Aristotelis Stagiritae Organum, quod Logicam appellant

발행: 1560년

분량: 649페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

411쪽

393 Arist.Topicorum

2uot modis Idem dicatur.

Caput VI. PRimum autem omnium de eodem determinandum . quoties dicitur. Videbitur autem idem, ut figuraliter si sumere, tripliciter diuidi. Numero enim , aut specie, aut genere ident solemus appellare Numero quidem, quorum

nomina plura, res autem una: ut indumentum,& vestis. Specie autem quae cum sint plura, in. differentia sunt secundum speciem : ut homo homini, equus equo : nam huiusmodi specie gicuntur eadem , quaecunque sub eadem speeie sunt. Similiter autem & genere eadem, quaecunque sub eodem genere sunt: ut equus homini. Videbitur autem ab eodem fonte aqua. quae eadem dicitur, habere aliquam differentiam praeter dictos modos :non tamen, sed & huiusmodi in eodem ordinetur iis quae secundum Vnam speciem quoquomodo dicta sunt: omnia enim talia cognata, & affinia sibi inuicem videritur esse: nam omnis aqua omni aquae eadem specie dicitur , eo quod habeat quandam similitudinem: ab eodem autem fonte aqua quae eadem dicitur, nullo alio dissieri, quam eo qubdvehementior sit similitudo: quare non separamus idem ab iis quae secundum unam speciem quoquomodo dicuntur. Maxime autem indubitanter quod unum est numero idem ab omnibus videtur dici. Solet autem &hoc assignari multipliciter : propriissime autem, & primo, quando nomine,vel termino idem assignatum fuerit: ut vestis indumento,& animal gressibile bipes, hominio Secundum autem, quando proprio: ut di-ῖciplinae susceptibile, homini, EU quod natura

sursum sertur, igni. Tertium vero quando abac-

412쪽

Liber Primus. 399

cidente rvt sedens,vel musicum Socrati: omnia enim haec unu numero volunt significare.Quod autem verum sit quod nunc dictum est, ex trans- sumentibus nuncupationes maxime quis discat: same enim praecipientes nomine vocare aliquem seὰentium, transumimus, quando forte is non

intelligit cui praeceptum facimus, tanquam ab accidente ipso magis intelligenter & idbemus

sedentem, vel disputantem vocare ad nos,manifestum quod ut eundem opinantes,& secundum Domen,& secundum accidens significare. Ergo

idem quemadmodum dictum est,tripliciter dimidatur. . Omnem distulationem dialectieam esse extermiano, proprio, genere, aut accidente, O υbi illa

reperiantur.

Cap UIL Voniam autem ex prius dictis fiant oratio nes,&per haec,&ad saec una quidem fiades est per inductione.Si enim quJs consideret unamquanque propositionum,& problematum , apparebit aut a termino,aut a proprio aut a genere,aut ab accidente facta. Alia autem

fides per syllogismum: necessc est enim omne quod de aliquo praedicatur,aut conuersim de repraedicari,aut non: & si convcrsim praedicatur, terminus erit, vel proprium. Nam si significat quid est esse . est terminus: si autem non signisi .cet, proprium: hoc enim erat proprium, quod conuςrum praedicatur, non significans quid est esse. Si autem non conuersim praed icatur de re, aut ex iis quς in definitione subiecti diculur,est, aut non: & si est ex iis,quae in definitione dicuntur,genus, aut differentia erit, eo quδd definitio ex genere, & disserentiis est a si vero ex iis non

est, quae in definitione dicuntur, palam est,quO

ni in

413쪽

oo Arist.Topicorum

niam accidens erit: nam accidens dicebatur, quod neque terminus, neque genus, neque proprium, inest autem rei. Post haec autem oportet determinare genera praedicamentorum, inquibus sunt ' dictae quatuor differentiae: sunt haec quamor is autem numero decem: quid est,qnantum,quale; ci: ad aliquid, ub i, quando,situm esse, habere,facere, pati. Semper enim accidens.& genus,& proprium.& desinitio in uno pr dicamentorum horum erit: nam omnes ab his propositiones, aut quid est,aut quale est aut quantum, aut aliorum

