Aristotelis Stagiritae Organum, quod Logicam appellant

발행: 1560년

분량: 649페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

8 Aristotelis

ria eorum est que sunt ad aliquid. Fortasse autem difficile sit de eiusmodi rebus vehementer asserere, nisi ea Eepc pertractata sint. dubitasse autem de horum unoquoque non cst inutile. De Qualita te in Ruali. Cap. IIII. Vide δ hoc Valitatem vero dico,secundum quam quar. vet. 39. les quidam csse dicuntur. Est autem qualitas,eorum quae multipliciter dicuntur.

Vna quidem igitur species qualitatis,habitus Mdispositio dicantur. Differt autem habitus a dis-

a .lamsito positione, quod ' permanentior, & diuturnior permanen. est Tales vero sunt scientiae & virtutes. scientiatior. enim videtur esse permanentium, Sc diuturno

a. l.dilsci rum.ut si quis vel mediocriter sumat scientiam, liter mobi- nisi grandis permutatio facta sit, vel ab aegritu-lium dine, vel ab aliquo huiusmodi. similiter aute &virtus, ut iustitia, & temperantia,& singula talium non videntur posse facile moueri, neque facile permutari. Dispositiones vero dicuntur,quae sunt facile mobilia,& cito permutabilia: ut calor, & infrigidatio,&aegritudo,& sanitas,&ρος- cunque alia huiusmodi. afficitur enim quodammodo secundum eas homo: cito autem permutatur , & ex calido frigidus fit, & ex sanitate in aegritudinem transiti similiter autem & in aliis, nisi aliqua earundem contingit per temporis longitudinem congenita,& immobilis,vel omnino dissicile mobilis existens, quam iam quispiam' a. I. qui ut habitum vocet.Manifestum est autem quodpiam sor- haec volunt habitus dicere, quae sunt diuturnio- iube. ra,& dissicilius mobilia .nanque disciplinas non multum retinentes, sed facile mobiles existetes, non dicunt habitum habere, & tamen dispositi sunt aliquo modo secundum scientia peius,me-

liusve.quare differt habitus a dispositione,quod

82쪽

Praedicamenta. 79

haec quidem facile mobilis sit: ille vero diutur.

nior & dissicilius mobilis. Sunt autem habitus i &dispositiones: dispositiones vero non necesse est habitus esse. qui enim retinent habitum,&quodammodo dii positi sunt secundum ipsos: qui autem dispositi sunt, non omnino retinent habi. tum. Aliud vero genus qualitatis est,secundum quod pugillatores vel cursores,vel salubres, vel insalubres dicimus: de simpliciter quetcunque secundum potentiam naturalem vel impotentiam dicuntur. Non enim,quoniam sunt dispositi aliquo modo,Vnumquodq; huiusmodi dicitur: sed quod habent naturalem potentiam vel impotentiam facile aliquid facere, vel nihil pati, ut pugillatores,vel cursores dicuntur, non quod sint disposui aliquo modo sed quod habeant poten- tiam naturalem Vel impotentiam aliquid facile faciendi .Salubres autem dicuntur, eo quod habeant potentiam naturalem, ut nihil a quibuslibet accidentibus facile patiantur: insalubres Vero,quod impotentiam habeant naturalem nihil facile a quibuscunque accidentibus patiendi.Si militer autem his durum & molle se habent. durum enim dicitur, quod habeat potentiam non facile secari: molle vero, quod eiusdem ipsius habeat impotentiam. Tertium vero genus qualitatis e passibile; qualitates ν & passiones. sunt a. vet. autem huiusmodi ut dulcedo & amaritudo, &auster iras,& omnia his cognata. amplius,& calor frigus, S albedo , de nigredo. Quod quidem igitur dc hae qualitates sunt,manifestum cst. quaecunque enim has susceperint, ipsa qualia dicuntur secundum ipsas: ut mel, quoniam dulce- a I in ea-dinem suscepit dicitur dulce : & corpus album, teris si ba quoniam albedinem suscepit. similiter . dc in bet.

