Aristotelis Stagiritae Organum, quod Logicam appellant

발행: 1560년

분량: 649페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

non eadem optositorum: contraria autem op- posita: quare fit prima figura. aut quod noti &ignoti, non una: haec vero tertia. ae C nanque ' noto & ignoto, contraria quidem esse , Verum:- unam autem ipsorum scientiam esse falsum.Rursus in priuatiua propositione consimiliter . cumual. eo. ad enim censet non esse unam contrariorum, . aut sientiam quQd Omnium oppositorum . aut quod aliquorum contrariorum eadem , dicimus, ut sanabilis & aegrotabilis.omnium igitur ex prima : aliquorum vero ex tertia figura. Simpliciter enim in omnibus, cum uniuersaliter quidem instat, necesse ad uniuersale contradictionem dicere eo rum quae proponuntur . veluti si non existimet eandem Contrariorum omnium, dicentem oppositorum unam . sic autem necesse primam esse

figuram: medium enim fit quod uniuersale ads id quod ex principio In parte vero , at quod est uniuersale, de quo dicitur propositio. ut noti &

ignoti non eanaem:contraria enim uniuersalia ter ad haec, &fit tertia figura. medium enim. quod in parte accipitur, ut notum & ignotum. ex quibus enim est ratiocinari contrarium , ex his & instantias conamur dicere. Quare dc ex

solis his figuris ferimus : in solis enim his oppositi syllogismi: per mediam enim non erat amri maliue. Amplius, & si pluris indigeat orationis. quae per mediam figuram, veluti si non det A inaesse B, eo quod c non sequitur ipsum : hoc enim por alias propositiones planum. non oportet autem instantiam ad alia euerti, sed statim manifestam haberre alteram propositionem. Vnde dc signum ex sola hac figura non est. Considerandum autem & de aliis instantiis, ut de iis quae sunt ex contrario,& simili,& eo quod secundum

292쪽

Liber secundus. 29r

opinionem:& si eam, quae est in parte ex prima. auc priuatiuam ex media possibile capere.

De Verismili, o Signo. Cap. x xxIII. VErisimile vero & signum non est idem: staverisimile quidem est propositio probabilis: quod enim cognoscunt ut in pluribus ita fieri

aut non fieri, esse aut non esse, hoc est verisimile , ut odire inuidentes, aut beneuolentia prosequi amatos. Signum autem vult esse propositio demonstratiua , aut necessaria, aut probabilis. quo enim existente, est: aut quo facto prius,aut

posterius facta est res , signum est, quod factum

fuerit, aut sit. i e Enthmemate. cap. xxx IIII.

EN thymema igitur est syllogismus imperfectus , ex verisimilibus, aut signis. Accipitur autem signum trifariam quot modis & medium in figuris.aut enim. vi in prima aut ut in media, aut ut in tertia. Veluti monstrare praegnantem,

eo quod lac habet.medium enim, lac habere. in quo A praegnantem esse : B, lac habere: mulier, in quo C. Quod autem sapientes studiosi : Pittacus enim studiosus, per ultimam: in quo Α , studio sum : in quo B sapientes : in quo C,Pittacus. verum igitur & A dc B de C praeclicare, praeterquam quod hoc quidem non dicunt propter cognoscere, illud autem accipiunt. Pr gnatem vexo esse, quoniam pallida , per mediam figulam Vult esse. quoniam enim sequitur pallidum praegnantes, sequitur antem & hanc, monstratum fuisse putant, quod est praegnans . pallidum , an quo A : praegnantem esse, in quo B: mulier , in

quo C. Si igitur una dicta fuerit propositio, sis mini solum . sin autem dc altera assimpta fuerit syl-1USismus. ut quoniam Pittacus liberalis: nam ho

293쪽

as1 Arist.prior resol.

noris cupidi liberales: Pittacus vero honoris cupidus. Aut rursus, quod sapientes boni: Pittacus enim bonus : sed & sapiens. sic igitur fiunt syl- Iogismi:praeterquam quod qui per primam figuram, insolubilis, si verus sit, uniuersalis enim est: qui vero per ultimam, solubilis, & si verast conclusio, eo qubd non est uniuexsatis neque ad rem syllogismus: non enim si Pittacus studiosus, proper hoc & alios necesse sapientes : qui vero per mediam figuram , semper & omnino solubilis . nunquam enim fit syllogismus ita se

habentibus terminis, non enim si praegnans pablida : pallida autem & hqc necesse praegnantem esse hanc. verum igitur in omnibus erit figuris disserentias autem habent quae dictae sunt. Aut igitur sic diuidendum signum : horum Vero medium vestigium sumendum: Vestigium nanque, quod scire facit, aiunt esse: tale autem maxime, quod medium: Aut quae ex extremis, signum discendum quae vero ex medio, vestigium. probabilissimum nanque & maxime verum, quod per primam figuram.

