Aristotelis Stagiritae Organum, quod Logicam appellant

발행: 1560년

분량: 649페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

rursus prima figura. Consimiliter monstrabitur & si B C est necessarium . conuertitur enim Ccum aliquo A: quare, si omni CB ex necessitate inest: & A a Iicui B inerit ex necessitate. Rursum sit A C priuatiuum: B.C vero affir-.matiuum: priuatiuum autem necessarium. quoniam igitur conuertitur C cum aliquo B : A vero nulli C ex necessitate di neque B alicui inerit A ex necessitate . nam B sub C est. Si vero praedicatiuum necessarium , non erit conclusio necessaria . Sit enim B C praedicativum & necessarium: A C vero priuatiuum & non necessarium: quoniam igitur conuertitur affirmativum, ine-.rit & C alicui B ex necessitate: quare si A nulli C. : C vero alicui B: A alicui B non inerit: sed

noni ex necessitate. monstratum est enim in prima figura, quod priuatiua propositione non necessaria existente, neque conclusio erit nece lΙa-- ria. Amplius per terminos planum fieri possit. Γ Ο 'in fit enim A bonum B animat: C vero equus con ισμε 'p' tingit igitur bonum nulli equo inesse : animali γ' autem necesse omni inesse : led non necesse animal quippiam non esse bonum , si quidem Con-.tingit omne bonum esse . Sin autem non hoc possibile di sed vigilare , aut dormire, terminum Ponendum. Omne nanque animal horum esse susceptiuum. Si igitur termini uniuersaliter ad medium sint, dictum est , quando erit conclusio necessaria. Si vero hic quidem uniuersaliter, ille autem in parte , Vtrisque praedicatiuis existentibus, si uniuersale sit necessarium, bc conclusio erit necessaria. demonstratio vero ea dem, quae & prius . couertitur enim & praedica tiuum in parte. Si itaque necesse: est B omni Cinesse : A vero sub C est: necesse est B alicui Ainesse

172쪽

Liber Primus. Iri

Ineph. sed , si B alicui A,& A alicui B inesse ne-

Cessarium .conuertitur enim. Similiter & si Α Cst necessarium, uniuersaliter exi stens. nam B sub C est. Si vero quod in parte necessarium est, non erit conclusio necessaria. Sit enim BC in parte & necessarium: A vero omni C insit , non tamen ex necessitate conuerso igitur B C,prima

efficitur figura :& uniuersalis quidem propositio no necessaria, quae autem in parte necessaria.

sed cuin ita se habeant propositiones , non erat coclusio necesIaria:quare neque in his. Amplius&ex terminis mani testum.sit A vigilatio, B bipes, in quo autem C animal. B igitur alicui C necesse est inesse: A vero ipsi C contingit: & A ipsi B non necessarium. non enim necesse bipes aliquod non dormire, aut vigilare. Consimiliter& per eosdem terminos monstrabitur, & si A C sit in parte,& necessarium. Si vero hic quidem praedicativus. ille autem priuatiuus terminorum, quado uniuersale priuatiuum sit & necessarium.& conclusio erit necessaria. Si enim A C nulli contingit: B vero alicui C inest: Α alicui B necesse non inosse. Quando autem affirmativum necessarium positum sit uniuersaliter existens, aut in parte,aut priuatiuum secundum partem, non erit conclusio necessaria : nam alia quidem eadem, quae & i ta prioribus,dicemus Terinmini vero , quando sit uniuersale praedicativum necessarium, vigilatio, animal homo: medius, homo. Quando autem in parte praedicativum sit necessarium, vigilatio , animal, album. ne

cesse est nanque animal alicui albo inesset vigilatio autem contingat nulli: &non necesse alicui animali no inesse vigilationem. Sed quando priuatiuum in parte existens necessarium sit,bipes

173쪽

i α Arist.priori resolutor.

bipes,motum , animat: animal medium. PIanum itaque, quod inexistendi syllogisimus non est, nisi utraeque sint propositiones inex ille res: sed necessarij est,& cum altera solum sit necessaria. In utrisque vero, dc cum praedicativi αcum priuatiui syllogismi sint, necesse alteram

propositione consimilem esse conclusionem. dico autem, si inexistens,inexistentem : si necesi ' Iia,necessariam.Quare & hoc manifestum,quod non poterit conclusio aut necessaria, aut inexistens esIe, nisi accipiatur necessaria , aut inexistens propositio .m necessario itaque quomOcio

fit,& quam habet ad inexistens disterentiam,fficium est quasi sufficienter. De Contingenti, ct propositionum pecundum

Contingens conuersionibus.