caeter

83쪽

8o Aristotelis

caeteris. Passibiles vero qualitates dicuntur, non quod ea,quq illas susceperint qualitates, aliquid patiantur. neque enim mel quoniam aliquid pansum sit,dicitur dulce,neque aliquid aliud huiusmodi. similiter autem his & calor & frigus passibiles qualitates dicuntur, non quod ea quq illas suscipiunt, aliquid passa sint: sed quoniam secundum sensus unaquaeq; dictarum qualitatum passionis essectiva est,passibiles qualitates dicuntur. dulcedo enim passione quandam secundum gustumessicit,&calor secundum tactvnN. simili , ter autem & aliae. Albedo autem,& nigredo,&caeteri colores non eodem modo iis, quae di cta sunt,passibiles qualitates dicuntur : sed eo quod ipsae ab aliqua passione innascuntur. Quod enim hunt propter aliquam passionem multae Colorum mutationes, manifestu est. erub cens enim aliquis, rubeus factus est: & timens pali idus,&'a.ι. quare unumquodq; talium. quare etia si quis natura si qμ, aliquid talium accidentium perturbationumve. natura to- passiis est, similem colorem verisimile est eumitu aliqua habere. quae enim assiectio nunc in eo quod ve- positonum recundetur circa corpus facta est, etiam secun- . passus est dum naturalem constitutioncm eadem fieri po- ex aliqui- test assectio,vt & naturalis color similis sit.Quς bus natura cunquc igitur talium accidentium ab aliquibus libus acci- passionibus dissicile mobilibus & permanenti- denti binis bus principium sumpserunt, passibiles qualitates milem. dicuntur. siue enim secundum naturalem constitutionem pallor fit aut nigredo, qualitates dicuntur squales enim secundum eas dicimur siue propter aegritudinem longam, Vel propter aestum eidem contigit nigredo, vel pallor,& non facile praetereunt, vel etiam per Vitam permanent passibiles qualitates di iris dicuntur: simi-

84쪽

Praedicamenta. 8 I

liter enim quales secundum eas dicimur. Quae cunque Vero ex iis,quae facile soluuntur,& cito transcunt, fiunt, passiones dicuntur,qualitates ve. ro minime. non enim aliqui secundum ipsas dicuntur quales. neque enim qui propter Verecundiam rubeus factus est,rubeus dicitur neque cui

pallor propter timorem venit, pallidus est: sed magis eo quod aliquid passus est,quare passiones quidem huiusmodi dictitur: qualitates vero minime. Similiter autem his,& secundum animam passibiles qualitates & passiones dicuntur. quaecunque enim mox in nascedo ab aliquibus passionibus dissiculter mobilibus fiunt, qualitates

dicuntur de ipsae:ut amentia,mentis alienatio,&ira, & alia nutusmodi: quales enim secundum eas dicuntur, idest iracundi atque amentes. similiter autem & quaecunque alienationes no naturales,sed quς ab aliquibus aliis accidentibus factae sunt dissicile pretereuntes, S omnino immobiles , qualitates sunt etiam huiusmodi, quales enim dc secundum eas dicuntur.Quaecunque V ro ab iis quae facile & cito praetereunt,fiunt,pansiones dicuntur. ut si quis coiri status, iracundior fiat.' non enim dicitur iracundus,qui huiusmodi passione iracundior est: sed magis quia ali quid passus. quare passiones quidem huiusmodi

Uicuntur:qualitates vero minime. Quartum Veto genus qualitatis est figura, & circa unumquodque constans forma .amplius autem ad liccxecti tu ,& curuitas,& si quid aliud his simile est. secundum enim unumquodque eorum qua- Ie quid dicitur. triangulum enim vel quadrangulum esse quale quid dici turi& rectum aut curuum. & secundum etiam formam unumquodq;

quale dicitur. Rarum Vero & spissum, & aspe- Log. Arist. i

85쪽

81 Aristotelis

rum & leue putabuntur quidem quale quid significare: sed aliena huiusmodi putantur erie a dis uisione, quae circa quale est. quandam enim positionem magis videntur partium Vtrunq; monstrare. spissum enim dicitur,eo P partes liba i piis propinquae sint:rarum vero, eo st, distent a se i uicem.& lene quidem quod in rectitudinem aliquo modo partes iaceantriasperum Vero, P haec quide superet, illa vero sit inferior. Fortaste quidem igitur alius quispiam modus apparuerit qualitatis: sed fere qui maxime dicuntur hi sunt. Malium qualitates itaq; sunt,quae diistae sunt. Qualia ve-rinni;io. ro sunt. quae secundum has denominative dicunetur , vel quomodolibet aliter ab his. In p. urimis itaque & sere in omnibus denominative dicun- tui : N a candore candidus, & a grammatica grammaticus,& a iustitia iustus. similiter&m aliis. In aliquibus vero,eo quod non sunt potitanualitati nomina,no contingit ea quς dicuntur, ab iis denominative dici. ut cursor, aut pugili tor,qui secundum naturalem dicitur potentiam, a nulla qualitate denominative dicitur. no enim ' o. cο.od posita sunt nomina potentiis, ' secundum Quas pur. isti quales dicuntur: sicuti disciplinis, secundum duas pugiles vel pala strici secundum disposit1onem dictitur pugillatoria enim & palis strica disciplina dicitur: quales vero ab his denominati ue dicuntur,qui disponuntur. Aliquando aute &posito nomine non dicitur denominatiue, quod secundum eam quale dicitur: ut a virtute sui diosus. eo enim quod virtutem habeat studiosus dia' citur:sed non denominative a virtute. non autem in pluribus hoc tale est. Qualia ergo dicuntur, quae denominative a dictis qualitatibus dicuntu9aut aliquo modo aliter ab eis. Inest autem

