Aristotelis Stagiritae Organum, quod Logicam appellant

발행: 1560년

분량: 649페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

Σ o Arist. prior. resolutori

firmativi quidem plura, negatiui autem conclusionem solam. aliae nanque propositiones con

uertuntur: priuatiua vero non conuertitur.Con

clusio autem aliquid de aliquo est: quare alij quide syllogismi plura ratiocinantur.QUemadmodum si A monstratu est omni B, aut alicui:&B alicui A necestarium inesse.& si A nulli B,& Bnulli A. hoc autem diuersum a praecedenti. Si vero alicui non insit, non necesse & B alicui Anon inesIe. contingit enim omni inesse. Haec itaque communis omnium causa , & eorum qui uniuersaliter, & eorum qui secundum partem. Est autem de uniuersalibus & aliter dicere. quaecunq, enim aut sub medio sunt,aut sub conclusione omnium erit idem syllogismus: si haec in medio, illa in conclusione posita suerint. Vt

si A B conclusio per C, quaecunque sub B, aut C sunt, neceste de omnibus dici A i enim D in t to B: B vero in A: & D exit in A. Rursus, si E in toto C: C autem in A : & E in A erit. Consimiliter & si priuatiuus syllogisnus. In secunda autem figura quod sub conclusione solum erit ra- ratiocinari. Veluti si A nulli B: Cautem omnii

conclusio quod B nulli C. Si igitur D sub C est, planum . quod B non est ipsi. Iis vero quae sub Α, quod non inest, non manifestum per tyllogismum. atqui non inest ipsi E, si est sub A i sed B quidem ille se nulli C, monstratum est per syllogiimum: ipsi vero A non inesse in demonstratum sumptu in est. quare non propter syllogis sinum accidit B non inesse ipsi E. In his vexo quae sunt in parte , eorum quidem quae sub comclusione sunt, non erit necessarium: non enim

fit syllogismus, quando. haec accepta fuerit in parte) eorum vero quae sub medioierit omnium,

242쪽

Liber Secundus. 24 I

praeter quam quod non per syllogismum.Vt si Aomni B: B vero alicui C.eius enim quod sub Cpositum est, non erit syllogismus:eius vero, quod sub B erit, sed non propter antea factum. Consimiliter autem & in aliis figuris. eius enim quod

sub conclusione,non erit: alterius vero erit:pra

terquam quod non propter syllogismum: sed quemadmodu 3c in uniuersalibus ex indemonstrabili propositione,quae sub medio erant .mo strabantur. quare neque ibi erit, aut & in his. De eo quod est ex fisis raciocinari. Prima figura. Cap. II. Est itaque ita se habere,ut verae sint propositiones, per quas syllogismus: est autem ut

falsae: est vero,ut haec quidem vera, illa autem falsa .caeterum conclusio aut vera,aut falsa ex necessitate. Ex veris igitur non est falsum ratiocinari.ex falsis autem est verum,pr ter quam quod

non propter quid, sed ' quia . eius enim quod est ' a.l. quod propter quid , non est ex falsis syllogismus: ob

quam vero causam, in sequentibus dicetur. Primum ergo, quod ex veris non postumus falsum ratiocinari hinc manifestum. Si enim Aexistente, necesse est B esse: B non inexistente, necesse est A non esse. si igitur verum est A, necesse est B verum esse : aut accidet idem simul esse,& non esse. hoc autem impossibile. Non autem , quoniam positus est A unus terminus, existimetur contingere uno aliquo existente, ex necessitate aliquid accidere : non enim possibile. quod enim accidit ex necessitate, conclusio est: per quae autem hoc fit, minima tres termini:bina vero interualla,& propositiones. Si itaque ve- rum est, cui B inest ipsum, A omni:cui autem C, - Arist. Log. - Η

243쪽

Σ 1 Aes Eprior. resolutori

ipsum B: cui C necesse est A inesse. & non p test hoc falsum ellet simul enim inerit idem, &non inerit. A igitur tanquam unum ponitur duae propositiones simul acceptae. Consimiliter autem Sc in priuatiuis se habet. non enim est ex veris monstrare falsul M. Ex falsis autem verum est ratiocinari, & utrisque propositionibus existentibus falsis, S una. hac autem non utra-

