장음표시 사용
371쪽
stretur, ac ad demon irationem se habeat.wefinitionem esse per causam.Pe diuisione causarum, O qua mutuo concurrant, ct qua non , ct quomodo illarum possit esse demonstratio. De compositione desinitionis ex suis partibus, ct quandosunt ignου quo pacto υenentur. Pariter quomodo causa υenentur. PosFremo de cognitioncac disserentia principiorum indemοnctrabilium.
In disciplinis quatuorquarisient,ct hac omnia me- dij quasta sunt: Et quid sit huius libri propositum. Caput LVAE quaeruntur sunt aequali a nu Text
quaecunque scimus. mero iis a qquaerimus autem quatuor, quod,
propter quid, si est,quid est. cum enim virum hoc, aut hoc insit, quaerimus in numerum ponentes: velut utrum deficit Sol, aut non ipsum quod
372쪽
quaerimus. Signqm autem huius, cum enim Inuenimus qubd deficit, cessauimus,& si a principio sciremus, quod deficit, non qἹaereremus Virum. cum aute scimus ipsum quod, tunc ipsum propter quid qii aerimu , ut scientes , quod deficit, dc quod mouetur terra, propter quid delicit, aut propter quid mouetur , quaerimus haec quidem sic. Nonnulla vero alio m odo quaerimus, Ut si est, aut non est centaurus, aut Deus. Si aurem est aut non, simpliciter dico, sed non , si albus est, aut non. Cum vero cognouerimus quod
est, quid est quaerimuς, ut quid igitur est Deus, aut quid esst homo 3 Quae quidem igitur quaerimus , & quae cum inuenimus scrinas , haec & tot sunt. QVaerimus autem, cum quaerimus quod ursi est simpliciter . an est medium ipsus aut non est ' quando autem cognoscentes . aut quod, aut
si est, aut quod in parte , aut simpliciter, rursus ipsum propter quid quaerimus, aut quid est, &tunc qu rimus quid est mediumo Dico autem quod, aut si est in parte . & simpliciter , in parte quidem , an deficit Luna, aut augetur 3 si enim est aliquid , aut non est aliquid in talibus quaerimus, simpliciter vero si est, aut
Contingit itaque in omnibus quaestionibuς quaerere gut si est medium,aut quid est medium,
causa enim est medium t in omnibus nanque hoc 'quaeritur, an ne deficit anne est aliqua causa, aut non post haec, cum cognouerimus, Pest aliqua , quid igitur est haec quaerrimas. Causa enim est quod sit non hoc , aut illud. sed simpliciter substantia, aut non simpliciter, sed aliquid eorum , quae per se , aut secundum accidens sunt, medium est, dico auterio sinapi citec
373쪽
citer quidem subiectum, ut Lunam, aut terram, aut Solem, aut triangulum, ipsum vero quid defectum, aequalitatem, inaequalitatem , si in me dio, aut non : in omnibus nanque his manifestum est, quod idem est quid est, &propter quid est. Quid est desectus 3 priuatio luminis a Luna propter terrae obstructionem, propter quid est GelacuisZaut propter quid deficit Lunaὶ eo quod deficit lumen terra olastructa. Quid est conω-
nantiaZ ratio numerorum in acuto &graui propter quid consonat acutum graui eo quod ra. tionem habent numerorum acutum & graue, nunquid est consonare acutum & graue 3 nunquid est innumeris ratio ipsorumi cum autem
acceperimus,quod est, quae igitur est ratio, quς- rimus. Quod. autem est medij quasio, significant , quorumcunque medium est sensibile:quς- rimus enim cum non sensimus, veluti de ecli-ysi si est, aut non: si vero essemus supra Lunam, non utique quaereremus neque si sit, neque propter quid, sed simul viique manifestum essetiex eo enim quod sentitur, & uniuersale nobis factum est scire , sensus nanque est, suod nunc obstruitur, manifestum enim est quoa nunc deficit : ex hoc autem factum utique fuit uniuersale. QuemadAodum igitur dicimus, quid est scire, idem est, & propter quid est, hoc vero simpliciter oc non inexistentium alicui, aut inexistentium , ut quod duo recti sunt, aut quod maius , aut minus est. Qubd igitur omnia, quς quaeruntur,est medij quaestio, planum .Quomodo autem quod quid est monstratur,& quis modus reductionis,& quid est definitio, de quorum, dicamus, cum dubitauerimus primo de ipsis. 2 s
374쪽
Pisceptatio, quod demon fratio, ct definitio nos iit eiusdem. Caput II. T Rincipium vero sit futurorum, quod est co I uenientissimum habitis termonibus. Dubitare enim quispiam posset,an ne est idem 3c secundum idem definitione scire & demonstratione An impossibile: definitio nanque ipsius quid est esse videtur, quid est autem omne , uniuersale.& praedicativum : syllogismi vero sunt, hi quidem priuatiui, illi autem non uniuersales : veluti qui quidem in secunda figura, priuatiui omnes, qui . Vero in tertia , non uniuersales.
