Aristotelis Stagiritae Organum, quod Logicam appellant

발행: 1560년

분량: 649페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

8 Porphyrii

me dissere Proprium autem est generi de pluribus praeditiis ip .rsi. cari quam differentia,&mecies,& proprium,

accidens. Animal enim de homine Sc equo , Naue, & serpente praedicatur': quadrupes vero de solis quatuor pedes habentibus: homo vero de solis indiuiduis :& hinnibile de eouo solum,&de iis qui sunt particulares:&acci qens similiter de paucioribus. Oportet autem differentias accipere, quibus diuiditur genus, non eas quae complent substantiam generis, sed quς sunt diuitiuae. Amplius , genus continet differentiam potestate animalis enim hoc quide rationale est illud vero irrationale in differentiae vero no continent genera. Amplius, genera quide priora sunt iis,quae

sunt sub se positς differentiis:propter quod simul

quidem eas auferunt,no autem limul auferuntur ab eis: sublato enim animali,aufertur rationale& irrationale. differentic vero no amplius simulauserunt genus mam etsi omnes interimantur, tamen substatia animata sensitiva intelligizur, quae est animal. Amplius, genus quidem in eo quod quid est : differentia vero in eo quod quale quid est, quemdmodum dictum est, praed icatur. Amplius, genus quidem unum est racundum unamquamque speciem,ut hominis id , quod est ani mal : disserentiae vero plures sunt, ut rationale, mortale, mentis & disciplinae perceptiuum, qui bus ab aliis animalibus differt. Et genus quidem consimile est materiae, formae vero differentia. Cum autem sint & alia communia,& propria generis & disserentiae, nunc ista sussiciant. De eo-- Genus autem dc species commune quidem ha-nibus gene bent de pluribus quemadmodum dictu est, praeris O ste- dicari. sumatur autem species ut species solum,

cui. sed non ut genus: si fuerit idem species oc genus

52쪽

Introductio.

Commune aute his est,& priora esse iis, de quibus praedicantur .Et totu quoddam esse utrunque. Disserunt autem eo,quod genus quidem conti- De disserenet species sub sc:species verb continetur,& non rise ipμώ. continet genera : de pluribus enim genus quam species praedicatur. Amplius, genera ptaeiacere oportet,& informata specificis differentiis perficere species. unde & priora sunt naturaliter genera,& simul interimentia,sed quae no simul interimantur di & species quidem cum sit,est & genus omnino : genus vero cum sit, no omnino erit

species. Et genera quidem uni uoce de speciebus praedicantur: species vero de generibus minime. Amplius, genera quidem abundant ea- 'rum, quae sub ipsis sunt specierum continentia: species Vero ' a generibus abundat propriis differentiis. Amplius,neque species fiet unquam generalissima, neque genus fiet unquam specialis

simum.

Generis autem & proprij commune quidem est sequi species. si quid enim homo est, animal est & si quid homo est, risibile est. Et aequaliter praedicari genus de speciebus, & proprium de iis, quae illo participant indiuiduis. aequaliter enim & homo & bos animal est, & Cato & Cicero risibile est. Commune autem est etiam univoce praedicari genus de propriis speciebus, & proprium de iis,quorum est proprium. Differunt autem, quoniam genus quidem prius est , posterius vero proprium. oportet enim esse nimal, dehinc diuidi differentiis dc propriis. Et genus quidem de pluribus speciebus praedicatur,proprium verb de una sola specie,cuius est propxium. Amplius, proprium quidem conue sim praedicatur de eo,ςuius est proprium, genus

'gensura operant.

nitatibus generis in proprij.

