Aristotelis Stagiritae Organum, quod Logicam appellant

발행: 1560년

분량: 649페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

ARISTOTELIS

De Enunciationibus infinitis. Pe Enunciatronum vnitate,ac pluralitate: Et practicationibus coniunctu,atque diuisis. De Enuntiationibus modiatibus. Ex qua Enuntiationes magis inuice sint cotraria.

De Enunesationibus insinitis cuiusunque generis,. ipsarumque oppositionibus ac consequentiis. Nomina item ae υerba trant sta idem significare. Caput I. V O N IA M autem est aliquid de aliquo affirmatio significans:

hoc autem vel nomen est, Vel in nominatum : Vnum autem oportet esse & de uno id quod est in affirmatione : nomen autem ει- in nominatu prius : non homo enim nomen quidem non dico , sed nomen infinitum: unum enim significat aliquo modo infinitum nomen: quemadmodum 6 non valet non verbum

132쪽

Liber Secundus.

bum 'i) sed infinitum verbum. erit igitur omnis affirmatio & negatio, vel ex nomine dc Verbo, vel ex infinito nomine & Verbo. Sine verbo auia re nulla affirmatio vel negatio est. est enim, vel fuit vel erit vel fit, vel quaecunq; alia huiusmodi Verba,ex ijssunt quae posita sunt: consignificant enim tempus .Quare prima erit affirmatio ic negatio, cst homo, non est homo : deinde, est non homomon est non homo. Rursus,est omnis homo, non est omnis homo: est omnis non homo, non est omnis non homo. Et in iis, quae extrinse. Cus sunt, temporibus eadem ratio est. Quando autem cst,tertium adiacens praedicatur,dupliciter dicuntur oppositiones.Dico autem ut est iustus homo, ipsum est, tertium dico adiacere nomen, vel verbum in affirmatione .Qua re ob id ipsum quatuor erunt illae, quarum duae quidem ad affirmationem & negationem se habebunt secundum consequentiam , ut priuationes: duς vero minime.Dico autem quod est, aut iusto adiacebit,aut non iusto: quare etiam negatio. quatuor igitur erunt. Intelligimus vero quod dicitur ex iis, quae subscripta sunt. Est iustus homo, huius negatio est , non .est iustus homo : est non iustus homo, huius negatio est, non est non iustus homo. est enim hoc in loco: dc non est, iusto & non iusto adiacebit. Haec igitur, quemadmodum in Resolutoriis dictum est, sic sunt ordinata. Similiter autem se habebunt & si uniuersa- Iiter nominis sit affirmatio . ut omnis est homo iussus, negatio huius, non omnis est homo iustus : omnis est homo non iustus, non omnis est homo non iustus. Tamen non similiter angulares Veras esse contingit. contingit autem ali

quando

dico. Sectio temtia sic dia.

133쪽

131 Arist.de interpret.

Enuneiationum indefinitarum dissstis, ex primo Triorum in sine. simplex assirmatio. Simplex negatio. Homo iustus est. Homo iustus non est. Privatoria negatio. Privatoria assirmatio. Homo iniustus non est. Homo iniustus est.

Infinita negatio. Infinita assirmatio. Homo non iustus non est. Homo non iustus est. Earundem di0stio in terminis uniuem saliter ac in parte. Simplex assirmatio vh. simplex nego in parte. Omnis homo iustus est. No omnis ho fiustus est. Privatoria neg. in parte. Privatoria assirm. Vii. No ors homo iniustus est.Omnis ho iniustus est. Infinitiva negatio in parte. Infinitiua assit. vla. Non ois ho no iustus est. Ors ho no iustus est.

