Aristotelis Stagiritae Organum, quod Logicam appellant

발행: 1560년

분량: 649페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

Pro Arist.prior. resolutor.

esse studiosam, ei quod est, nullam esse studiosam: alias autem oppositas. Prima foro.

IN prima igitur figura non est ex oppositis propositionibus syllogismus, neque affirmativus, neque negativus. Affirmativus quidem,quoniam ambas oportet affirmativas csse propositiones: O ppositae vero dictio & negatio. Privativus autem, quoniam oppositae quidem idem de eodem praedicant,& negant: medium Vero, quod in prima, non dicitur de ambobus sed ab illo quidem aliud negatur, ipsum autem de alio praedicatur verum hae non opponuntur.

Secunda figura. cap. x IxSEd in media figura,& ex oppositis, S ex Contrariis contingit fieri syllogismum. Sit enim bonum quidem,in quo A : scientia vero, in quo B , & C, si itaque scientiam omnem studiosam accepit,& nullam : A B omni inest, & C nulli: quare B nulli C. nulla igitur scientia scientia est. Consimiliter autem &si omnem accipiens studiosam medicinam non studiosam accepiti naimque ipsum A omni B: ipsi vero C nulli: quare quaedam scientia non erit scientia. Et si ipsum A C quidem omni, B autem nulli: est vero B quidem scientia,C autem ntedicina, sed A suspitio.cum enim acceperit nullam sc entiam suspitioncm,accepit aliquam scientiam csse suspitionem. Differt autem ab eo qui pridem, eo quod

terminis conuertitur: prius enim ad B,nunc autem ad C affirmatiuuin. Et si altera proposi tio non sit uniuersaliter, consimiliter. semper enim

272쪽

Liber Secundus. 27 I

enim medium est,quod ab altero quidem negative dicitur, de altero autem affirmative. quare contingit opposita concludi, praeterquam 'iubdnon semper, neque omnino: sed si ita se habeant, quae sub medio , ut aut eadem sint, aut totum ad partem : aliter autem impossibile. neque enim erunt ullo modo propositiones , aut contrariae, aut oppositae.

Tertia figura. Cap. xx. SEd in tertia figura affirmativus quidem syllogismus nunquam erit ex oppositis propositionibus , ob dictam causam & in prima figura e negativus vero erit, & uniuersaliter,&non uniuersaliter termi is existentibus. Sit enim scientia, in quo B, α C: medicina autem, in quo A. si itaque acceperit omnem medicinam scientiam , Sc nullam medicinam scientiam ripsum C accepit omni A, dc ipsum B nulli :quare erit aliqua scientia non scientia. Consimiliter autem & si non uniuersaliter accepta fuerit C A propositio. si enim est aliqua medicina scientia, & rursus nulla medicina scientia accidit scientiam aliquam non esse scientiam.

Sunt autem cum termini uniuersaliter accipiuntur, propositiones Contrariae : chim vcro altor in Parte,oppositae. Oportet autem existimare,quod contingit quidem sic opposita accipere, quemadmodum diximus , omnem scientiam studiosam esse ,& rursus nullam, aut aliquam non studiosam,quod no consueuit latere. Est autem per alias interrogationes ratiocinari alterum, aut,

quemadmodum in Topicis dictum est, accipe-

273쪽

1 ε Arist.prior. resolutor.

Lib. 8. re. Quoniam vero assirmationum oppositiones Sex feri eo tres , sex modis contingit opposita accipere, aut plicationes omni & nulli, aut omni & non omni, aut alicuitu sieeunda & nulli: S hoc conuertere interminis:vt A om- figura, ct ni B, ipsi vero C nulli: aut C omni, B autem nul-eria in ter- li: aut huic quidem omni,illi vero non omni:&tia. rursus hoc conuertere secundu terminos. consimiliter autem & in tertia figura .Quare manifestum,& quot modis, & in qualibus figuris contingit per oppositas propositiones fieri syllogu Disseretia sinum. Sed & manifestum, quod ex falsis qui-