53쪽

so Porphyrij

vero de nullo conuersim praedicatur: nam neque

si quid animal est, homo est: neque si quid animal est, risibile est: si quid vero homo est, risi

bile est,ic conuerso. Amplius, proprium omni speciei inest, cuius est proprium, & soli,& semper:genus vero omni quidem speciei inest,cuius fuerit genus , & semper, non autem soli. Amplius,propria quidem interempta,non simul interimunt genera: genera vero interempta simul interimunt species, quarum sunt propria: quare& his quorum sunt propria,interemptis, & ipsa

simul interimuntur. De eomu- Generis vero & accidentis commune est , de

nitate gene pluribus, quemadmodum dictum est , praedica-σu ct acci- ri, siue separabilium illud accidens sit, siue insedentis. parabilium: etenim moueri de pluribus, & nigrum de corvis, & de aethiopibus , dc aliquibus

inanimatis praedicatur. Dedissere- Differt autem genus ab accidente : quoniami, orn. genus ante species est i accidentia Vero speciebus posteriora sunt nam etsi inseparabile sumatur accidens, di prius est illud, cui accidit, quam accidens. Et genere quidem quae participant, a qualiter parricipant,accidente vero non X qualiter: intensionem enim & remissilonem suscipit accidentium participatio: generum vero mini

me. Et accidentia quidem in indiuiduis principaliter subsistunt: genera vero & species naturaliter priora int indiuiduis substantiis. Et genera quidem in eo quod quid est pra dicantur de

iis quae sub ipsis sunt: accidetia vero in eo quod quale aliquid est,uel quomodo se habeat unumquodque: qualis enim est rethiops interrogatus, dices niger εἰ de quemadmodum se Socrates h

. beatidicens. γοά sedet vel ambulati

54쪽

Introductio.

Genus igitur, quo ab aliis quatuor differat dictum est. Contingit autem etiam unumquodque aliorum differre ab aliis quatuor:quare cum quinque quidem sint, viatina quodque autem ab aliis quatuor differat, quater quinque, Viginti fiunt omnes differentiae. Sed non ita se habet, sed semper deinceps enumeratis,& duobus quidem una differentia deficientibus spropterea quoniam iam sumpta est in tribus Vero duabus,

quatuor Verb tribus , quinque vero quatuor, decem omnes fiunt differentiae, quatuor, tres, duae,

una. Genus enim quo differt a differentia,& specie, S 'oprio,dc accidente, dictum cst : quatuor igitur disserentiae. Differentia vero,quo disserata genere dictum est, quando quo dissert genus ab ea dicebatur: reliquum est igitur quo differat disserentia a specie,proprio & accidente dicatur : & fiunt tres. Rursus species quo quidem differat a disserentia dictum est, quando quo dinfert a specie differetia dicebatur: quo etiam dinferat species a genere dictum est, quando quo differt senus a specie dicebatur: reliquum est igitur ut quo differat species a proprio,& accidente dicatur : duae igitur sint & hae differentiae. Proprium autem quo dissicrat ab accidente relinquetu . nam quo a specie, S differentia,&genere differat praedictum est in illorii ad ipsum dinferentiis. Quatuor igitur sti mptis generis ad alia differentiis,tribus vero ditiaretiae,duabus autem speciei, una vero proprij ad accidens, decem erunt omnes: quarum quatuor quae sunt generis

ad reliqua,superius demonstrauimus.

55쪽

Disserentiarum quinque vocum numerus. Genus. species. Disserentia. Propriti. Accidens. De eomu Commune ergo disserentiae Sc speciei es , aequanitatibus liter participari. homine enim aequaliter pam- differetiae, cipant particulares homines,& rationalis diue-o Jeciei, rentia. Commune etiam est & semper adesies iis , quae illis participant. Semper enim Socrate Stationalis est,& semper Socrates homo.

De differe- Proprium autem differentiae quidem est in eo rus ipsoru. quod quale cst praedicari speciei vero in eo quod quid est. nam etsii homo velut quale quid

accipiatur,non tamen simpliciter erit, quale,sed secundum id,quod generi aduenientes differen . tiae eum constituerunt. Amplius,disserentia quidem in pluribus saepe speciebus cons, deratur, quemadmodum quadrupes in pluribus animaliabus specie disserentibus . species vero in solis iis, quae sub specie sunt indiuiduis est. Amplius, di serentia prior est ea specie , quae est secundum ipsam: siimul enim ablatum rationale interimit

3 hominem: homo vero interemptus non aufert

an erus rationale,cum sit ' Deus. Amplius,differetia quidem compossi itur cum alia disserentia frationa- le enim & mortale compositum est in substantia hominis) species vero speciei non componitur,