Iibet, scd secunda , si totam accipiat salsam : si

Vero non tota accipiatur, est, utralibet.Sit enim

A toti C in existens, eorum autem quae B nulli, neque B ipsi C. contingit autem hoc, ut lapidi nulli animal &lapis nulli homini. Si igitur aC-ceptum fuerit A omni B, & B omni C, A omni C inerit. quare ex utrisque falsis vera conclusio: omnis enim homo animal. Similiter autem dc priuatiuum. est enim A, & B nulli C inesse: Aramen omni B r veIuti si eisdem acceptis terminis , medium positum fuerit homo. lapidi enim,& animal, & homo nulli inest : animal vero omni homini. Quare si cui quidem inest, accipit nulli ines se, ex falsis utrisque Vera erit Co clusio. Consimiliter autem monstrabitur,lc si ad aliquid falsa utraque accepta fuerit. Quod si altera falsa posita fuerit, prima exi- flente tota salsa , ut ipsa A B, non erit conclusio Vera : ipsa vero B C erit. Dico autem totam farusam contrariam : quemadmodum si nulli inexistens,omni acceptum fuit: aut si Omni, nulli imesse. Si enim A B nulli in existens,B vero C omni : si B C quidem propositionem veram accePemro, Α Β autem totam falsam,& A inesse omni B, impossibile coclusionem veram esse : nulli enim inerat eorum quae C. siquidem cui B,nulli ipsum

A: B vero omni c. consimiliter autem neque

244쪽

Liber Secundus. a 3

si Α omni B inest,& B ipsi C : accepta vero est B C propositio vera, A B autem falsa tota , & Anulli eorum quibus B, conclusio falsa erit. omni enim C inerit ipsum A.siquidem ipsum A omni, cui B : B vero omni C. Planum igitur, quod si prima tota accipiatur falsa, siue affirmativa, siue priuatiua: altera autem vera non fit vera conclusio. Cum vero non tota accipitur falsa erit.

Si enim Α inest omni C,alicui autem B , B vero omni C: ut animal cygno quidem omni: albo

autem alicui, album vero omni cygno : si acceptum fuerit. A omni B, 3c B omni C inerit vere: omnis enim cygnus animal. Consimiliter & si priuatiuum sit A B. accidit enim A B quidem alicui inesse,C vero nulli, B autem omni C: ut animal alicui albo,ni ui autem nulli, album vero omni niui. Si itaque acceptum fuerit A nulli B,

B vero omni C, A nulli C inerit. Quod si A Bpropositio tota accepta fuerit vera, B C autem tota falsa, erit syllogismus verus. nil enim prohibet A B, & C omni inesse, B autem nulli C: ut quae cumpie eiusdem generis species non subalternae. anunal enim & equo & homini inest, equus vero nulli homini. Si itaque acc tum fuerit A omni B, &B omni C,vera erit conclusio , falsa tota exi stente BC propositione. Co similiter autem Iz priuatiua existente A B pr positione. contingit enim A S: B,& C nulli quemadmodum ex alio genere speciebus ipsum

genus. animal enim neque musicae, neque medicinae inest , neque musica medicinae. Si igitur acceptum fuerit A nulli B , B vero omni C, vera erit conclusio. Et si B C non tota falsa, sed ad aliquid, & ita erit conclusio vera. nihil enim

245쪽

α Arist. prior. resolutor.

vi genus speciei, ac disserentiae. animal enim omni homini,& omni pedestri, homo vere alicui pedestri,&non omni. Si igitur A omni B MB omni C acceptum fuerit,A omni C inerit:quod

erat verum.Similiter autem & priuatiua existen

te A B propositione.contingit enim A & B , & Cnulli inesse B tamen alicui C: ut genus ex alio genere speciei & differentiq.animal enim neque prudentiae ulli inest,neque speculativae: prudentia vero alicui speculatiuae. Si igitur acceptu fuerit A nulli B, B autem omni C, A inerit nulli C. hoc autem erat verum. In syllogismis vero qui in parte, cotingit & prima propositione tota tal

sa, altera autem Vera, conclusionem Veram erie:

& prima existe te ad aliquid falsa:&hac quidein Vera, illa autem quae in parte,falsa:& Itrisq; falsis. Nihil enim prohibet A nulli quide B anelle,

C vero alicui,& B alicui C: veluti animal nulliniui, albo autem alicui inest,& nix albo alicui. Si igitur medium positum fuerit nix, primum autem anima : & acceptum fuerit A toti B inesse, B vero alicui C : A B quidem tota falsa, B C autem vera, & conclusio vera. Consimiliter autem &priuatiua ex istete A B propositione.accidit enim A toti B inesse, C vero alicui non inesse, B tamen alicui C inesse.ut animal homini quidem omni inest, albo autem alicui non sequitur ,homo autem alicui albo inest. Quare si medio polito homine,accipiatur A nulli B inesse, B autem alicui C inesse, vera erit conclusio, falsa existente A Bpropositione tota. Et si ad aliquid falsa A Bpropositio, erit conclusio vera .nihil enim proh Db et A & B, S C alicui inesse,& B alicui C inesse: quemadmodum animal alicui honesto, ic alicui magno,& honestum alicui magno inesse.Si igi