aliquod praedicamentorum signi ficant. Manife- . stum est autem ex eisdem, quoniam quod quid est significans quandoque quidem substantiam significat, quandoque autem quale , quandoque

vero aliquod aliorum praedicamentorum: nam

quando posito homine dixerit quod positum est hominem esse, vel animat: dc quid est dicit, &significat substantiam: quando colore albo posito dixeiit quod positum est album esse, vel colorem,quid est dicit, & quale significat. Similiter autem & si cubitali magnitudine posita dixerit quod positum est cubitalem esse magnitudinem,& quid est dicit,& quantum significat similiter autem & in aliis.Vnumquodque enim talium siue idem de eodem dicatur, siue genus de hoc quid est significat: quando aute de alio,nori quid est significat, sed quantum , aut quale, aut aliquod aliorum praedicamentorum. Quare de quibus sunt disputationes, & ex quibus, haec δἐ tot sunt. Quomodo autem sumemus, & per qui copiosi erimus post haec dicendum. i e Tra Ui une Dialecti . Cap. VIII.

PRimum igitur determinetur quid est propositio dialectica: & quid problema dialecticum.

414쪽

i Liber Primus. 4 Or

cum. Non enim omnem propositionem , nec omne problema,dialecticum ponendum: nullus enim offeret,qui mentem habeat: quod nulli via demr. nec proponet quod omnibus est manifestum vel plurimis: nam haec quidem non habent dubitationem: illa autem nemo ponet. Est autem propositio dialectica , interrogatio pro- babilis aut omnibus,aut plurimis, aut sapientii i bus,& his vel omnibus, vel plurimis, vel maxime familiaribus non inopinabilis. Ponet enim aliquis quod videtur sapientibus, nisi id contra rium sit multorii opinionibus. Sunt autem propositi es dialecticae, & ea quae probabilibus sunt similia,S contraria iis quae videntur esse probabilia secundum contraclictionem protensa,&quaecunque opiniones sunt secundum artes inventas.Si enim probabile est eadem esse contrariorum disciplinam,& sensum eundem esse contrariorum probabile apparebit: dc si unam numero Gramaticem esse, & Tibicinariam Vnam: si autem plures Grammaticas,&plures Tibicinarias: omnia enim similia & cognata haec videntur esse. Similiter autem & ea quae probabilibus sunt contraria secundum contradictionem

protensa, probabilia videmur : si enim probabile est quod oportet amicis benefacere , ω quod non oportet amicis malefacere, probabile est: est autem contrarium quidem, qudd oportet malefacere amicis , secundum. contradictionem autem, quod non oportet amicis malefacere.Similiter autem & si oportet amicis benefacere, inimicis non oportet: est autem & hoc secundum contradictionem contrarium: nam

contrarium est quod oportet inimicis benefacere. similiter autem & in aliis . Probabile autem Log.Arist. c c

415쪽

G Arist.Topicorum

& in similitudine apparet etiam contrarium de contrario: ut si oportet amicis benefacere, Minimicis oportet male r apparebit & contrarium hoc quod est amicis benefacere, ei quod inimicis male. Vtrum autem secundum veritatem se habeat, an non, in iis quae de contrario dicentur , ostendetur. Polam autem quoniam &quaecunque opiniones secundum artes sunt dialecticae propositiones sunt. Ponet enim aliquis e quae Videntur iis, qui in eis probati sunt: ride nis qpidem quae in geometria, Vt Geometer, de illis autem quae in Medicina,Vt Medicus. De problemate dialectiso, O positi ne dialectica.. . caput . I xPRoblema autem diaIecticum est speculatio intendens vel ad electionem , &fugam, vel . ad. Veritatem, & scientiam, aut per se, aut ut

adminiculans ad aliquid aliud talium, de q'o. aut neutro modo opinantur, aut contrarie ple-

rique sapientibus, aut sapienteDplerisque, aut utrisque iidem eisdem. Quaedam enim probi matum utile est scire tantum ad eligendum. vel fugiendum, ut virum voluptas sir eligenda, an non 3 Quaedam autem ad sciendum tantum , Ut virum mundus aeternus sit an non3 Quaedam vero ipsa per se quidem ad neutrum horum, adis miniculantia autem sunt ad aliqua talium. Pl raque enim ipsa quidem per se. non Volumus cognoscere, sed aliorum gratia,ut per illa aliud quippiam cognoscamus 3 Sunt autem problem

ta , & de quibus contrarij sunt syllogismi: Hubitationem enim habent virum sic se habent,

416쪽

Liber Primus. 4O3

an non sic, eo quod de utrisque sunt rationes suasibiles. Et de quibus rationem non habemus, cum sint magna, dissicile arbitrantes esse propter quid assignare: ut vorum mundus sit aeternus, an non rnam huiusmodi quaeret aliquis.