56쪽

Vt gignat alia aliquam speciem. quaedam enim equa cuidam asino permiscetur ad muli generationem:equa autem simpliciter asino composita nunquam perficeret mulum. Differentia vero dc proprium commune quidem habent aequaliter participari ab iis, quae illis participanti aequaliter enim rationalia, rationalia sunt: & risibilia,risibilia sunt. Et semper &omni adesse comune utrisque est. etsi enim curtetur qui bipes est, tamen ad id , quod natum est semper, dicitur quoniam dc tisibile in eo quod natum est ' habet semper, sed non in eo quod semper rideat. Proprium autem differentis est, quod haec quidem de pluribus speciebus dicitur saepe, ut rationale de ' Deo,& homine : proprium vero dicitur de una sola specie cuius est proprium. Et dinferentia quidem illis est consequens, quorum est differentia, sed non conuertitur : propria Vero conuersim praedicantur de iis, quorum sunt propria,propterea quod conuertuntur. Differentiae autem & accidenti commune quidem est de pluribus dici. Commune vero est de ad ea,quae sunt inseparabilia accidentia ,semper& omni adesse: bipes enim semper adest omni homini:& omnibus corvis niFrii esse similiter. Disserunt autem, quoniam differentia quidem continet species,& no continetur:continet enim rationale Deu & hominem:accideria vero aliquo quidem modo continent, eo quod in pluribus sint:aliquo vero modo continentur,eo quod non unius accidetis susceptiua sint subiecta, sed

plurium. Et differetia quidem inintensibilis est,& irremissibilis: accidentia verb magis & minus suscipiunt.Et impermixtae quidem sunt cotrariae

nitatibus

disserentia,

ur pemper

rideat qua

uis no sim per rideat. De dissere- ijs ipsoru. angelo

nitatibus

disserentia ct accidera

rium

angelum

57쪽

. Vetus exemplar gracti haeno habet.

nitatibus

speciei O

Et hae nohabet.' a. l. sunt.

aecidentis.

differentiae: mixta vero nonnunquam sunt conistraria accidentia. Huiusmodi quidem conum iones & proprietates differentiae,& caeteroru sunt.

Species vero quo quidem differt a genere, dc disserentia dictum est in eo, quod dicebamus, quo genus differta caeteris, & quo disterentia differta caeteris. ' deinceps quo differt a proprio S ac- dente dicetur. Speciei autem & proprij comune quidem est, ad inuicem conuersim prςdicari .nam si quid homo est, risibile est: dc si quid risibile est, homo est. Risibile vero quod secundum id, quod nutum est ridcre sumendum, saepe iam dictum est. commune est quoque & aequaliter esse.' aequaliter enim ' adsunt species iis,quet illis participant& propria iis, quorum sunt propria. Di inrt autem species a proprio, quoniam species quidem potest & aliorum genus esse : pro prium Vero aliarum specieru este proprium impossibile est. Et species quide ante subsistit quam proprium : propriu vero post fit in specie. oportet enim hominem esse,ut sit risibile. Amplius, species quidem semper actu adest subiecto: propriuvero aliquando & potestate. homo enim semperactu est Socrates: non vero semper ridet, quamuis natus sit semper ut sit risibilis. Amplius,quorum termini sunt differentes, S ipsa sunt differentia. Est autem speciei quidem sub genere esse, S de pluribus & differentibus numero in eo quod quid est praedicari,& caetera huiusmodi: proprij vero,5 soli,& omni,& semper ad elle. Speciei vero & accidentis comune quidem est de pluribus praedicari .Rarae vero sunt aliae communitates , propterea quod quamplurimum di stant a binuicem accidens , & id cui accidit. Prop