Postea neque praedicatiuorum omnium, qui sunt in prima figura , est definitio , ut quod omnis triangulus duobus rectis aequales habet.Huia ius autem ratio, quoniam scire, est demonstrative demonstrationem habere: quate, si in talibus est demonstratio , planum quod non esset utique ipsorum & definitio et scire enim posset aliquis & secundum definitionem non habens demonstrationem , nihil enim prohibet non simul habere. Sussiciens autem est fides & ex in ductione , nihil enim unquam definientes nouimus, neque eorum, quae per se insunt, neque accidentium. Amplius si definitim, substanti equaedam cognitio est, talia manifestum quod non sunt substantiae. Quod igitur non est definitio omnis, cuius & demonstratio , planum. Quid autem cuius est definitio , anne omnis est demonstratio, aut non Z Vna quidem ratio, &de hoc eadem : unius enim inquantum unum, una est scientia, quare siquidem scire demonstrativum est demonstrationem babere, continget
375쪽
get aliquid impossibile , definitionem nanque
habens sine demonstratione sciet. Amplius prin- cipia demonstrationum sunt definitones, quorum non esse demonstrationes monstratum est prius, aut erunt principia demonstrabilia , &principiorum principia , & hoc in infinitu prodibit , aut primae definitiones erunt indemonstrabiles. Sed an ne non omnis eiusdem, sed alicuius eiusdem est definitio & demonstratio. an impossibile sit 3 non enim,est demonstratio cuius definitio, definitio nanque ipsius quid est&substantiae, definitiones vero apparent omnes supponentes dc accipientes ipsum quid est, Vt Mathematicae, quid unitas & impar , & alta consimiliter. Amplius omnis demonstratio aliquid de aliquo monstrat, ut quod est, aut non est, in definitione vero nihil alterum de altero praedicatur. quemadmodum, neque animal de bipede, neque hoc de animali, neque utique deplano figura , non enim est planum figura, neque figura planum . Amplius alterum est quid est , dc quod est monstrare, definitio nanque quid est significat, demonstratio autem, quod
aut est hoc de hoc , aut non est. Alterius vero altera demonstratio, nisi tanquam pars sit aliqua totius. hoc autem dico, quoniam monstratum est, aequic rus duobus reetis aequales habere , si omnis triangulus monstratus fuit in pars enim hoc,illud vero totum est: haec autem ad se inuicem non habent sic ipsum
quod est , & quid est, non enim est alterius alterum pars.
