Caroli Clusii Atrebatis ... Exoticorum libri decem quibus animalium, plantarum, aromatum, aliorumque peregrinorum fructuum historiæ describuntur item Petri Bellonii observationes, eodem Carolo Clusio interprete ..

발행: 1605년

분량: 712페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

motus, flammam etiam concipiebat quae statim extingueretur, atque instar cerae liquenceliat. Erat etiam hic succus, sive verius resina, soliis quil uidam involuta, quibus Icccnter fluuiuem exceptam fuisse verisimile est. SE p Tt M us, Resina crat Succino non absimilis transii arens&lucida,paene instar Anime Americanorum, cujus fortasse genus: color cx albo flavescens, odor non injucundus, fi pora mariusculus, deinde acriusculus in micas potius dissiliebat, quam ut dentibus cc-dcret, aut ore retenta, molle siceret. igni tamen admota, liquescebat, flammamque conci- ὸ piebat,&ardebar. OCT A v vs, densior erat resina nec transiparens, soris subruta, interiore parte alba, de

digitis attrita, satis friabilis, odorisque non injucundi, sed sccniculi odorem quodammodorcscrciatis, ut susipicionem milii movcrct, Mollis arboris resinam esse posse; sapor crat amari ustulus S acriusculus: nec dentibus cedebat, nec ore retenta mollescebat: igni tamen

admota liquescebat instar cerae, atque splendida fiebat, flammam tamen non concipi chat. N O N v s, Resina erat cineratei ex albo coloris, adeo autem strigosa At retorrida, ut gleba aut lapidis fragmentum potius videretur, quam resinat licet quispiam suspicari posset ejusdeni generis esse cum superiore, sed magis impuram, quia si in ili odore sapore praedita erat cum praecedente, nec dentibus cedebat, nec ore retenta mollis fiebat, igni tamen , admota, perinde atque illa lique sicebat, & flammam non modo concipiebat, sed simul

tiam ardebat, ut Septimus succus. D E C IM v s, flacus crat S durus perinde ac praecedens, ut potius in pollinem attereretur, quam dentibus cederet, aut Ore retentus mollesccret: ejus color ex atro rubescens, ut saliva leviter aspersus non mimis rubro colore inficeret, quam terra synopica, in quo tamen levis quaedam flavedo in 'crsa videretur, odoris, quemadmodum etiam saporis, expers inaca quidem opinionei niti cx praeccdentium odoratu & gustatione, odor &sapor naribus de palato adhuc inhaerentes. meum judicium depravassent. Sucum ne concretum daanc massam appellarem, an terram aliquam in globum congestam, haerebamὰ in eam tamen opinionem magis inclinabat animus, ut tcrrae genus quodpiam aestimari posset, quam resina, quia igni admota nigrescebat, & citius consumebatur, quam arderet deliquesceret. Nisi forte Bixa oviedi censenda sit, cujus in suo Summatio uacininit cap. X. dc lib. viii. cap. v I. Primae partis Hist. Generat. S: Naturat. SuccvM Undecimum, siccnim appellandus potius videtur, quam Resiana, ad me mittebat anno a Christi nativitate sexcentesimo temo supra millesimum, idem Petrus Garetus, ex Sinarum regno recens, ut scribebat, allatum, cum Macobo valet Nech classis Prae secto tum ab aliis qui ipsum comitati fuerant. Erat autem valde purus, nullisque sordibus . insectus, fulvi coloris, & paullulum saliva vel aqua tinctus, prorsus flavo colore inficiebat.

Illo uti iiκolas intelligebam ad aqueos humores sine molestia evacuandum: dolim vero esse a quindecim ad viginti granorum pondus. Initio, ob coloris affinitatem dc facultates, Aloes succum esse existimabam, propterea aliquantulum degustabana: nullam tamen amaritudinem deprehendebam , scd post tem poris momentum, magnam acrimoniam in gutture mihi excitabat, ut mihi suspicionem moveret Euphorbii succum esse posse: hunc autem succum Guttirenos appellari dicebat Iacobus van Nech classis Praefectus. PAvLLo post mittebat idem Garetus cum aliis rebus quas ab iis qui Iacobum vanNech comitati eodem anno redierant, acceperat, gummi cujusdam fragmentum in planam massam redacti semuncialis paene crassitudinis,quod lucernae adhibitum liquescebat: id, quum eleganti & florido cinriabaris colore inficeret, mihi persuadebam Arboris Dr conis purius & defaecatum gummi esse posse, quod Sanguis Draconis appinatur.

RADICES ALIQUOT PEREGRINAE.PA v C O s illos aromaticos Cortices es' Temas, succoHe concretos nanciscebar, quorum historiam descriptione dignam censeremuriatas paucarum etiam radicum, quas mihi videre licuit, hi loriam siubiiciendam arbitrabar.