86쪽

Praedicamenta. 83

& contrarietas secundum qualitatem : ut iustitiae iniustitia contraria est, & albedo nigrediniri& alia. similiter autem & ea quae secundum eas qualia dicuntur : ut iniustum iusto,& album nigro. Non in omnibus autem hoc accidit. rubro enim aut pallido,aut huiusmodi coloribus nihileth contrarium,qualibus existentibus. Amplius, si contrariorum alteruim fuerit quale, & reliquum erit quale. hoc autem palam est ex singulis proponenti alia praedicamenta. ut si ex iustitia ini stitiae contrarium : quale autem est iustitia: qu te igitur & iniustitia. nullum enim aliorum praedicamentorum aptabitur iniustitiae,neque qua tum, neque ad aliquid , neque ubi, nec omnino aliquid huiusmodi, nisi quale. sic aute S in aliis, quae secundum quale sunt contraria. Suscipiunt

autem qualia magis &minus. album enim magis & minus album alterum altero dicitur:& iu- . , . . 1ium alterum altero magis & minus. sed & ipsa 'intensionem suscipiunt. cum candidum nanque sit, cotingit amplius candidum heri.Non tamen

omnia sed plurima. iustitia nanque, si dicatur magis&minus iustitia potest quilibet ambig xe : similiter autem & m aliis dispositionibus.

quidam enim dubitant de talibus.iustitiam nanque iustitia non omnino aiunt magis & minus debere dici,nec sanitatem sanitate.minus autem habere alterum a uero sanitatem aiunt: & iustitiam alterum minus altero habere dicitur. sic autem dc grammaticam, & alias dispositiones. sed ramen ea, quae secundum eas dicuntur ', indubia a. vanter recipiunt magis & minus: grammaticior ita enim alter altero dicitur,& iustilar,& sanior. sic

autem & in aliis.Triangulus vero & quadrangatus no videntur magis & minus suscipere: neque

87쪽

Praedicamenta.

enim dicimur,eo Φ habemus singularum scientiarum aliquas .quare hae erunt etiam qualitates, quae singulares sunt, secundum quas aliquando& quales dicimur: hae autem non sunt eorum quae sunt ad aliquid. Amplius, si contingit idem ipsum dc quale dc ad aliquid esse, nihil est inconueniens in utrisque hoc generibus enumerare. ae e M re ct Tati. Cap. U. D Fcipit autem agere dc pati contrarietatem, 1 magis & minus. Calefacere enim ei quod est frigefacere contrarium est , & calefieri ei quod est frigefieri, de delectari ei quod est contristari.

quare suscipiunt contrarietatem. Et magis dc minus.est enim calefacere dc magis dc minus,& calefieri magis dc minus,dc tristari magis dc mi-.nus. suscipi ut igitur magis dc minus agere & pati.De his igitur tot dicuntur. D e catem Fraedicam entis. Cap. VADIctum est 3c de eo quod est situm esse in iis

quae sunt ad aliquid,quod denominatiue apositionibus dicitur.De reliquis vero, id est Quado dc Vbi,dc Habere:propterea qubd manifesta sunt, nihil de ipsis aliud dicitur , quam quae in principio dicta sunt: quod Habere quidem significat calceatum esse, armatum esse. Vbi verb, ut in lycio in foro: dc alia quaecunque de his dicta sunt. Igitur de omnibus generibus,quae proposui- mus, sussiciunt quae dicta

sunt. .