Manifestum igitur quod neque cuius des ni-
. tio, huius omnis demonstratio: neque cuius demonstratio, huius omnis definitio: quare omni-
376쪽
rogizabitur, necesse est A de B omni praedicari,
huius autem erit alia ratio media , quare & hoc
erit, quid est homo: accipit igitur quod opor- e , rei monstrare , nanoue & B est quid est homo. 'Oportet autem in duabus propositionibus . & 'μμ' primis & immediatis consiaerare.,maxime enim λδ manifestum, quod dicitur, fit: qui igitur monstrant per id, quod conuertitur, quid est anima, aut quid est homo, aut aliud quodcunque cntium, quod ex principio est petunx. quemadmodum , si aliquis existimat & animam esse idem
sibi ipsi causam vivendi, hoc autem numerum ipsum seipsum mouentem . necesse est enim perere animam, quod numerum esse ipsum seipsum mouentem sic, ut idem existere.
Non enim si Asequitur B , & hoc C, erit Aquod quid erat esse ipsius C, sed verum erat diicere, erit ' solum, neque si est A quod quid est.& de B praedicatur omni , hoc enim, quod est
animali esse, praedicatur de eo, quod est homini ege: verum enim est omne homini esse ani- maIi esse, quemadmodum & omnem hominem animal esse, sed non sic ut unum sit. Si igitur non sic acceperit, non syllogizabitur, quod Aest ipsi C quod quid erat este, & substantia : si
Vero ita acceperit, prius erit acceptum C quod quid erat esse ipsius B, quare non demonstratum fuit, hoc enim in principio accepit. Ve- Text. 4.rumenimuero neque per diuisiones via syllogi- zat, quemadmodum in resolutione circa figuras dictum est: nusquam enim necessarium fit rem illam esse, cum haec sint, sed quemadmo. dum neque inducens demonstrat, non enim oportet conclusionem interrogare, neque in eo. quod datur esse, sed necesse est esse illis existen.
377쪽
demonstraretur diuisione, non tamen hac definitio syllogismus efficitur Disceptatio.quod ipsιm qi id est non mouAretur δε-
finitione, neque definitione contrari, , neque alio quouis modo. Cap. ' IIII. 'SEd an ne est demonstrare ipsum quid est secundum substantiam Z ex suppositione autem
accipientem ipsum quidem quod quid erat esse, hoc , quod est ex propriis in eo quod quid est, haec autem in eo quod quid est sola,& proprium
omne thoc enim est esse illi. An rursus accepit quod quid erat esse, & in hoc 3 necesse enim est per medium monstrare . Amplius quemadmodum neque in syllogismo accipitur quid est ipsum syllogizare, semper enim tota aut pars est propositio , ex quibus syllogismus , ita neque ipsum quod quid erat esse oportet inesse in syllogismo , sed seorsum hoc a positis esse, & addubitantem, si syllogizatum est, aut non hoc, occurrendum est quod , hoc enim erat syllogismus , & ad illum, quod, non ipsum quid erat esse syllogizatum est, q'od certe: hoc enim postum suit nobis ipsum quod quid erat esse : quare necesse est & une quid est syllogismus , aut ipsius quod quid erat esse sylogizatum suisse aliis quid. Et si ex suppositione monstret, veluti si malo inest diuisibile esse, contrario autem hoc, quod est contrarium inesse quibuscunque est aliquid contrarium: bonum autem malo est comtrarium , & indivisibile diuisibili: est igitur bo. no inesse indivisibile esse. etenim accipiens ipsum quid erat esse
378쪽
tia sit, ipsum vero esse nulli est substanti .mmenim genus est ipsum ens : demonstratio igitur erri quod est, quod &i nunc faciunt scientia'. Quid enim significat triangulum , accepit Ceometra, quod autem est monstrat: quid igitur monstrabit definiens quid est, aut triangulum
sciens igitur aliquis definitione quid est, si est non sciet, sed impossibile esto
Manifestum autem & secundum modos definitionum, qui nunci sunt, quod non monstrant definientes, quod est : nam etsi est ex medio
aequale, sed propter quid est ipsum definitum,& propter quid hoc in circulus quaerim C esset enim & definitione orichalci dicere esse ipsum. neque enim , quod possibile est esse quod dici tur, assignant definitiones, neque quod illud st, cuius dicunt esse definitionem, sed semper licet dicere propter quia si igitur definiens monstrat aut quid est, aut quid significat nomens si non est nullo modo ipsius qui J est esset utique definitio oratio idem quod nomen simi ficans: RS absurdum.