Dico autem cotingere & contingens,quod cum non sit necessarium,si ponatur inesse, nihil erit propter hoc impossibile: nanque necessarium. ingestaun aequivoce contingere dicimus .Quod autem hoc do de Inter est contigens,manifestum & ex negationibus &fνet itione affirmationibus opposietis . nam non contingit: , inesse,& impossibile inesse,& necesse non ineste,

aut eade sunt aut consequentia se inuicem: quare & opposita,contingit inesse,& non impossibile inesse, & non necesse non inesse, aut eadem ua pacto sunt,aut consequentia se inuicem: de omni enim couertatur affirmatio, aut negatio eriti igitur contingens tropositio - non necessarium, & non necessarium continnes de con- gens. Accidit autem omnes,quae secundum con.

174쪽

Liber Primus. Ira

co autem non affirmativas cum negativis, sed Quaecunque affirmativam habent figuram, secundum oppositionem: ut, contingere inesse,cum eo quod est contigere non inesse:& omni contingere, cum eo quod est,nulli contingere, vel non omni:&alicui, cum eo quod est,alicui non.eodem autem modo & in aliis.Quoniam enim contingens non est necesIarium: non necessarium

vero contingit non inesse: planum, quod si contingit Α ineste B, contingit & non ineste: & si omni contingit inesse, & omni contingit non inesse. Consimiliter autem & in affirmationibus

an parte: nanque eadem demonstratio. verum tales propositiones affirmativae sunt,& non priuatiui.Contingit enim ad similitudinem ipsius esse ordinatur quemadmodum dictum cst prius. D terminatis vero his,rursum dicimus, quod contingere secundum binos dicitur modos. Vnum, eo quod uiplurimum fit, & deficit necessarium, ut canescere homine, vel augeri aut minui, aut penitus, quod aptu natum eli esse: hoc. enim non continuum quidem habet necessarium, propte ea quod no semper est homo: at qui dum homo

sit, aut ex necessitate, aut utplurimu est. Alium,

ipsum infinitum, quod & sit & non sit possibile:

ut ambulare animal, aut ambulante terraemotum fieri, aut omnino quod a fortuna fici nil enim magis sic aptum est natum, quam in cotrarium. Conuertitur itaq; secundum oppositas propositiones utruque contingentium , non eodem tamen modo: scd quod aptum natu est esse cum eo, quod est , non ex necessitate inesse sic enim contingit non canescere hominem : ipsum vero

infinitum cum eo quod est nihil magis sic, quam illo modo se habere , aut habitum ire. Verum sciens

175쪽

scientia ac syllogismus demonstrativus de Ipssi quidem infinitis non cst eo quod inordinatum est medium: de apte vero natis est. & ferme rationes & considerationes fiunt de sic contingentibus: de illis aute accidit quidem fieri syllogismum non tamen consueuerunt quaeri. Haec igitur magis determinabuntur in sequentibus.Sed

nunc dicamus quando,&quomodo, & quis erit syllogismus ex contingentibus propositionibus. De filogi is ex ambabu , de Contingenti in Prima figura. Cap. XII II. Suale sit Ed quoniam contingere hoc huic inesse, bi- dictum de Ofariam erit accipere: aut enim cui inest hoc, omni in P aut cui contingit ipsum inesse: A nanque continpositioni - gere, de quo B horum alterum significat,aut debm contin- quo dicitur B aut de quo contingit dici: A vero SentibM. de quo B,vel A contingit omni B, nihil differt manifestum igitur quod bifariam dici posset, A contingere omni B inesse. Primum igitur dicamus , si de quo B contingit ipsi C, & de quo A ipsi B. quis erit & qualis syl logismus: sic enim& propontiones Vtraeque accipiuntur secundum contingere.cum vero de quo B inest,A contingat: illa quidem inexiliens, illa autem contingens.quare ab iis quae consimilis sunt figurae inacipiendum , quemadmodum & in aliis. Quando itaque Α omni contingat B: & B omni C t erit - syllogismus perfectus, qudd A omni C contin-gla inesse. hoc autem manifestum ex definitimne' contingere nanque omni inesse sic dicebamus. Consimiliter & si A contingit nulli eorum quae sunt B: B vero contingit omni C:qubdA contingit nulli C. de quo enim B contingit, A non contingere, hoc erat nullum omittere