Vt distosita sunt ha Enuciationes de subiecto sinito, eodem pacto ditioni possunt Enunciationes de subiecto infinito, addendo ipsi homini dictionem,

Nae Igitur duet oppositae sunt mutuo. Aliae a tem duae ad non homo, quasi ad subiectum H

quod additum.vi, est iustus non homo: non est ἱustus non homo, est non iustus non homo: non est non iustus non homo. plures autem his non

erunt opposi tiones,He aute extra illa,ipQ secum dum

134쪽

Liber Secundus. I 33

dum se erunt, ut nomine utentes eo quod est non homo. In quibuscunq; autem est non conuenit, Vt

in eo quod est fami esse,& ambulare,in iis idem facit sic positum ac si est adderetur. ut, sanus est

omnis homo: non sanus est omnis homo .sanus est omnis non homo: non fanus est omnis no homo. non enim dicendum est non omnis homo,

sed non negatione ad id quod est homo, addendum est. Omnis enim non uniuersale significat, sed se uniuersaliter.Manifestum est autem ex eo quod est,ualet homo , no valet homo:valet non homo, non Valet non homo. haec enim ab illis differunt, eo quod uniuersaliter non sunt. quare omnis, vel nullus nihil aliud consignificat,quam uniuersaliter de nomine vel assirmatione vel negationem .ergo & reliqua eadem oportet apponi.Quonia vero contraria est negatio ei quς est.

omne est animal iustu, illa quς significat o, nullum est animal iustum: hae quidem manifestum

est, quod nunquam erunt neque verae simul, neq; in eodem: his vero oppositae erunt aliquarido:vt non omne animal iustum est. S: est aliquod animal iustum. Sequuntur vero & hae, eam quidem quipleti, omnis est homo no iustus, hetc, nullus ho , , is 'mo est iustus: illam vero,est non omni, homo μ ωμμ' non iustus, opposita,q, est aliquis ho iustus .neces 'se est enim aliquem esse. Manifestum est autem etiam quod in singularibus si verum est interro γηρ ρ φga um negare, quod SI assirmare verum est. vi pu I μ ν ip 'tasne,Socrates sapiens est non.Socrates igitur est 'fnon sapiens . In uniuersalibus vero non est vera 'μ Τρ' quae similiter dicitur: vera autem negatio est. ut T ηρ'. ' Putasne,omnis homo sapiens est 3 no . omnis igi F μ' tur homo no sapies est hoc enim falsum est. sed

135쪽

13ι Arist. de interpret.

haec enim opposita est : illa vero contraria.Quae vero secundum infinita contra iacentes simi nomina dc verba, ut in eo quod est non homo, vel non iustus, quasi negationes sine nomine dc verbo esse videbuntur. sed non sunt. senaperienim vel vera vel falsam esse necesse est negationem:

ui vero non homo dixit, nihil magis quam quiicit homo,sed etiam minus vertisvel falsus fuit, nisi aliquid addatur.Significat autem est omnis non homo iustus, nulli illarum idem , nec huic opposita, que est, non est omnis no homo iustus. ea vero quae est,omnis non iustus non homo est. illi quae est, nullus est iustus non homo, id e significat.Transposita vero nomina & verba idem significant: ut est albus homo,& est homo albus. Nam, si hoc non est, eiusdem multae erunt negationes. sed ostensum est quod una unius est.Eius enim quae est, est albus homo, negatio est,no est albus homo.eius autem quae est, est homo albus, si non eadem est ei quae est, est albus homo, erit negasio,vel ea quae est, non est non homo albus, vel ea quς est, non est homo albus .sed altera quidem est negatio ea , quae est, non est non homo' au.nega- albus eius, est non homo albus: altera verotiae qua eius quae est, est albus homo. quare erunt duae es, est nou unius. Quod igitur transposto nomine de ver homo albus bo, eadem fit assirmatio-negatio,manifestum

est. De Enunciationu υnitate ac pluralitate. Et quo pacto υeritas ct fal ad in eis reperiatur in praedicationibus coniunctis, atque diuisis. Cap. II.

AT vero unum ae pluribus, Vel plura de uno assirmare vel negare . nisi sit unum aliquid quod ex pluribus significatur, non est affirma-