Problemata ergo & propositiones sut d seium est 3 determinata sint. Positio est opinio admirabilis alicuius familiarium secundum phil sophiam: ut quod non est contradicere, quemadmodum dixit Antisthenes: & quod omnia

mouentur secundu Heraclitum: aut quod unum

est ens , quemadmodum Melissus dixit έ nam

de quouis contraria opinionibus proferente, curam habere stultum est in aut de quibus orati nem habemus contrariam opinionibus: Vt quo niam non omne quod est, vel factum est, vel aeternum, quemadmodum sophissae dicunt. Nam musicum , grammaticum esse, neque factum, neque esse aeternum. Hoc enim & si alicui non videatur, videbitur utique, eo quod rationem

habeat suasibilem. Est igitur &positio quidem

problema, non autem onane problema positio, eo quod quaedam problematum talia sunt, de quibus neutro modo opinamur. Quod autem est & positio problema , manifestum est : necesse est enim ex iis quae dicta sunt , aut plures sapientibus circa positionem dubitare, aut Viro

libet sibimet, eo qucd opinio quaedam admiranda positio est. Pene autem nunc omnia dialectica problemata, positiones vocantur. Din. serat autem nihil quomodolibet dictum: non enim nomen essingere volentes divisimus sic ea, sed ut non lateant nos, cum quaedam e rum sunt differentiae. N on oportet autem omneyroblema, nec omnem positionem consider

417쪽

o Arist.Topicorum

re, sed quam dubitabit aliquis eorum qui tatione egent, & non pom , vel sensu. Nam qui dubitant virum oporteat deos honorave, & parentes diligere, an non, poena indigent: qui vexo utrum nix alba , an non sensu. Neque vero quorum propinqua est demonstratio,neque quorum valde longe: nam illa quidem non habent

dubitationem, haec autem magis quam secum dum facultatem exercitatiuam.

tationis. Cap. x.

DEterminati; autem his oportet diuidere, quod dialecticarum disputationum sunt species. Est autem inductio quidem haec, illa autem syllogismus. Et syllogismus quidem quid est, di ctum est prius. Inductio vero est a singularibus ad uniuersalia accessio: ut si est gubernator eruditus, optimus, & auriga: & omnis,qui est eruditus in unoquoque, optimus. Est auxem inductio verisimiliter, & clarior, & secundum . sensum notior, & pluribus communis i syllogia '. at LGloK smus autem valentior, & contradicentes edirier. cacior. Ergo genera, de quibus disputationes, ex quibus, quemadmodum ante dictum est, determinata sint.

i, damoni positiones sumere. Secundum autem , quotuplibus. citer Vnum tu'dque dicixur, posse distinguere. Tertium, differentias inuenire. Quartum autem

simil

418쪽

Liber Primus. AEPI

smilitudinis consideratio. sunt autem &modo quodam tria horum propositiones. Est enim unumquodque borum propositionem facere, ut

quod eligendum est honestum , vel delectabile, vel utile: &qubd differt sensus a di sciplina, eo

quod amittenti eam possibile est rursum sumere. illum autem impossibile. Et quoniam similiter in habet salubre ad sanitatem, Si habile ad bonam habitudinem. Est autem prima propositio,ab iis, quae multipliciter dicuntur, secunda a disseren. tiis,tettia vero a s milibus.

