장음표시 사용
211쪽
Si itaque aliquid eorum quae C idem erIt xu.
cui eorum quae F, necesse est A omni E inesse. nanque F omni E: A vero omni C: quare Aomni E. Quia si C & G idem, necesse A inesse alicui eorum quae E. nanque A ipsi C : E a tem sequitur omne C. Si vero F & D idem. nulli eorum quae E A inerit ex prosyllogismo.
quoniam enim conuertitur priuatiuum,& F ipsi D idem, nulli eorum quae F inerit Ar F autem omni E. Rursus si B & H idem, nulli eorum quae E inerit A. nam B omni A: nulli vero inerit eorum in quibus Ε, idem nanque erat ipsi H H autem nulli eorum quae E inerat. Quod si Ddc C idem, A alicui eorum quae E non inerit. ipsi nanque G non inerit:quoniam neque ipsi D: G autem est sub E: quare alicui eorum quae Enon inerit. Si vero ipsi G B idem,conuersus fit syllogismus, G nanque inerit omni A: B enim omni A. E vero ipsi B : nam idem erat ipsi G. A autem omni quidem E non necesse inesse: ali- Cui vero necesse: eo quod quae secundum partem cum uniuersali praedicatione conuertitur.
Planum itaque, quod ad praedicta inspiciendum utriusque secundum unumquodque problema. per haec enim omnes syllogismi. Verum .portet 8c consequentium & quae consequitur Vtrunque. ad prima & uniuersalia maxime inspicere. ut ipsius E magis ad K F . quam ad F solum i ipsius autem A ad K C. quam ad C G-luin. Si enim A inest Κ F, Sc F, dc E inerit. quod si non sequitur ex hoc, accidit ipsum F sequi. Consimiliter autem di in quibus ipsum sequitur
considerandum. si enim prima, dc quae sub illa sequitur. quod si non haec, sed quae sub haec, accidit.
212쪽
cidit. Palam vero, & quod per tres terminos ac binas propositiones consideratio, dc per prae dictas figuras syllogismi omnes. Monstratur nanque A inesse omni E, quando eorum quae C & F idem aliquid aeceptum suerit. hoc autem erit medium:exarema vero A & P. fid itaque prima figura. Sed alicui, quando C & a sumptum sit. haec autem ultima figura: medium enim fit G. Nulli veto quando D & F idem . sic autem
re prima figura & media. prima, quod A inest nulli F siquidem conuertitur priuatiuum Fautem omni E. media vero, quoniam II nulli Aa E autem omni inest. Verum alicui non inest
quando D & G idem sit. hoc amem ultima si-.gura: A nanque nulli G inerit, E vero omni G. Planum itaque , quod per praedictas figuras syllogismi omnes, & quod non eligenda quaecunque omnia sequuntur , eo quod nullus ex ipsis fit syllogismus. eonstruere nanque penitus non erat ex sequentibus. yriuare autem non
contingit per id quod omnia sequitur et oportet enim huic quidem ineste, illi vero non inesse. Sed de manifestum, quod aliae considerationes eorum, quae sunt secundum electiones, nutiles sunt ad faciendum syllogismum. quemadmodum si consequentia utrunque eadem sunt aut si quae sequitur A, & quae non contingunt ipsi E. aut quodcunque rursus non accidit viri- que inesse. non enim emclxur syllogismus, per hac. Nanque si consequentia eadem, ut B, de F, sit media figura, praedicativas habens propositiones. sin autem quae sequitur A,& suae non contingunt ipsi E, ut C & H, prima figura, priuatiuam habens propositionem, quae ad minus extremum. si vero quotcunque non o a
213쪽
contingunt utrique, dc D dc H, priuatiuae ambae propositiones, aut in prima, aut in mediassura. 1ic autem nullomodo syllogismus. sed manifestum dc qualia eadem accipienda, quae secundum inspectionem, dc non qualia diuersa, aut contraria. primum quidem,quoniam inspectio medii gratia: medium vero . non diuersum, sed idem oportet accipere. postea dc in quocunque accidit heri syllogismum', eo quod
fuere accepta contraria, aut non contingentia
