens variationes alteratur secundum tepus. Huiusmodi vero sunt quae dicta sunt.de paucis aute , aut de nullis aliis conuenientius erit proferre. De mi. Cap. V. VBi vero est circunscriptio corporis,a circun- scriptione loci proueniens. Locus autum in eo,quod capit,est,& circunscribit.Est ergo in loco,quicquid a loco circunscribitur & complectitur. Non est aurem in eodem locus & ubi. l cus autem in eo quod capit: ubi vero in eo quod circunscribitur & complectitur. Videtur autem non omni adeste.anima enim nusquam est. nullum enim locum occupat,neque implet: animatum nanque aliud capere potest.Nunquam autem contingere palam est occupatum quidem aliquo locum capere aliud, dc complecti posse occupante permanete. granum enim modio adueniens retineri non posset, aure quo implebatura

109쪽

1o8 Gilberti Porretani

tur,quiescente aere enim expulso granum utique recipitur.Nequaquam igitur duo in eodem loco esse simul poliunt, nec idem unum in diuersis. Quamobrem nec anima quide localis erit, cum locum nullatenus occupet. Similiter autem dc quaecunque a corporis ratione disIentiunt, loci carent circunscriptione. Mouci autem quis quaestionem fortasse, idem in diuersis & pluribus

concludens. etenim vox in auribus diuersorum est: vox autem & si aer non sit, esse non poterit sine ae re:& in auribus diuersorum est. Quare dicitur & corpus idem esse in diuersis locis. vox enim omnino una & eadem in diuersis quidem aeris partibus este no potest. c oncedentibus ita que nobis unam & eandem vocem omnino in auribus diuersolum sentiri, utique & confiteri oportet omnino unam particulam aeris ad aures diuersorum peruenire.simpliciter aute unum&idem in pluribus totum impossibile est inueniri. Quamobrem etiam concedere cogimur et diuersum quidem in auribus diuersorum sentiri, vel unum & idem omnino in pluribus locis. Relinquitur igitur di uersum sensum esse imaginabiliter se generantium, & similiter. quare &vox quaedam no animalis est.ea enim quae im ginabiliter fit, similiter animalis non est, quoniam ab animali no profertur. Adhuc autem dicimus omnem vocem animalis esse. Quis enim vocem ab initio audiuit, in silentio quidem fam-pliciter nisi animalium Z quare vox quidem ans malis dicitur, quae cunque quidem ab ipso proferente fit. unius ergo vox ad aures diuersorum dirigitur: una autem & cadem no contingens est.

Vbi autem , aliud quidem simplex , aliud vero compositum. Simplex quidem,quod a simplici

loco

110쪽

Sex principiorum liber. Io '

Ioco procedit: compositum autem,quod ex composito. Locus autem simplex est origo,& constitutio eius quod est coninuorum. Locus autem,

ut dictum est quidem, compositus habet parti-Culas copulatas ad eundem terminum,ad quem particulae corporis copulantur: corporis;Vero partes iuxta pumnum: loci ergo particulta solidorum particulas claudunt. etenim loca simplicia corporis minimi occupatiua sunt.Quare nec locus sine corpore, nec soliditas sine loco erit. Contentio autem de sphaerae extremitate oritur: nihil enim extra ipsam est. In ea autem locus esse non poterit, ut dictum est a Superioribus, quod ab eo quidem loco ambitur. confitentibus ergo nobis sphaeram localem esse confiteri uti. que necesse est, aliud quidem praeter eam, in quo extremitatis locus existat: nihil autem praeter ipsam est:quare extremitas quidem in loco non est de huiusmodi autem insolitum Sc occultum est pro nuntiare,&contra sensibilia. Caret autem ubi intensione & remissione)ron enim dicitur alterum altero magis in loco esse vel minus, licet etiam maiorem vel minorem locum possideat. non autem secundum ubi, vel secundum quantitatem aliquam est magis & minus, sed secundum id quoa quaIe est.Inest autem ubi nihi Iesse contrarium: eo quod nec loco quidem inest

contrarietas: locus enim loco non est contrarius.Quod autem nec aliis manifestum est. sursum enim & deorsum esse contraria pluribus Videntur. multum enim distare videtur id quod sursum est ad id quod deorsum est, quemadmodum sursum & deorsum . quare contrarietas. Videtur ubi circa sursum esse & deorsum,quemadmodum circa locorum quantitates. Contingit

autem

SEARCH

MENU NAVIGATION