Dee noscenda Natura. cap. xx V.

NAtuna vero cognoscere possibile est, si quia

det simul mutari corpus & animam, quaecunque naturales passiones sunt. qui enim focatasse Musicam didicit, mutauit animam in aliquo,verum passio haec non est ex iis, quae natura

a nobis insunt: sed quemadmodum irae, desideria, ex naturalibus motibus. Si igitur & hoc datum fuerit, & unum unius signum esse, M pos- fimus accipere propriam uniuscuiusque genetis passionem &signu, poterimus naturam Cognoscere. Si enim seorsum est alicui generi in tui-

duo inexistens passio, ut leonibus sortitudo, rim

294쪽

Liber Secundus.

eesse & signum esse aliquod i simul nanque inuicem pati suppositum est: & sit hoc, magnas ex - iti emitates habere, quod & aliis inesse generibus non totis contingit. signum enim ita proprium est , quoniam totius generis propria est passio', & non solum propria, quemadmodum consuevimus dicere.Inerit igitur & in alio genere hoc, & homo erit foliis,& aliud aliquod animal. habebit igitur signum : unum enim unius erat. Si igitur haec sunt, & poterimus talia signa colligere in his animalibus , quae solum unam

aliquam passionem habent propriam, unaquae' que autem habet signum, quoniam necesse,num M tiss.habete , poterimus naturam cognoscere. Quod si duo habet propria, totum genus, ut leo sorte,& communicativum, quomodo cognoscemus

utrum utrius signum , seorsum consequentium s.lusi signorum Z An si & alij alicui non toti ambo, &in quibus non totis utrunque: quando hoc quidem habeat, illud vero non. Si enim sortis quidem, liberalis vero non, habet autem ex duobus hoc: planum , quod & in leone hoc signum

fortitudinis. Est itaque naturam cognoscere, in Prima figura medium conuerti cum primo ex. tremo, supergredi vero tertium,&non conuerti . ut sortitudo Α: extremitates magnae in quo B: C autem, leo. cui

bus, sed couertitur.Quod si non, non erit

unum unius signum. D

295쪽

ARISTOTELIS

PERIPA TETICORUM

Ioanne Fracisco Burana Veronesi interprete.

De demonΠrationis essentia , conditionibuA ad ea requisitis. D e disserentia demonstrationum quod se quia, propter quid. Rua figura vi torsit de .u-frationi. De ignorantiasseciebus,qua in scieriis accidunt. Finitos esse dem, at tuarum propositionum terminos. De deis On frationum υariiupeciebus , ae. earum inter se coparatione. V e varus demum the rematibus ad demonstrationem conferentibis3. . Omnem doctrinam omnemque disciplinam intelle fi-uam ex praeexistenti fieri cognitione.Ruor sunt praecognitionum modi, q as ea, qua y cognoscunt r. Dubitationum solutio circa hac propo*ionem contingentium. Caput I.

'Verbu hoc MN Is doctrina, dc omnis disciplina διπνοῦντι - . discursiua ex pretexistente sit cogni-κκ,qvodia tione. Manifestum autem hoc specu- fur u in lantibus in omnibus . Mathematicae nanquet

296쪽

Liber Primus. 29

nanque scientiarum per hunc modum 'acce- terpretatudunt, & aliarum unaquaeque artium. Consimili- est, alij praefrer autem & circa ' rationes, & quae per syllo- sim fl7wigismos,&quae per inductionem .ambae enim per sica , alii

ca quae praecognoscuntur faciunt doctrinam : il- latius intulae quidem accipientes, tresquam a cognoscen- lectuali ratibus, istae vero monstrantes uniuersale per id tiscinativa quod manifestum sit singulare. Itidem & Rheto cogitativa, ricae persuadent. aut enim per exempla quod est. hie ct alibi inductio: aut per enthymemata, quod est syllo- vertunt. giquus. Bisariam autem necessarium est praeco- ' a. l. permgnoscere.alia nanque quod sunt pr suscipere ne . eiuntur.