246쪽

tur acceptum fuerit A omni B, S: B alicui C:A Bquidem propositio ad aliquid falsa erit, B C autem vera, & conclusio vera. Consimiliter autem & priuatiua existente A B propositione. iidem enim termini erunt, & similiter positi ad demonstrationem. Rursus, si A B quidem Vera, B C autem falsa,vera erit conclusio. nihil enim prohibet A B quidem toti inesse, C autem alicui,&B C nulli inesse: quemadmodum animal cy- g no quidem omni, nigro autem alicui, cygnus Vero nulli nigro. Quare si acceptum fuerit Aomni B,& B alicui vera erit conclusio, falso existente B C. Consimiliter autem & priuatiua accepta A B propositione. accidit enim Α Β quidem nulli, C vero alicui no inesse, B tamen nulli C:quemadmodum genus speciei ex alio gen rem accidenti speciebus4psius .animal enim numero quidem nulli inest,albo autem alicui, numerus autem nulli albo. Si igitur medium positum fuerit numerus, & acceptu fuerit A quidem nulli B, B vero alicui C, Α alicui C. non inerit, quod erat Verum.& Α Β quidem propositio vera,

B C autem falsa. Et si ad aliquid salsa A B, falsa

Vero B C, erit conclusio vera. nihil enim prohibet A B alicui, & C alicui inesse utrique, B autem nulli C: veluti si B contrarium ipsi C,ambo vero cotingentia eidem geueri.animal enim alicui albo, & alicui nigro inest: album autem nulli nigro. Si igitur acceptum fuerit A omni B, & B alicui C, vera erit conclusio. Et si priuatiua accipiatur Α Β similiter. iidem enim termini,& similiter ponentur ad demonstrationem. Et virisque autem falsis existentibus,crit comclusio vera. accidit enim A B quidem nulli, Cvero alicui inesse, B autem nulli C: quemadmo-

247쪽

dum genus speciei ex alio genere, & contingenti speciebus ipsius .animal enim numero quidem nulli, albo autem alicui inest, & num rus nulli albo. Si igitur acceptum fuerit A omni B . & B alicui C, conclusito quidem Vera, propositiones autem ambae falsae. Similiter & priuatiua

existente Α B. nihil enim prohibet A B quidem toti inesse, C vero alicui non inesse, B nulli C:

veluti animal cygno quidem omni, nigro autem alicui non inest , cygnus vero nulli nigr . Quare si acceptum fuerit A nulli B, B vero ait cui C. A alicui C non inerit.conclusio igitur vera,propositiones autem falsae.

Secunda figura. Cap. III. IN media autem figura, omnino accidit per salsa verum ratiocinaris & cum utraeque propolitiones totae falsae accipiuntur: &cum utraque ad aliouid:& hac quidem vera, illa autem Ialla existente tota,utra libet positafalsa:&si utraeque ad aliquid salsae: & si haec simpliciter vera, illa autes impliciter falsa: & si haec tota falsa , illa autem ad aliquid vera:& in uniuersalibus syllogismis, di in iis qui sunt in parte. Si enim AB quidem

nulli inest, C vero omni : ut animal lapidi quidem nulli,equo autem omni: si e contrario politae fuerint propositiones, & acceptum fuerit A squidem omni, C vero nulli, ex falsis totis propositionibus, vera erit conclusio . Consimiliter,& si B quidem omni C autem nulli inest A. Memenim erit syllogisnius. Rursus , si altera quidem

tota falsa, altera autem tota vera.ml enim prohibet A inesse & B & C omni, B tamen nulli C: ut genus non subalternis speciebus. animal enim oc equo omni δε liomini, & nullus hQmo equus.

248쪽

Liber Secundus. 2 7

Si igitur acceptum fuerit,huic quidem omni illi vero nulli inesse haec quidem tota falsa crit, illa

autem tota vera, & conclusio vera: ad utrumlibet posito privativo. Et si altera ad aliquid fal.

sa, altera autem tota vera. accidit cnim A B quidem alicui inesse, C vero omni, B tamen nulli C: ut animal albo alicui, coruo autem omni, dc