eidem inem, in praedictos omnia reducentur . modos. Veluti si B & F contraria, aut non Cori. tingunt eidem inesse. erit enim his acceptis syllogismus, quod A contingit inesse nulli eorum quae sunt Ε .sed non ex ipiis, verum ex praedicto modo. nam B A quide omni: E vero nulli inerit: quare necesse B idem esse alicui H. Rursus si B& G non contingunt eidem inesse, quod A non inerit alicui eorum quς sunt E.sic etenim media erit figura.Nam B A quidem omni: G vero nulli inerit: quare necesse B alicui eorum quς H idem esse.nanque non contingere B & G eidem ineste, Graei di- nihil differt, quam B idem esse alicui eorum
cui lagedu quae H. omnia enim accepta sunt non contingenasse, H ide tia inesse ipsi E. Manifestum igitur,quod ex his se alicui ipsis inspectionibus nullus syllogiimus. Quod
eorum qua si B S F contraria, necesse B idem esse alicui eo- D. rum quae H, dc syllogismum per haec seti. Accidit itaq; ita speculantibus inspicere aliam xiam a necessaria, propter ea quod latet identitas e a Desillogi- quae B.3c eoru quae H. Eodem aute tacto se ha- u ad ira bent & syllogismi ad impossibile deducetes cum risii bile. ostensuis. nanq; dc hi fiunt per consequentia, αγῆ consequitur utrunque. de eadem inspectio in ambobus.quod enim ovensiue moriatur,dc per
214쪽
Impossibile est ratiocinari per eosde terminos:&quod per impossibile, & ostensiuer ut quod Anulli eorum quae E inest. Ponatur enim alicui inesse.quoniam igitur B omni A: A vero alicui eorum quae E: B alicui eorum quae E inerit: sed nulli inerat. Rursus quod alicui inest.Si enim A nulli eorum quae Ε : E vero omni G . nulli eorum quae G inerit A. sed omni inerat. Consi militer autem & in aliis problematibus. semper
enim & in omnibus erit monstratio per impossi, bile ex consequentibus, & quae sequitur Vtrunque: ac secundum unumquodque problema ea-αem consideratio, & ostensive volenti ratioci, nari & ad impossibile ducere .ex eisdem nλnque
terminis utraeque demonstrationes.Quemadmodum si monstratum est: A inesse, nulli E Quoniam accidit dc B inesse alicui eorum quae E. quod impossibile : si acceptum fuerit B inesse Equidem nulli, A vero omni, planum itaq; quod Α inerit nulli E. Rursus si ostensiue ratiocinatum fuerit A inesse nulli Ε, supponentibus inesse, per impossibile monstrabitur nulli inexistens.
Consimiliter autem dc in aliis. in omnibus enim necesse communem aliquem accipere terminum alium a suppositis,ad quem erit salsi syllogismus. quare conuersa hac propositione, altera vero similiter se habente, ostensivus erit syllo, gismus per eosdem terminos. Differt nanque ostensivus ab eo, qui ad impossibile: quoniam in ostensilio secundum veritatem utraeque ponuntur proposi clones, in eo autem qui ad imposisibile,solum una. Haec igitur magis erunt manifesta per sequentia, quando de impossibili di
cemus. nunc vero tantum nobis sit manifestum,
215쪽
ubd ad eadem inspiciendum &ostensueum
u exsup stione. lenti ratiocinati, & ad impossibile ducere. sed in aliis syllogismis, qui ex suppositionesquemadmodum quicunq; secundum transumisptionem , aut secundum qualitatem in subiectis non in iis quae a principio, sed in transumptis erit consideratio.modus vero inspectionis idem. Considerare autem ,& d i uidere, quot modis qui,nstratur itaque unumquoday an is alia υιον in pradictaeonficiendo
gi orum. ex suppositione. Monstratur itaque unumquoc a problematum sic. Est autem dc alio modo non , nulla horum ratioeinari, quemadmodum uniuersalia per particularem inspectionem ex stipa positione. Si enim C & G eadem sint: solis vero G aecipiatur E inesse: A inesset utiq; omni E. Et rursus,si D & G eadem: E autem de solis G p --d icaretur: qudd A inerit nulli eorum quae E.Planum itaque . qudd& sic inspiciendum. Eodem
autem modo & in necessariis & contingentibus: eadem nanque consideratio,& per eosdem terminos erit ordine eius quod est contingere, R eius quod est ine ire syllogismus .aecipiendum autem in contingentibus 8c quae non insunt, sed possunt inesse: monstratum enim est, quod de per haec fit eius quod est contingere syllogismus. consimiliter autem se habebit de in alii, pra dicamentis. Planum igitur ex dictis, non