contingentium,quae sub B. cum vero A omni B con

176쪽

Liber Primus. Ire

B contingat: B vero nulli contingat G per sum-m uidem propositiones nullus fit syllogismus. conuersa autem B C secundum continI

. . mni B. rvrsius idem officietur solirigi simus. Consimiliter & si ad utrasta usoti sitiones neglirio ponatur cum eo quod es con

propositiones, aut non fit syllogismus aut aequidem, sed non perfectus ex eriς 'que concluditur necessarium. sin autem quidem propositionum uniuersaIiter acccpta sit Illa Vero in parte uniuersali posita ad maius e 'tremum , syllogismus erit perfectus. si enim qOmni contingit B: B autem alicui eoi m T contingit A alicui Ccontingit. hoc aute manifestum ex definitione eius quod est de rimri; tingere Rursus si A co insit nulalicui C contingit inesse . no μα- Λ . ςς β

Si vero propositio in parte priuatiua accorim fuerit, uniuersa lis autem affirmativa oris 3 'vero consimiliter se habeati I omi, si contingit; sed B alicui C contingit non

Per asti mptas quidem propositiones non sit mn nitentis sy llogismus t verum si eam quae in par te est conuerterimus,&ponamus B alicui C cori ingere Ineste, eadem erit conclusio,que dc prius

quomadmodum in iis, quae a principio. y 'Quod

177쪽

Arist.prior.resolutor.

Qubd si quae in maius extrem im in parte sit

accepta, quae vero ad minus uniuersaliter, siue utraeque affirmative positae fuerint , siue priuati-ue , siue non consimilis figurae , siue utraeque imdefinite,aut secundum parcem, nullo modo erit syllogismus.Nil enim prohibet B transcendere Α, & non prς dicari in aequis.quo aute transcendit A,accipiatur C: huic enim neq; Omni, neque nulli, neq; alicui no contingit A inesse siquide conuertuntur propositiones,quae secundu contingere, dc B pluribus contingit, quam A inesse. Ain plius & ex terminis planum ita nanq; se haben-ribus propositionibus,primit vltimo re nulli contingit,& omni inelle necesiarium. Termini vero

Comunes omnium,q, ex necessitate insit animal, album,homo : q, non contingat,animai,album,

indumentum. Planum itaque,qudd hoc se habentibus modo, nullus fit syllogismus.Aut enim

existendi. aut ex necessitate, aut contingendi omnis est syllogismus. quod quidem inexistendi

ac necessar ij non sit, planum affirmativus enim priuatitio tollitur: priuatiuus aute affirmativo. superest igitur. vi contingendi sit.hoc autem fieri nequit :naonstratum enim est, qudd ita terminis se habentibus, &omni postremo necesse est prinara,&nulli contingere inesse. quare esse noo posset contingendi syllogismus:'ccessariu nanque non erat contingens. Manifestum itaque,& quod si uniuersaliter termini extiterint in coatigentibus pro possitionibus, semper fit syllogismus in prima figura: & si praedicatiui & fi t uatiui fuerint.praeterquam quod si praedicatiui quidem sint perfectus : si vcro priuatiui , impe

tectus. Accipere autem opus est contingere, non

quod in necessariis,sed secundum dictam detex- minat

178쪽

Liber Primus. 177

m Inationem. plerunque autem latet quod tale inino Contingentis O Dexi Ientis in Trima figura. Cap. x V. K In autem haec inesse illa propositionum accia

optatur contingere. cum quae ad maius est extremum contingere significet,& perfecti omnes

terminatam determinationem: cum vero quae ad amperfecti omnes,& priuatiui syllogismi contingentis, non secundum determinatio-