inter HEo- dem est verum ratiocinari, quemadmodum di. gi u ex istum est prius: ex oppositis autem,non est : sem. Ialys, ct ex per enim syllogismus fit contrarius rei, ut si est Oppositu. bonum, non e ste bonum : aut si animai,non ania maI:eo quod ex contradictione est syllogismus,& termini subiecti aut idem sunt: aut hic totum, ille pars. Planum autem & quod in obratiocinationibus nil prohibet fieri suppositionis contraditi ionem,ut si est impar,non esse impari ex

oppositis nanque propositionibus cotrarius erat syllogismus. Si itaque tales acceperit, erit suppositionis contradictio. Oportet autem existimare, quod ita quidem non erit contraria concludere ex uno syllogismo,ut sit conclusio,non existens bonum, aut aliud quid tale: nisi statim propositio talis accepta suerit, ut animal album

esse,& non album,hominem vero animal. Sed aut contradictionem oportet assiimere,

utiqubd omnis scientia suspitio,& non suspitio: postea accipere, quod medicina scientia quidem est, nulla autem suspitio, quemadmodum elem, chi fiunt: aut ex duobus syllogismis. ut autem quae accepta sunt,contraria sint secundum Veria

ia talem,

274쪽

tatem, non est alio modo,quam hoc,veluti prius dictum suit.

De Impotentiis stllogistici,

De eo quod est Teti in prineipio. '. p. xxI. Vod autem in principio ' peti,& accipere, ' petere

est quidem ut in genere accipiam, in eo quoa est non demonstrare propositum. Hoc autem accidit multifariam. nanque & si non ratiocinatur, & si per ignotiora, aut simi- liter ignota, & si per posteriora prius: demo stratio nanque dc ex credibilioribus, & prioribus est. Horum igitur nihil est peti quod in principio. sed quoniam nonnulla quidem per se ipsa apta sunt cognosci, quaedam vero per alia: principia enim per seipsa, quae autem sub principia per alia: quando non per seipsum cognoscibile conetur aliquis per seipsum monstrare, tunc petit quod ex principio .Hoc autem est qui- 'dem sic sacere, ut statim censeat quod proposi

tum est.

Contingit vero & In alia transeuntes, nata, per illud monstrari, per haec demonstrare quod ex principio.Veluti si A monstraretur per B: Bautem per C: C autem natum esset monstrari per A. accidit enim ita ratiocinantes ipsum Aper seipstim monstrare. quod faciunt qui coalternas putant scribere: latente nim ipsi seipsos talia accipientes , quae non est possibile monstrare, non existentibus coalternis. Log.Arist. s

275쪽

α Arist.prior. resolutor. -

dit linea re C: Quare accidit ita ratiocinantibus,unumquodaque esse dicere, si est unumquodque. sed ita omne erit per seipsunt cognoscibile: quod impossibile. si igitur labscuro existente, quod Α inest ipsi Ct similiter autem & quod ipsit B: peteretur A i ne isse ipsi B : nondum clarum,si quod in principio petitur.sed planum quoiu non demonstrat. non enim est principium demonstrationis, quod similiter obfhutum. Si tamen B ad c ita se ha

' a. L si bet, ut idem sint, ' aut videlicet conuere nrur, aut inest alterum alteri, petitur quod in princla pio .monstrare enim posset per illa quod Rinest ipsi B si conuertuntur et nunc autem hoc prohinbet, sed non modus. Si vero hoc faceret, quod dictum est faceret utique,& conuerteret per tria