Iio neque negatio Vna . Dico autem Unum, non

136쪽

Liber Secundus. U

si unum nomen positum sit, non sit autem Unum i aliquid ex illis. ut homo est fortasse dc animal,& bipes, & mansuetum , sed ex his unum fit. ex his unum fit.ex albo autem, & homine, S ipso

ambulare non est unum .Quare nec si unum aliquid de his assirmet aliquis, erit assirmatio una: sed vox quidem una , assirmationes vero multae, nec si de uno ista: sed similiter multae.Si ergo diale et ica interrogatio responsionis est petitio, vel propositionis,vel alterius partis contradictionis propositio vero cotradictionis est unius pars moerit una responsio ad hῖc. neque enim interrogatio una, neque etiam si sit vera dictum est autem de his in Topicis . Simul autem manifestum est, 8. TU

quod nec hoc ipsum quid est, dialectica interrogatio est, oportet enim datum esse ex interrogatione , eligere , Vtram velit contradictionis partem enunciare sed oportet interrogantem determinare, utrum hoc sit homo, an non hoc. Quoniam vero h c quidem praedicantur composita , ut Unum omne praedicatum fiat, eorum quae extra predicantur: alia Vero non:que est di ferentia i De homine enim verum est dicere, &extra animal, & extra bipes: & haec ut unum: dc hominem , & album : & haec ut unum . sed non 11 AE coriarius est, & bonus: etiam coriarius bO- - οὐ Eueariis. Si enim. quoniam utrunq; verum,esse opor . tet & simul utrunq; , multa inconuenientia erui. non Gult se

De homine enim & homine Verum est dicere & seris. albu:quare &omne.rursus si albu ipsum, & omne. quare erit ho albus , albus & hoc in infinitu.& rursus musicus albus ambulas,& hςc eade Requenter implicita in infinitum . Amplius, si So.

crates Socrates est,& homo: & Socrates Socra

137쪽

,ic Arist.de interpret.

a. addit Quod igitur, si quis simplicitor ' dicat comple.

O υt eotin xiones fieri, multa accidit dicere inconuenien

tia, manifestum est. Quemadmodum autem ponendum est, nunc dicimus.Eorum igitur, quae prς dicantur, dc de quibus praedicari accidit, quaecunque secundum accidens dicuntur,vel de eodem, vel alterum de altero, hcc no erunt Vnum.Vt homo albus est.& musicus: sed non est unu album& musicum,accidentia enim sunt utraque.Nec si album,musicum verum est dicere,tamen no erit album musicu unum aliquid .secundum accides enim albu musicu . quare no erit albu musicum Vnum aliquid. quocirca nec coriarius bonus simpliciter: 1ed animal bipes. non enim secundum accidens.Amplius , nec quaecunque insunt in altero.quare neque album freque terrineque homo,

homo animal est vel bipes. insunt enim in homine animal & bipes. Verum est autem dicere de aliquo dc simpliciter: ut aliquem hominem hominem,aut aliquem album hominem, hominem album, non autem semper . Sed quando in adiecto quidem aliquid oppositorum iniit,quod consequitur contradictio, non verum,sed falsum est: ut hominem mortuum, hominem dicere . qua dos a sta aute no insit, ' verv. Aut,quando insit quidem, semper non verum est quando vero non insit, non semper verum est. ut Homerus est aliqu1d, ut poeta, utrum igitur estZan non.secundum accidens enim praedicatur est , de Homero squod enim est poeta)sed non secundu se pr dicatur de Homero ipsum est. Q are in quibuscunque praedicationibus neque contrarietas inest, ii definitiones pro nominibus dicantur, & secundum se praedicentur, & non secundum accidens, in his aliquid & simpliciter verum erit dicere. Quod

autem

simperi

138쪽

Liber secundus.

autem non est, quoniam opinabile est, non est verum dicere esse aliquid. opinio enim eius est, a

non quid est , sed quod non est.

De Eliunctationibus cum modo, ct earti admuicem oppost unibus,ac consequentlinum ex aliorum tum

ex propria opinione. Cap. III. HIs vero determinatis considerandum est, Sectioquar quemadmodum sese habent negationζS & ta, peliduaffirmationes ad se inuicem, quae sunt de possibi Graeos.li esse & non possibili, & de contingenti & non contingenti, S: de impossibili & necessario. habent enim aliquas dubitationes . Nam si eorum, quae complectuntur,illae sunt sibi inuicem oppositae contradictiones, quaecunque secundum esse& non esse disponuntur:vi eius quae est, esse ho- minem, negatio est, non esse hominem, non ea quae est esse non hominem : & eius quae est, esse album hominem,ea qua est, non esse album ho- minem sed non ea quq est,esse non album hominem: si enim de omni aut assirmatio, aut negatio est lignum crit verum dicere es e non album