E Rgo propositiones quidem eligendum quo

quot modis determinatum est in propositione: aut omnium opiniones proponenti,aut plurium, aut sapientum, & horum,uel omnium,vel plurimorum, vel notissimorum, aut etiam contrarias apparentibus, & quςcunque opiniones secundum artem sunt: at oportet protendere contrarias apparentibus probabilibus secundu contradictionem quemadmodum dictum est prius. Vtile autem sc Lacere eas in eligendo non solum quae sunt probabiles, sed & similes eis, ut quod contrarioru idem est sensu smam & sciemtia contrariorum est eadem. Et quδd videmus 'suscipientes aliquid, non emitrentes.: nam de in aliis sensibus sic est, nam & audimus suscipientes aliquid, non emittentes,& olfacimus eodem modo, similiter autem & in aliis. Amplius,quaecunque in omnibus , vel plurimis Videntur, su

419쪽

os Arist.Topicorum.

ptis disceptationibus. Desci Utiones autem sacere in unoquoque genere supponentes seorsum, ut de bono aut de animali, &ae bono omni, inciapientςm a quid est. Annotare autem dc ungulorum opiniones,ut quod Empedocles quatuor Gixit.ς lementa corporum esse: ponet enim aliquis,

quod ab aliquo probato dictum est.Sunt aut e suthguraliter sit complectit propositionum, & problematum partes tres: nam aliae sunt morales propositiones, aliae naturales, aliae rationales. Morales quidem huiusmodi, ut virum oporteat parentibus magis, an legibus obedire, H di Uentiant. Rationales vero, ut utrum contrariorum eadem disciplina an non.Naturales aute . Ut virumundus sit aeternus,nec ne.Similiter aute 5 problemata.At vero quales sint singulae quae dictae sunt definitione quidem no facile allignare est de ipsis. Est autem ea,ρος per inductionem

est, assuetudine tentandum cognoscere Unam- quanque earum, secundum praedicta exempla consia eranti.Ad philosophiam igitur,secundum Veritatem de his negotiandum, dialectico autem modo, ad opinionem. sumedae autem quam maxime uniuersales propositiones omnes , Ocuna facienda multae ut quod oppositoru eadem

disciplina,deinde quod ad aliquid. Eodem modo & ipse rursum diuidendae, quousque coringere potest diuisio: viqvbd boni,& mali, dc albi,&nigri, de frigidi, & calidi, similitet autem in 'liis. De propositionibus igitur sufficiat pretdicta. Deinultipliei diiunctione. Gl. xIII.

Am. oco rpsum autem quotupliciter negotiandum est,rrorior rari. 1 non solum quaecunque dicuntur secundum alium modum,sed & rationes eorum tentandum assigna

420쪽

Liber Primus. 4 407

assignare , Vt non solum quod . bonum alio quidem modo dicitur iustitia, & inicitudo, habile autem, & salubre, sed quod '& illa quidem eo quod ipsa qualia quaedam sunt , haec autem eo quod effectiva alicuius, & non eo quod qualia

quaedam sunt: similiter autem & in aliis. Vtrum autem multipliciter, aut uno modo specie dicitur, per haec considerandum . Primum quidem

in contrario perspiciendum, si multipliciter dieitur, siue specie, siue nomine dissonet. Quaedam enim statim & nominibus alia sunt: ut acuto in

voce contrarium est graue, in magnitudine autem obtusum:patet igitur,quod contrarium acuto multipliciter dicitur: si autem hoc,& acutum. Nam secundum utrunqete horum aliud erat contrarium : non enim idem acutum erit obtuso, &graui contrarium, utrique autem acutum contra rium.Rursum graui voce quidem contrarium acutum, magnitudine autem leue: quare multipliciter graue dicitur , eo quod & contrarium Similiter autem & pulchro ,& quidem quod ita

animali turpe ei vero,quod est in domo, perniciosum: quare aequivocum pulchrum. In quibusdam autem nominibus quidem nullo modo dissonat, specie autem manifesta in eis statim differentia est, ut in claro, &obscuro: vox enim' clara.&obscura dicitur. similiter autem dc color. Ergo nominibus quidem nihil dissonant, specie autem manifesta in eis statim differentia est: non enim similiter & color clarus dicitur, S: vox clara: manifestum autem id est, & per sensum : nam eorum, quae eadem sunt specie, idem senuis:at clarum, quod est in voce, & in colore,

non eodem sensu iudicamus, sed hoc quidem visu,illud autem auditu. similitet autem & acu

SEARCH

MENU NAVIGATION