in elle. Contingat nanque A omni B: B verta

Piri C ponatur inesse: quoniam igitur C ess

& C omni contingit. fit itaque perfectus fullogismus. Consimiliter & si A B Oropositio e sterit priuatiua: B C vero affirmativa A c quidem contingere : B C autem inesse accipiatur: perfectus erit syllogismus, quod A coting t nul L C inesse. Quod igitur, si ineximns ad minorem ponatur extremitatem , persecti fiant gismi, manifestum. Sed quod dum econtrario thabeat, erunt syllogismi, per impossibile mon--nduiri simul autem clarum erit, &quod imperfecti: monstratio nanque non est ex cceptis propositionibus. Caeterum primo dicendum est

rueri necesse est B esse: & dum

possibile A extiterit possibile erit & B ex nee C

eret, I Ossibile Vero, quado impossibile, fit

179쪽

I 8 Arist. prior. resolutor.

nequeat: simul autem ii A possibile,& B impossibile: contingcret utique A factum est e sine B . si vero factum cITe,& cite: facium nanque,quando factum suit, essi Verum oportet accipere possibile atque impossibile , non solum in genera,rione,sed & in eo quod est verificari,dc inesse,"cunque modis aliter dicitur possibile: in Omnibus enim cqnsimili er se habebit. Amplius existente A, B esse, non oportet existimare, tanquam si unum esset A , B fore. nihil nanque est ex necessitate, uno quopiam existente, sea dum bus minimis: sicuti cum propositiones ita se habeant , veluti dictu est secundum syllogismum nam, si C de D: D autem de F: dc C de F ex necessitate : & si utrunque possibile , & conclusio erit possibilis. ac si quispiam poneret A propositiones, B vero conclusionem, euenire posset non

solum A necessario existente , simul de B esse necessarium , sed de possibili possibile. Hoc aurem monstrato , planum, quod falso supposito,& non impossibili, & conclusio propter suppositionem falsa erit, Sc non impossibilis. veluti si A falsum quidem est, non tamen impossibile: cum vero A sit Best:&Berit falsum quidem,

non tamen impossibile. quoniam monstratu ni

est , quod A existente,B est: & possibili existente A, erit B possibile : supposituna autem est, Apossibile este,& Betit possibile. si enim impossi hile, simul possibile erit, & impossibile idem.

De terminatis vero his, insit A omni B : B autem omni C contingat:necesse itaque A omni C contingere inesse.Non enim contingat: B Vcro omni C ponatur tanquam inexistens: hoc falsum quidem,non tamen impossibile. si iraque A non contingit i7si C:B vero omni inest C: A non o

ni B

180쪽

Liber Primus. I79

nt B contingit: sit enim syllogismus per tertiam figuram.vcrum luppositum sue iat omni contingere inesse: necesse igitur Α omni C contingere. falso enim supposito & no impossibile. quod accidit est impossibile. Uerum & per primam figuram licet facere impossibile, ponentes B inesse ipsit C. Si enim B omni C inest: Α vero omni B contingit: & omni contingeret Utique A. sed fuerat suppositum non omni contingere. Sumere vero oportet omni inesse non secundum tempus determinantes, puta nunc, aut in hoc tepore,sed simpliciter: nanque per has propolitiones i& syllogismos facimus. Quoniam, si propositio secundum nunc accipiatur, non erit syllogismus. nihil enim fortasse prohibet, aliqua do omni moto hominem inesse,veluti si nil aliud moueretur: motum vero contingit omni e uo:sed hominem nulli equo inesse contingit.

Praeterea sit primum animal, medium motum , Ultimum vero homo. propositiones itaque eonsimiliter se habebunt,conclusio vero necessaria non contingens: ex necessitate enim homo animal. Manifestum itaque,quod uniue sale accipere oportet simpliciter,& non tempore determinantes. Rursus sit priuatiua uniuersaliter propositio Α B: & sumptum sit A inesse

nulli B: B vcro omni contingat C inesse: his itaque positis, necesse est A contigere nulli Cinesse. Non enim contingat: & B ponatur inesse C, quemadmodum priusmecesse itaque Α alicui eorum, quae B inesse : fit enim syllogismus per tertiam tiguram. hoc autem impossibile. quare contingeret utique A nulli C inesse. falso enim

posito, impossibile quod accidit.

SEARCH

MENU NAVIGATION