hominem: qui a si hoc modo &in quibuscun va. I.additque esse non additur, idem faciet quod pro esse iis his dicitur: ut eius quae est, homo ambulax non haec iseni iambulat,non homo negatio erit, sed haec, non 'ambulat homo. nihil enim disteri dicere hominem ambulare , vel hominem ambulantem esse. Quare si hoc modo ubique, & eius quae est possis bile esse, negatio erit possibile non esse, sed non ea quae est, non possibile esse.Videtur aute idem posse Sc esse & no esse. omne enim quod est pos- sibile diuidi vel ambulare, & non ambulare &non diuidi possibile est . Ratio autem est : quO- . :niam omne quod sic possibile est, non semper in est. quare inerit ipsi etiam negatio. potest

139쪽

138 Arist. de interpret.

enim & non ambulare quod est ambulatiuum,di non videri quod est visibile . at vero impossibile est de eodem oppositas veras este affirmationes& negationes. non igitur eius quς est, possibile esse, negatio est haec , possibile non esse. Contingit enim cx his, aut idem affirmare & negare simul de eodem,aut non secundit ese vel non esse que apponuntur, fieri affirmationes & negationes. si ergo illud impossibile est, hoc erit magis eligendum. est igitur negatio eius quae est, possibile ense ea quae est, non possibile esse , sed non ea quae est possibile non esse. Eadem quoque ratio est, Min ea quod est contingens esse : etenim negatio eius est, non contingens csse,& in aliis quoq; simili modo,ut in necellario,& impossibili. Fiunt enim quemadmodum in illis esse &non esse appositiones,subiectae vero res, hoc quide album, illud vero homo: eodem quoque modo hoc in loco, esse quidem & non esse ut subiectum fit, posse vero & contingere appositiones sunt,determinantes squemadmodum in illis esse & non es

se in veritatem & falsitatem , similiter hae in eo quod est, esse possibile,&esse non possibile. Eius vero quae est, possibile non esse, negatio est, non ea quae est, non possibile esse, sed ea quae est, non possibile non esse.& eius quae est, possibile esse, non ea quae est, possibile non esse , sed ea quae est, non possibile esse. Quare & sequi sese inuicem videbuntur, possibile esse, & possibile non esse . idem enim possibile esse , & non esse. non enim contradictiones sunt sibi inuicem huiusmodi possibile este, & possibile non esse. Sed possibile esse, &non possbile esse,nunquam simul in eodem verae sunt. opponuntur enim neque ea quae est, possibile non esse, & non possi-

140쪽

Liber Secundus. J39

bile non esse, nunquam simul in eodem verae G nt.S i militer autem & eius quae est necessarium cst esse , negatio non est ea quae est, necessarium non esse, sed ea quae est , non necessarium esse. eius vero quae est , necessarium non esse, ea quae est, non necessarium non esse. dc eius quae est, impossibile esse , non est ea quae est, impossibile non esse , sed haec. non impossibile esse. eius Vero quae est, impossibile non esse , ea quae est. non impossibile non esse. Universaliter veros quemadmodum dictum est)esse quidem & non

esse oportet ponere quemadmodum subiectar negationem vero & affirmationem haec , facientem, ad esse & non esse apponere .& has oportet putare esse oppositas dictiones:possibile,& non possibile : cotingens,non contingens: impossibile , non impossibile: necessarium, non

necessarium: Verum, non verum. Consequen

tiae vero secundum rationem fiunt cum ita ponuntur . illam enim quae est, possibile esse, sequitur ea quae est , contingit esse: & hςc conuer- . titur illi, & non impossibile esse , & non necensarium esse, illam vero quae est, possibile non esse ,& contingens non esse, ea quae est, non necesse non esie , & non impossibile non esse. illam autem quae est, non possibile esse, &non contingens este : ea quae est, impossibile esse, Mnecesse non esse. illam vero quae est, non possi-hile non esse ,& non contingens non esse, eaque est, impossibile non esse, & necessarium ense. consideretur autem ex subscriptione, quemadmodum dicimus. Enun

SEARCH

MENU NAVIGATION