solum quod accidit per hanc viam fieri omnes syllogismos , sed & quod per aliam impostabile. monstratum nanque est syllogismum omnem per aliquam praedictarum effici figurarum : haec autem non accidit per alia constitui, quam per consequentia, dc quae unumquodque consequitur: ex his enim propositiones , de
me dij acceptio. quare neque syllogismum ae- eidit
216쪽
eidit per alia fieri.Via igitur de omnibus eadem& circa philosophiam , dc circa artem qua Iemcunque , & disciplinam. Oportet enim imexistentia, & quibus insunt, circa utrunque Videre , de his quam plurimis abundare: atquelaec per tres terminos considerate , destruentem quidem sic construentem vero sic: secundum veritatem quidem ex iis quae secundum verita. tem describuntur inesse: ad dialecticos autem syllogismos, ex propositionibus secundum opi nionem. Principia vero syllogismorum uniuersaliter dictum ei & quomodo se habent,& qu
modo oportet ipsa venari ne aspiciamus ad omnia quae dicuntur neque ad eadem,construentes, ac destruentes, neque construentes de omni aut
aliquo, & destruentes ab omnibus aut aliquibus, sed ad pauciora de determinata. Secundum vero
unumquodque entium eligere , ut de bono, aut scientia. priuatae autem secundum unamquan-que sunt plurimae. Quare principia quidem, quae
secundum unumquodque sunt, experimenti est tradere. dico autem, ut astrologicam experientiam Astrologicae scientiae. acceptis enim apparentibus sum cienter. ita inuentae sunt astrologicet demonstrationes. consimiliter autem se habet δοcirca aliam qualemcunque artem, ac scientiam. quare si accepta suerint, quae insunt circa Vnumquodque, nostrum iam demonstrationes propalare. Si enim nihil secundum historiam derelictum fuerit eorum', quae vere insunt rebus, ii abebimus de omni,cuius est demonstratio hanc inuenire & demonstrare:cuius autem non est naturaliter demonstratio, hoc facere manifestum.
Vulnersaliter itaque quomodo opus est propo-
217쪽
sitiones eligere,ferme dictum est:cum diligentia vero percurrimus in negotio circa Dialecticam.
dam particula est dictae methodi, facile est conspicere.est enim diuisio velut imbecillis syllogismus.quod enim oportet monstrare, peti ux: ratiocinamur autem semper aliquid superiorii. Primum vero ipsum hoc latuerat omnes utentes
ipsa,& persuadere conabantur,qubd esset impossibile de substantia demonstrationem fieri, ec eo aue isse quod est quid quare neque ' quod contingit ratiocinari diuidentes intellexere, neque quoa sic contingebat quemadmodum diximus. In demonstrationibus itaque, quando opus sit aliquid ratiocinari inesse, oportet medium,per quod fit mlogismus,& minus semper esse, & non uniuersalius prima extremitatum . diuisio autem contrarium vult: ipsum nanque uniuersale accipit me. diu sit enim animal, in quo A: mortale in quo B: & immortale, in quo C: homo autem, cuius rationem oportet accipere , in quo D. omne igitur animal accipit aut mortale aut immortale. hoc autem est, quodcunque sit A, omne esse aut B, aut C. rursus hominem semper diuidens.
ponit animal esse: quare de D accipit A inesse. syllogismus itaque est , quda D aut B, aut Comne est: quare hominem aut mortalem, aut immortalem necessarium esse: animal mortale autem non necessarium esse, sed petitur. hoc autem est, quod oportebat ratiocinari. Rursus ponens A quidem animal mortale; n quo autem Bredes habens. in quo vero C sine pedibus , homi-inem
218쪽
hem autem D, consimiliter accipit aut in B esse, aut in C. omne enim animal mortale aut cum ped ibus, au t sine pedibus est: A vero de D homi-mem nanque animal mortale esse accepit:quare eum pedibus aut sine pedibus animal necesse est hominem esse : cum pedibus gutem non necesse, sed accipit.sed hoc erat, quod .oportebat iterum
onstrare. Hoc igitur modo semper diuidεtibus
idit quidem ipsis uniuersale medium accipe- de quo autem oportebat monstrare Sc diueretias extremas ad finem autem quod hoc est ho .