Primum quidem enim dc non substantiarum esset utique oc non entium , signiscare enim In
cet&nonentia 'riplius omnes orationes definitiones utique essent: esset enim nomen ponere Cuscunque orationi: quare definitiones uti.
que disputaremus omnes , & Ilias definitio uti que esset. Amplius nulla scientia demonstrarer
v lique, quod hoc nomen quid significat, neque definitiones igitur hoc assignant. Ex his igitur neque definitio & syllogrsinus videtur idemens, neque eiusdem syllogismus 3c definitio Ad haec autem, quod definitio nihiI demo is frax,
379쪽
strat, neque monstrat,neque ipsum quid est, neque definitione, neque demonstratione est cognoscere.
Dissolutio disieptationis propositae , quod ipsum quid es monstretur per aliud quid est, b Text.8. π Terum autem considerandum quid horum di-1citur bene , & quid non bene, es quid est defita nitio , & ipsius quid est nunquid quodam modo est demonstratio & definitio,aut nullo modo. Quoniam autem est ut diximus 3 idem scire uid est,& scire causam ipsius si est.Ratio autemuius , quod est aliqua causa, & haec aut eadem , aut alia, & si ut alia, aut demonstrabilis, . aut indemonstrabilis: si igitur est alia & contingit demonstrare, necesse est medium esIe causam, & in prima figura monstrari: uniuersale nanque est & praedicativum quod monstratur. Vnus igitur modus esset utique, qui nunc exquisitus est , per aliud ipsum quid est monstra-i . ri, ipsorum nanque quia est necesse est medium esse quid est,& propriorum proprium et quare hoc quidem monstrabit, illud vero non momstrabit i brum quid erat esse eidem rei. Hic igitur modus, quod non sit utique demonstratio, dictum est prius, sed est logicus syllogismus ipsius quid est. Quo autem modo contingit,dicamus aggredientes rursus a principio. ci. Quemadmodum enim propter quid quaeri- . mus habentes, quod nonnunquam vero & si- mul manifesta fiunt, sed non prius utique pro-
per quid possibile est cognoscere, quam quod,
380쪽
manifestum est,quod consimiliter &ipsum quid erat esse non sine ipso quod est. impossibile est enim scire quid est ignorantes si est: ipsum vero si est , aliquando quidem secundum accidens habemus, aliquando autem habentes aliquid ipsius rei, ut tonitrum, quod sonus est quidam nubium,& defectum, quod est priuatio quaedam luminis, & hominem, quod animal quoddam est,& animam, qudd est ipsum seipsum mouens. quaecunque igitur secundum accidens nouimus quod sunt,necessarium est,nullo modo se habere ad Ipsum quid est , neque enim quod est scimus: quaerere autem quid est, non habentes quod eli,nihil quaerere est.De quibuscunq; autem habemus aliquid facilius : quare Ut habemus, quod est , ita nos habemus & ad
ipsum quid est. Quorum habemus aliquid ipsius quid est, sit primum quidem sic. defectus
in quo A, Luna in quo C,obstructio terrae in quo B: utrum igitur deficit, aut non quaerere est, an B sit, aut non hoc autem nihil differt quaerere,
quam si est ratio ipsius, & si sit hoc, & illud di-
Cimus esse. Aut utrius contradictionis est ra. tio , Utrum habendi duos rectos, aut non habendit quando autem inuenerimus simul ipsiimruod,& ipsum propter quid nouimus, si per me-ia sit: sit autem non ipsum quod nouimus,propter quid vero non ,st igitur Luna C, desectus Ain plenilunio Vmbram non posse facere , nullo inter nos existente manifesto, in quo B. si igitur ipsi Cinest B: quod est, non po se umbram facere cum Hillus nostrum in medio sit, huic autem ipsum A quod est deficere, quod quidem deficit plavum, propter quid autem, nondum , dc quod