cessarium: alia vero quid est quod dicitur, in- - λιγουρ ,

telligere oportet: alia autem ambo.Vt quod qdi' Orationes dem omne aut asserere, aut negare, Verum, quod aliqui υem

est: triangulum vero, qubd hoc significat: uni- iunt talem autem ambo, & quid significat, & quod Tisci.

est. non enim consimiliter horum Vnum quod- :que manifestum nobis est. Est autem cognoscere, alia quidem prius cognoscentem, quorundam vero & simul accipietem cognitionem et V tquaecunque sunt sub uniuersalibus,quorum habet cognitionem. quod enim omne triangulum

habet duobus rectis aequales, praesciuit: quod autem hoc, quod est in semicirculo, triangu-gulum est, ' simul inducens, cognouit. Quorun 'ol./J ut dam enim in huc modum disciplina est, & nota dico cogyi per medium, extremum cognoscitur di quaecun- μi' It 'tque iam singularia sunt, de non de subiecto alia colunctim quo. Ante vero quam inductum sit, aut acceptus hac Uerba luerit syllogismus , modo quidem aliquo for- leg Gni3r. tasse dicendum est scire, modo autem alio non. hoc modo l. quod enim non sciuit, si est simpliciter, hoc quo- git Io νώ.

modo sciuit, quod duos rectos habet simplicia uro The. 8 ut 3 sed ma*ifestum quod ita quidem scit, quo- AH r

297쪽

Text. .

Vide 2 priora. 26 Text. . . Tex s.

niam uniuersaliter scit, simpliciter autem non scit. si vero non, quae in Menone , dubitatio continget.aut enim nihil addiscet, aut quae nouit. Non enim iam, Veluti quidam nituntur QI-uere, dicendum. an ne nosti omnem binarium, quod par est, aut non 3 afferente autem , attulerunt quendam binarium, quem non existimabat esse : quare neque parem. Soluunt enim, non diacentes omnem scire binarium parem esse, sed rem sciunt, quod binarius. Atqui sciunt quiem, cuius demonstrationem habent, & cuius acceperunt: acceperunt autem non de omni, de quo utique noscant, quod triangulum,aut quod numerus, sed simplici er de omni numero,atque triangulo.nulIa enim propositio accipitur talis. quod quem tu nosti numerum, aut quam tu nosti tectilineam: sed de omni. Caeterum nihil,puto vetat, quod addiscit aliquis,est sic scire,est autem sic ignorare.. absurdum enim, non si nouit

quodammodo quod. addiscit: sed si ita, ut imquantum addiscit, & sic. Buid sit Scire, quid D emonLTratio, ct qua cenditiones ad eius propositiones requiratur. Ruid si Propositis, Immediatum principium.

ac eorum 1 ecies. Tropositiones magis quam conclusionem creden-- das esse. t. s. st

Caput I LSCire autem arbitramur unumquodque si uciter, sed non sophistico modo, qui est secundum accidens, cum causam existimamus cognoscere, propter quam res est, qudd illius causa est, de non contingere hoc aliter se habere.

Planum igitur, quod tale aliquid scire est. namque & non scientes, dc scientes:illi quidem exustimant

298쪽

Liber Primus. a 9

stimant Ipsi sic se habere, scientes vero dc habent. Quare cuius simpliciter est scientia, hoc impossibile aliter se habere. Si igitur & alter est

sciendi modus, posterius dicemus. Dicimus autem & per demonstrationem cognoscere . demonstrationem vero dico syllogismum scientialem. scientialem autem dico, secundu quem,

eo quod ipsum habeamus, scimus. si itaque est ipsum scire, quale posuimus, necesse & demonstrativam scientiam ex verssque esse , & primis, & immediatis, & notioribus,& prioribus, & causis conclusionis. sic enim erunt & principia propria eius quod demonstratur. syllogismus enim erit m sine his, demo