mo, vel quodcunque sit quaesitum, nihil dicunt
planum , ut nece flarium sit: etenim aliam viam iaciunt omnem, neque contingentes abudantias existimantes . Manifestum autem, quod neque destruere licet hac methodo neque de accidente aut proprio ratiocinari, neque de genere, neque in quibus ignoratur , utrum sic, aut sic se habet. Vt an ne diameter incommensurabilis 3 si enim acceperit,quod omnis longitudo aut commensurabilis aut incommensurabilis: diameter autem est longitudo:ratiocinatum est, quod incommensurabilis aut commensurabilis est diameter. si autem sumetur, quod incommensurabilis, quod oporteb*t ratiocinari acceptum est. non est igitur monstrare.via enim haec:per hac autem non est monstrare.incommensurabile, aut commen
surabile in quo A , longitudo Β , diameter C. Planum igitur, qudd neque ad omnem considerationem conuenit inquisitionis modus, neque in quibus maxime videtur dicere . in his est utilis. Ex quibus igitur demonstrationes fiunt, de quomodo. & ad qualia inspiciendum secundum unumquodque problema, manifestum ex dictis.
219쪽
vuo pacto guinica omnes ratiora in aliquam praedictarum figurarum snt reducenda.
Caput Lvomodo autem redueemus syllogismos in praedictas figuras, esset utique post haec dicendum . reli-unim enim istud adhuc ex con-nderatione. si enim syllogis in xum generationem specular mur: & inueniendi potestatem haberemus : amplius autem factos resolueremus in praedictas figuras, finem habere posset, quod i principio propositum. Accidet autem simul & prius dicta coim firmari,& planiora esse,qubd ita se habent, per ea, quae nunc dicentur. oportet enim verum omne ipsum sibi ipsi consessum undecunque e sse.
Primum igitur telare oportet duas e syllogismo propositiones excerpere. facilius nanq; maiora, liuid i De deceptione penes
secutisne . quam minora diuidere: maiora autem sunt composita, quam ex quibus. Postea considerare,utra in toto,& utra in parte.& si non sint ambae acceptae, ipsum ponentem alteram.plerunque nanque uniuersalem proponentes, quod est in hac , n accipiunt neque scribentes,neque interrogantes. aut has quidem proponunt: per quas vero hae Concluduntur,praetermittunt εἰ alia autem frustra
interrogant. Considerandia itaque,si quid superfluum acceptum quid ex necessariis prae-
220쪽
termissum sulti & hoe quidem ponendum, illud
vero auserendum, quousque ad duas propositiones quispiam deuenerit. absque enimnis non est reducere sic interrogatas rationes. Quarundam igitur facile desectum conspicere: quaedam autem latent.& videntur ratiocinari, eo quod M. cessarium aliquid accidit expositis. Veluti si acceptum fuerit,non substantia sublata,non auserri substantiam : sublatis autem, ex quibus est, ciquod ex his, corrumpi. his enim positis necessarium est substantiae partem substantiam essemon tamen per accepta ratiocinatum est, sed desunt propositiones. Rursus si homine existente , necesi se animal esse: & animal substantiam: homine
existente, necesse substantiam esse . verum non dum ratiocinatum est. non enim se habent pro-
I ositiones, ut diximus. Decipimur autem in ta-ibus, eo quod expositis necessarium aliquid ac- cidit, quoniam & Dllogismus necessatium est: lin plus autem necessarium, quam syllogismus. syllogismus enim omnis necestarium . necessarium vero non omne syllogismus. Quare non siquid accidit postis quibusdam, tentandum sta tim reducere:sed primo accipiendae duae propositiones,deinde sic diuidendum in terminos medius autem ponendus terminus , qui in utrisque propositionibus dicitur . necesse enim medium esse in utrisque in omnibus figuris. si itaq; praedicetur, ac subiiciatur medium: aut ipsum quidem praedicetur, aliud autem ab illo negetur: prima erit figura.qubd si &praedicetur. & nege. tur ab aliquo,media . sin autem alia de illo praedicentur aut hoc negetur, illud praedicetur, ultima.
Consimiliter & si non uniuersaliter sint propositiones et eadem nanque medi; determinatio. Planum