album nulli coruo. Si igitur acceptum fuerit B quidem nulli, C vero toti inesse , A B propositio ad aliquid falsa, A C vero tota vera,& concluso vera. Et si transponatur priuatiuum, consimiliter. per eosdem nanque terminos demo stratio. Et si astirmativa propositio ad aliquid salsa. priuatiua autem tota vera. nihil enim prohibet A B quidem alicui inesse, C vero toti non inesse , & B nulli C: ut animal albo quidem alicui, eici autem nulli, & album nulli pici. Quare si acceptum fuerit A toti B inesse, Cvero nulli: A B quidem ad aliquid falsa, A Cautem tota Vera, Et si ambae propositiones ad aliquid talis, erit conclusio vera.accidit enim A& B, &C alicui inesse, B vero nulli C : ut animal & albo alicui,&nigro alicui,album autem nulli nigro . si igitur acceptum fuerit A B quidem omni, C vero nulli ambae propositiones ad aliquid falsae, conclusio autem vera. Consimiliter & transposita priuatiua per eosdem terminos. Manisellum vero & in syllogismus in parte . nihil enim prohibet A B quidem omni, Cautem alicui inesse, & B alicui C non inesse: ut animal omni homini, albo vero alicui, homo autem alicui albo no inerit.Si gitur positum fuerit A B quide nulli inesse, C vero alicui inesse t uniuersalis propositio tota falsa, quae aute in parte vera, & conclusio vera.Cosimiliter vero,&

249쪽

1 8 Arist. prior.resolui.

cum allirmativa accipitur Α B. accidit enim Α Β quidem nulli, C autem alicui non ines te,&B C alicui non inesse:vt animal nulli inanimato , albo vero alicui, & inanimatum non inerit alicui albo.Si itaque positum suerit ΑΒ quidem omni, C vero alicui non inesse: AB quidem propositio uniuersalis, tota salsa, A C autem vera, & conclusio vera.ῖEt si uniuersalis vera quidem posita suerit, quae vero in parte falsa. ni,hil enim prohibet A & B , & C nullum sequi, B tamen alicui C non inesse: ut animal nul. tum numerum , & inanimatum, & numerus ali. quod inanimatum non sequitur.Si igitur positum tuerit A B quidem nulli, C vero alicui: conclusio quidem erit vera, & uniuersalis propositio, quae autem in parte, salsa. Et cum ainrmativa ponitur uniuersalis, consimiliter . accidit enim Α & B, & C toti inesse, B tamen non sequi aliquod C: ut genus speciem, & differentiam. animal enim omnem hominem, & totum pedestre sequitur , homo autem non omne pedostre. Quare, si acceptum fuerit A B quidem toti ineo se : uniuersalis quidem propositio Vera, quae a rem in parte, salsa, conclusio autem Vera. PI num vero, & quod ex ambabus salsis erit comclusio vera. si quidem contingit A & B, & C toti inesse, B tamen aliquod C non sequi .si enim acceptum fuerit A B quidem nulli, C vero alicui inesse,propositiones quidem ambae false, conclusio autem vera.Consimiliter vero & cum uniuersalis propositio est praedicatiua: quae autem in parte, priuativa. accidit nanque A nullum quidem B , C vero omne sequi, & B alicui C non inesse .ut animal scientiam quidem nullam , hominem vero omnem sequitur, scientia aute non

omnem

250쪽

Liber Secundus. 2 9

omnem hominem. Si igitur acceptu sit A B quidem toti illesse, C autem aliquod non sequi:propositiones quidem falsae,sed conclusio vera. Tertia figura. Cap. IIII. ERit autem & in ultima figura per falsas totas:& ad aliquid utraque: & altera quidem vera tota, altera vero falsa:& haec ad aliquid falsa, illa autem tota vera, & econuerso:& quotcunque modis aliter contingit trasumere propositiones.

Nihil enim prohibet & Α & B nulli C inesse:ve.

Iuli & homo,& pedestre. nullii inanimatu sequitur, homo tame alicui pedestri inest. Si igitur acceptum suerit A, & B omni C inesse , propositiones quidem totae salsae, conclusio autem vera.

Consimiliter vero & hac quidem priuatiua, illa autem affirmativa existente. accidit enim B quidem nulli C inesse, ipsum vero A omni, & A alicui B non inesse: ut nigrum nulli cygno,animal autem omni & animal non omni nigro. are si acceptum fuerit B omni C, ipsum vero A nulli, A alicui B non inerit:& conclusio quidem vera, propositiones autem falsae. Et si ad aliquid utraque falsa, erit conclusio vera. nihil enim prohibet & A & B alicui C inesse,& A alicui B: ut album & honestum alicui animali inest, & album alicui honesto.Si igitur positu fuerit A, & B omni Cinelle: propositiones quidem ad aliquid salsae,conclusio autem Vera.Sed & cum A C priuatiua ponitur,consimiliter.nihil enim prohibet, Aquidem alicui C non inesse, ipsum vero B alicuia nesse, & A B non omni ineste: ut honestum alicui animali non inest , album vero alicui inest, ac album non omni honesto. Quare si acceptum

fuerit, A quidem nulli C, ipsum vero B omni: Ombae propositiones ad aliquid falsae, conclusio

SEARCH

MENU NAVIGATION