seratio autem non erit. non enim faciet scientiam. Vera quidem igitur oportet esse : quoniam non est non ens scire, ut quod diameter commensurabilis . Ex primis autem indemo strabilibus , quoniam non sciet non habens de . monstrationem ipsorum. scire enim, quorum demonstratio est, non secundum accidens,hahere demonstrationem est. Causas quoque, Mnotiora oportet esse , & priora. causas quidem quoniam tunc scimus, quando causam cognoscimus: & priora, squidem causae:& praecognita , non solum altero modo , eo quod intelligantur, sed & eo quod cognoscantur quod sunt./ Priora vero sunt, & notiora bifariam . non enim idem prius natura & ad nos prius , neque notius & nobis notius. Dico autem ad nos quidem priora, & notiora, quae sunt propinquiora sensui: simpliciter autem priora, dc notiora. quae longius.Sunt autem longissime quidem ipsa maxime uniuersalia, proxime vero ipsa singula. xia :& opponuntur haec sibi inuicem.

299쪽

198 Arist. poster. res M.

Ex primis autem est, quod ex principiis prin a. tadem priis: idem ν enim dico primum dc principium.

autem est Principium autem est demonstrationis propo-stio immediata: Immediata vero , qua non est alia prior. Propositio autem est enunciationis altera particula, unum de uno: Dialectica quidem, quae similiter accipit utramuis : Demonstrativa vero , quae determinate alteram, PQ-niam veram . Enunciatio autem contradictionis utrauis particula. Contradictio vero oppositio , cuius non est medium secundum seipsa Particula autem contradictionis, quae quidem

aliquid de aliquo, assirmatio: quae vero aliquid ab aliquo, negatio. Immediati vero principii syllogi ilici, positionem quidem dico, quam

non est monstrare, neque necesse habere docendum quippiam: quam a uicin necesse est habere docendum quippiam , dignitatem et sunt Albui enim quaedam talia , ' hoc enim maxime in eod.etia an talibus consuevimus nomen dicere. Positionis siqui ad- vero, quae quidem accipit Virantibet particu- dux hac er Iarum enuntiationis, ut dico esse aliquid , autha: qua e non esse aliquid, suppositio: quae vero sine hoc domo disces definitio. definitio enim positio quidem est: p promit se- nit enim Arithmeticus unitatem indivisibile e esidiιυnλ se secundum quantum: suppositio autem non quasso, in est : nam quid est unitas, & esse unitatem, non ita: ct ita idem. videtur le- Quoniam autem oportet credere , α scire sere Themi rem, eo quod talem habemus syllogismum , Ibin, O D. quem vocamus demonstrationem : est autem

Gram. hic,eo quod haec sunt,ex quibus est syllogist nimnecesse est non solum praecognoscere prima , aut omnia, aut quaedam sed magis.semper enim

300쪽

Liber Primus. 299

propter quod est unumquodque,illud magis est. inde r.inavi propter quod amamus, illud amicum magis. ta.rex. . Quare siquidem scimus per prima & credimus , dc illa scimusque x credimus magis, quo niam per illa & posteriora. Fieri autem non potest ut credat,magis iis quae scit,quae non est,neque sciens neque melius dispositus,quam si esset

sciens. Accidet aute hoc ,nili aliquis praecognoscet per demonstrationem ' credentium. magis ' Alexan. enim necesse est credere principiis, aut omni- exponiterabus,aut quibusdam, quam conelusioni. Habi- deurtu,narurum autem scientiam, quae est per demonstra. creditoris. tionem , non solum oportet principia magis cognoscere , & magis ipsis credere, quam ei quod monstratur: sed neque aliud ipsi credibilius esse, neque notius his quae sunt opposita principiis,ex quibus erit syllogisinus, qui est contrariae deceptionis : siquidem oportet scientem simplicitera credulitate impermutabilem esse. opinionum consiliatio, ct eorum qui omnino demonstrationem tollunt, ct eorum qui omnium demon Trationem esse ponunt. Caput. III.

Nonnullis quidem igitur, eo quδd oportet D t.s.

prima scire, non videtur scientia esse : quibusdam vero esse quidem , verum omnium demonstrationes esse.quorum neutrum, neque Ve-xum , neque necessarium. Qui quidem enim supponunt non esse omnino scire , hi in infinitum existimant reduci, tanquam non scientes poste- riora per Priora, quorum non sunt prima: recte dicentes: impossibile nanque infinita pertrann

iae. Si vero flant, ac sunt principia, haec esse

SEARCH

MENU NAVIGATION