Consimiliter autem & si acciperet B ipsi Cinesse, itidem obscurum existens: & si A ipla cinondum quod a principio sed non demonstrat. si vero idem sint A si h aut eo quod conue tuntur aut eo quod ex B sequitur A, quod a prin- ad. c. H. cipio, ob eandem causam. quid enitii poeteit, peti μ' quod ex prines pio dictum nobis est quod Perseipsum monstrare . quod non Mer seipsum Halifestum. Si igitur est in princrpio pe i, per seipsum monstrare, quod non per seipsum m

nifest

276쪽

Liber Secundus. 27s

nifestum : hoc autem est non monstrare, cum similiter obscura sint , dc id quod monstratur.& id per quod monstrat: aut eo quod eadem eidem, aut eo quod idem eisdem inest, accipiat : in media quidem figura, & tertia utroque modo contingere posset peti quod in principio. in praedicativo autem syllogismo & in tertia,

de prima: quando autem negatiue , cum eadem . ab eodem, e non similiter ambae propositiones consimiliter vero & in media, propterea quod termini non conuertuntur secundum negativos syllogismos. Est autem in principio peti, in de-naonstrationibus quidem secundum veritatem, sic se habentia: in dialecticis vero secundum opinionem. Dε eo , quod est Non penes hoc . Capia xx II. Non penes hoc autem accidere falsum,ouod plerunque in rationibus consuevimus cicere : primum quidem est in syllogismis ad impossibile, quando ad contradictionem sit huius, quod monstrabatur ea quae est ad impossibile. Neque enim qui non contra dixit, dicet quod est non penes hoc, sed quod falsum aliquid positum fuit eoru , quae prius. neque mea quae monstrat : non enim ponis, quod contradicii. Amplius autem , quando sublatu ni fuerit aliquid ostensiue per ABC, non est dicere , quod non penes positum faetus est syllogismus. nanquo non penes hoc fieri tunc dicimus,quando sublato hoc , nihil minus concludatur syllogismusia quod non est in ostensi uis : sublata enim positione , neque qui ad hanc erit syllogismus Matii festum igitur, qtaod in iis quae adi possibile, dicitur non Penes hoc: & quando ita se habea:

277쪽

27s Arist prior. resolutor.

ad impossibile suppositio, quae a principio, ut &existente , & non existente hac,nihil minus ac cidat impossibile. Manifestissimus igitur mo- dus eius,quod est non penes positionem esse falsum est,quando a suppositione inconiunctus sit

mediis ad impossibile syllogismus: quod di-

primo Ele istum est, & in Topicis.non causam enim ut cau- chorum . iam ponere , hoc est. Ut si volens monstrare, quod diameter est incommensurabilis,argueret Zenonis rationem , quod non est moueri, & in hoc deduceret impossibile. nullo nanque modo nullibi continuum est falsum dictioni, quae iprincipio. Alius autem modus, si continuerisit impossibile suppositioni, non tamen propter illam accidat. hoc enim contingit fieri, dc fur- . sum, & deorsum accipienti continuum.Ut si Aponatur ipsi B inesse : B autem ipsi C: C vero ipsi D.hoc autem sit falsum,B inesse ipsi D.nanque si ablato A,nihil minus inesset B ipsi C, & C ipsi D, non esset Utique falsum propter suppositionem,quae a principio. Aut rursus, si quispiam sursum acciperet continuum It si A ipsi B: E vero ipsi Ai & p ipsi E: falsum esse posset F inesse, ipsi A. nanque de sic nihil minus esse posset impossibile, sublata suppositione,quae a principio. Sed oportet ad terminos qui a principio, coaptare impossibile: sic enim erit propter inpositionem. Videorsum quidem accipienti conti-- nuum , ad praedicatum terminorum .nam si impossibile, A ipsi D inesse, ablato Α, non amplius erit falsum. Sursum vero, de quo praedi- catur. si enim non accidit F inesse ipsi B,ablato B, non amplius erit impossibile. Consimiliter autem & priuatiuis existentibus syllogismis. Planum igitur,quod impossibili non existenti ad

278쪽

Liber Secundus. 277

ti ad terminos,qui a principio,non accidit falsum penes positionem. Aut neque ita sem- per propter suppositionem erit falsum. naniae Innantia.& si politum, fuerit A inesse non ipsi B, sed ipsi Κ Κ vero ipsi Q& hoc ipsi D: & sic manet impossibile. Consimiliter autem & sursum acci pienti terminos. Quare quoniam &existenti,&non existenti hoc , accidit impossibile,non esset Utique penes positionem. Aut hoc, quod est, Colutiri non existenti hoc,nihil minus fieri falsum, non ita accipiendum, ut cum aliud ponitur, acci- . dat salsum sed quando ablato hoc, per reliquas propositiones idem concludatur impossibi-Ie. quoniam idem utique falsum per plures sup- .positiones accidere, nihil fortasse inconueniens: veluti coalternas coincidere , & si maior est extrinsecus intrinseco,& si triangulus habet plures

rectos duobus.