88쪽

TRACTATUS

De Oppositis. Op. V. E Oppositis autem quot modis

solent opponi dicendum est. Dicitur enim alterum alteri opponi quadrupliciter, aut Vt ea quae a laliquid, aut ut contraria, aut Vt priuatio & habitus, aut vi amrmatio & negatio. Opponitur autem unumquodque istorum ut sit figuratim dicere , tanquam ea quae ad aliquid qu idem, ut duplum dimidio:tana

quam contraria , Ut malum bono : tanquam au

tem secundum priuationem dc habitum, ut caecitas & visio:tanquam Vero assii matio & negatio, ut sedet non sedet. Quaecunque igitur ad aliquid opponuntur,ea ipsa quae sunt oppositorum dicuntur, aut quomodolibet aliter ad ipsa: ut duplum

dimidij, hoc ipsum quod est,alterius dicitur: alicuius enim duplum dicitur :& scientia scibili, tanquam ea quae sunt ad aliquid opponitur,& di citur scientia ipsum quod eli scibilis: dc scibile dicitur ipsum quod est ad oppolitum ad scientiam. scibile enim aliquo dicitur, scilicet scientia scibile : quaecunque ergo opposita sunt tanquam ad aliquid, ea ipsa quae sunt oppositorum, vel alio quolibet modo ad inuicem dicuntur. Ilia Ia

89쪽

Praedicamenta . . 87

la verbiquae opponuntur ut cotraria, ea ipsa quide quae sunt nullo modo ad se inuicem dicunturi contraria tame sibi inuicem dicu tutineq; enim bonum mali dicitur bonum, sed contrariu.quare disserunt ab inuicem hae oppositiones .Qu cunq; Vero contrariorum talia sunt, ut in quibus nata sunt fieri, & de quibus praedicantur necessarium sit alterum ipsorum inesse, horum nihil est me diu momorum vero non est necessarium alterum inesse Iioru omnino est aliquid medium.Vt aegritudo & lanitas in corpore animalis nata sunt fieri:& necessarium est alterum ipsorum inesse animalis corpori,vel aegritudinent, vel sanitatem.&pat quidem di impar de numero praedican ur: &necesIe est horti alterum numero inesse vel par vel impar : & non est horum aliquod medium, neque aegritudinis & sanitatis, neq; imparis atq; .paris. Quorum autem non est necessarium alterum ineve, eorum est aliquod medium. ut nigruta album in corpore animalis nata sunt fieri, &non est necessarium alterum eorum inesse corpori .no enim omne corpus vel album vel nigrum

est. sed & prauum dc studiosum prςdicantur quidem de homine & de aliis compluribus: non est

aurem necessarium alterum eorum inesse iis, de quibus praedicantur . non enim omnia aut praua

aut studiosa sunt,sed est aliquid eorum medium: vr albi & nigii. fuscum & pallidum, & quicunq; ali; colores : praui vero & studiosi, quod neque prauum neque studiosum est. In aliquibus igitur mediis posita sunt nomina : ut albi & nigri, fustum &pallidu.& quicunq; alij huiusmodi colores: in aliquibus vero non est nomine facili me dium assignare, utriusque vero extremorum negatione mediu definitur:vt quod neq; bonu ne mi

90쪽

Praedicamenta. 93

re. Quod autem priuatio & habitus non opponuntur ut ad aliquid, manifestum est. non enim dicitur idipsum quod est oppossiti. visus cnim noest caecitatis visus, non ullo alio modo ad ipsum dicitur . similiter autem neque caecitas vilionsscaecitas dicatur: sed priuatio quidem visionis dicitur, caecitas vero visionis non dicitur,' ne- a. .non haque visus caecitatis. Amplius ad aliquid om- bet nesυ nia ad conuertentia dicuntur. quare, si caecitas μ eatita- eorum quae ad aliquid sunt, esset, utique & con- tu uerteretur ad illuci ad quod dicitur . sed non conuertitur : non enim dicitur visus caecitatis visus. Quod autem neque ut contraria Opponuntur quae secundum priuationem & habitum dicuntur , ex his manifestum est. Contrariorum enim,quorum nihil est medium , necesse est . 'vel in quibus fieri nata sunt, aut de quibus praedicantur, alterum ipsorum inesse semper: eorum enim nihil medium erat,quorum alterum inesse susceptibili necessarium erat, ut in languore & sanitate , & impari atque pari. quorum vero ali quid medium est,nuquam necesue est omni inesse alterum . neque enim necesse est omne susceptibile et candidum vel nigrum esse , neque frigidum vel calidum : horum enim mediu aliquid nihil esse prohibet. insuper autem & horum erat aliquid medium, quorum alterum inesse susceptibili non necessarium erat praeter illa, quibus unum inest naturaliter, ut igni calidum eue, &niui candidum.in his enim determinate necessa rium alterum est inesse,& non utrumuis contingit.non enim possibile est ignemi frigidum esse,

neque niuem nigram.quare omni quidem susceptibili non necessarium est alterum ipsorum

inesse,sed solis quibus natura unum inest: & his

SEARCH

MENU NAVIGATION