58쪽

Introductio. Is

ProprIa vero sunt utriusq; speciei quidem in eo De diger quod quid est praedicari de iis, quoru est species: ijs ipsor

accidetis aute in eo quod quale quiddam est,uel quomodo se habes est. Et vii aquanq; substatiam Vna quide specie participare, pluribus aute accidentibus & separabilibus &inseparabilibus. Et species quide praeintelliguntur accidentibus,etsi etiam sint inseparabilia soportet enim esse subiectum, ut illi quidem accidat)accidentia vero posterioris generis sunt,&aduentitiae naturς. Et speciei quide participatio aequaliter est : accidentis vero etsi inseparabile sit non aequaliter: aethiops enim aethiope habere posset colorem vel intensum,vel remissum secundum nigredinem. Restat autem de proprio & accidente dicere: quo enim proprium a specie,& differetia, & genere differt, dictum est. Commune autem proprio & insepa- m. rabili accidenti est,quod praeter ea nuquam con . sistant illa,in quibus cons yderantumquemadmodum enim praeter risibile non subsistit homo,ita . nec praeter nigredine subsistit aethiops. Et quem μςς admodum seinper,& omni adest proprium, sic &inseparabile accidens. Differunt autem , quo- .

niam proprium uni soli speciei adest, quemari De diis et

modum risibile homini:inseparabile vero acei u*r 'dens,ut nigrum, non solum aethiopi, sed aliam coruo adcst,& carboni, dc ebeno, & quibusdam aliis. Amplius. proprium conuersim praedi atur de eo cuius est proprium, & aequaliter e minseparabile vero accidens conuersim non praedicatur.

Et propriorum quidem aequalis est participatio

accidentium vero vel magis vel minus.Sunt quidem aliae communitates,vel proprietates iis,quae

dicta sunt: sed fossiciunt & hae ad discretionem

eorum, communitatisque traditionem.

59쪽

camenta,

r NTER P RE TE,

SV M in A L I S RI. De quibusdam tanquam suppositis, ad Praedica-

mentorum doctrinam conferentibus. De Traia, dicamentis ipsis. De eonsequentibus quibusdam ad ipsa Tradicamenta: ac'de nonnullis υocibus,

de quibus mentio facta est in Traedicamentis.' τ' CT TV S TRIMUS 'De e quivocis, Uniuocis, ct Denominatiuis: . Eorum etiam,qua dicuntur diuim. A P UT I. Ε V I V o C Α dicuntur, quorum nomen solii commune est,secundum nomen vero substatiae ratio diuersa: ut animal, & homo, Mquod pictum est .horum enim solum nomen commune est, secundum nomen vero substantiae ratio diuersa.Si enim

60쪽

Praedicamenta. SI

enim quis assignet quid sit eorum utrunque qub animal est, propriam assignabit utriusque rationem. Vnivoca vero dicuntur,quorum & nomen commune est,& secundum nomen eade substantiae ratio:vt animal & homo,atque bos. communi enim nomine horum utrunque animal nuncupatur,& est ratio substantiae eadem. Si quis enim assignet utriusque rationem, quid utrunque est quo animal est,eandem assignabit rationem. De- nominatiua Vero dicuntur, quaecunque ab aliquo disserentia casu, secundum nomen habent appellationem : via grammatica grammaticus,& a fortitus ne fortis. Eorum quae dicuntur, alia quidem secundum complexionem dicuturialia vero sine complexione .Ea igitur quae secundum complexionem dicuntur, sunt, ut homo currit, homo vincit:.Ea vero quae sine complexione dicuntur,sunt,Vt homo,bos, curri vincit.

Eorum qua sunt, diuisio. Cap. I I. Eorum quae sunt, alia de subiecto aliquo dicuntur, in subiecto verb nullo sunt. ut homo de subiecto quidem dicitur quodam homine, in subiecto vero nullo est. Alia autem in subiecto quidem sunt, de subiecto autem nullo dicuntur. In subiecto vero esse dico, quod cum in aliquo sit, non sicut quaedam pars, impossibile est esse sine eo in quo est:vt quaedam grammatica in subiecto quidem est in animaide subiecto verb nullo dicitur. & hoc album in subiecto quidem est corpore:omnis enim color in corpore est:de subiecto autem nullo dicitur . Alia vero de subiecto dicuntur,& in subiecto sunt. ut scientia in subiecto quidem est in anima , de subiecto verb dicitur, ut de grammatica. Alia vero neq; in subiecto

SEARCH

MENU NAVIGATION