Dest Tatione. cap. xx III. SEd salsa ratio essicitur penes primum salsum.aut enim ex duabus propositionibus aut ex pluribus omnis es: syllogismus. Si igitur ex duabus, harum alteram, vel & ambas nec elle ε 3

279쪽

est falsas esset ex veris enim non erat falsus syl- Iogismus.Quod si ex pluribus, ut C per Α Β , haec Ier DE, FH, ex his aliquid superiorum falsumetit, de ratio penes hoc. nanque A, & B per illa

concludunt : quare penes illorum aliquid accidit conclusio. dc falsum. De eo, quod eΗ Pon ratiocinari. Cap. xxIIII. AD hoc autem, quod non fiat ratiocinium, obseruandum, quando sine conclusionibus rationem interrogat, ne bis in propositioni besidem detur: quoniam scimus, quoa sine medio

non essicitur 1yllogismus . medium vero est,quod pluries dicitur. Qualiter aute oportet ad Vnam quamque conclusionem medium obseruare, manifestum ex eo,quod scimus,quale in Unaquaque figura monstratur. hoc autem nos non latebit , eo quod scimus quomodo praestamus ratio- nem. Oportet autem, quod a respondentibus cauendum enunciamus ipsos arguentes conari latere. Hoc autem erit,primum quidem, si conclusiones non praeratiocinentur, sed acceptis necessariis sint obscurae. Amplius vero, si propin- l. G.D. qua non interrogat, sed quam maxime ' imme- lora media alata. Vt sit opus concludere A de F, media

j media- BCD E. oportet itaque interrogare, si A ipsi B: ta. Vide 8. &rursus non si B ipsi C, sed si D ipsi E:dc postea, .in prin- si B ipsi C,& sic reliqua. Ac si per unum m cipio. dium fiat syllogismus, a medio incipere. maxime enim sic latere posset respondentem. De Redargutione. Cap. xx V. mani

280쪽

Liber Secundus. 27 9

manifestum & qu ndo erit, & quando non erit redargutio. Cum enim omnes responsiones conceduntur, aut vicissim ponuntur, ut haec quidem negativa, illa vero affirmativa, accidit heri redargutionem: erat enim syllogismus, & ita,& illo modo se habentibus terminis. quare, si quod ponitur contrarium sit conclusioui, necesse fieri redargutionem. redargutio nanque contradictionis syllogismus. Qiuod si nihil concederetur, impossibile fieri redargutionem.non enim erat syllogismus,omnibus terminis priuatiuis existenti- bus:quare neque redargutio . si enim redargutio, necesse syllosi sinum esse:syllogismo autem existente,non necesse redargutionem. Consimiliter vero, & si nihil poneretur secundum responsionem in toto:eadem nanque erit determinatio redargutionis, & syllogismi.

De deceptione, qua secundum Sisitionem.

cap. xx VLACcidit autem aliquando, quemadmodum interminorum positione decipimur ,&secundum suspitionem fieri deceptionem. quemadmodum si contingit idem pluribus primis inesse, &hoc quidem latere quempiam, & existimare nulli inesse,illud autem nocte.Sit A inexistens B, C per seipsa,& haec omnis D consimiliter. si igitur cxistimat A omni quidem Binesib, & hoc ipsi D: A vero nulli C, & hoc omni D : eiusdem secundum idein habebit scientiam, & ignorantiam. Rursus si quis deciperetur circa ea , quae eadem coordinatione. Vt A inest ipsi B , hoc

SEARCH

MENU NAVIGATION