102쪽

Is τ A M radicem Londino ad me mit- χ

tebat anno a Christi nativitate nonagesimo primo supra millesimum & Iquingetcsimum Iacobus Garetus, evin-gandecaoω, sive Virginia relatam cum hac inscriptione, citra Illius autem iconem in tabella, me curante, ex V A LDE nodosa erat liac radix,& maliquot tubera formata, subrutilo colore, sarmenti aliquam partem summo fasti. gio adhuc retinens, quale in Smilace aspera conspicitur, duri, lignoti, multis venis, ut Smilacis sarmenta praeditit ipsius radicis substantia etiam subrutila, ut in Butomi vulgo Ps nido acorus nuncupa- Nti, de nostra adhuc aetate a nonnullis magno errore pro legitimo Acoro usurpati

radice, salsi initio si ris sive gultus, iquum videlicet vetusta, talem enim ac- .s cipiebam, deinde desiccantis. PIllam porro esse arbitror, quam Virginiensis historiae scriptor, capite De Radicibus,in Angliam esse delatam tradit pro ' ργradice Chinae , tametsi indigenae illius P ausum non norint: sed alia radice utantur valde simili, quam ipsi cram appellantae σι' e qua concisa contritaque, Ac cum aqua expressa, ad succum eliciendum, panem conficiunt.

4 v N o 1 Christi nativitate octogesimo . eo primo supra millesimum & quin- gentesimum, Londini mihi donabat

Generosus eques FranciscusDrahe quasdam radices , cum tribus aut quatuor lapidibus Beraar Perilanis, quas Autumno praeceden te sabsoluta navigatione,qua totum Orbem. superato Magellanico freto, circumlucrat)secum retulerat, illas summae apud Perila- nos aestimationis esse asserens: propterea, illius,qui mihi eas donabat, gratia, huic radici Dra lana cognomen indebam,dc ipsam in ta- 'Κ1' bellaexpressam lectoris oculis proponebam. I i', S E M v N C i A L I autem haec, magna ex parte,erat crassitudine, de praelonga subinde innodos&inaequalia capita extuberans, atque in summis capitibus, veluti e crassis squamis contexta, Dentariae sive verius enεα- ω quam cap.xxii. bb.v. meae 'D RariorumPlantarum historiae describebam sere instar, foris nigricans, rugosa, de dura, . . . )quia resiccata. interiore parte alba: tenues fibras hinc inde adnascentes habebat,quasdam crassiusculas & majustulas, duras de lentas, e quibus

103쪽

e quibus alii nodi dependebant: nullo manifesto odore praeditam esse observabam, sed saporem habere deprehendebam nonnihil adstrin rentem S linguam exsiccantem initio, diuti iis vero man lucatam, tenuem suavemque acrimoniam in ore rclinquere. Magnam quidem assinitatem habere videbatur cum radice S. Helenae, de qua Nicolaus Monardes libro Simplicium medicamentorum ex Occidentali India desatorum. Sc lcum N. Eliot, qui Drahe mea navigatione comitatus fuerat, Hispanos in Peru maximo in pretio habere, nec nili dissiculter redimi posse, referret, ab iisque didicisset, folia praesens venenum esse, ipsam autem radicem, non modo illius veneni. sed etiam aliorum anitido. tum esse, & cor ac vitales facultates roborare, si pollinis in modum trita mane ex pauxillo vino sumeretur, cx aqua vero febris ardores mitigare : carum facultatum ratione, valdὰ conveniret cum Radicibus, veneno adversantibus, de quibus eodem libro Monardes: in his tamen aromaticum saporem, SI caloris gradum desiderabam, quem illis radicibus

tribuit.

DR A x E N AE radici quodammodo amnes videbantur eae radices,quae in ingente illa

Praetoria navi Pro regem ex Orientali India revehente, & ab Anglicis naucleris cupata, repertae fucrant. Etenim tuberosae erant,& quantum ex earum forma colli. gere licebat, summa tcrrae superficie repentes, multisque villis & fibris obsitae, fuliginosis colore praeditae, nonnihil tamen ad flavum tendente, salivam, dum manducabantur, inficientes, &amarae, soliorum quidem aliquos pediculos adhuc retinentes, qualia vero illa fuerint, nemo facile dixerit. Ceteriam magni usus apud Indos fuisse, verisimile erat, quandoquidem Prorex eas referret cum nobilibus aliis medicamentis in Orientali India natis. Iacobus Garetus cum sequente plantula resiccata mittebat: cam ob causam in eadem tabella, quae hic subjecta, P o R κ o, ad cujus plantae genus hanc pusillam referre possem, prorsus ignorabam: ct enim nemo inficias ibit, quam dissicile sit, do plantis nunquam antea conspectis, cisque mutilis Sc corruptis, certi quidpiam statuere. HABEBAT autcm ca plantula caulic Ium uncialis longitudinis aut ampliorem. valde gracilem ,sustinentem ut plurimum bi. nas oblon , graciles, quincuncialesque velis uti spicas, longo pediculo subnixas, adeo oblique quaquaverim striatas 3c rugosire, ut

exilium lumbricorum exsiccatorum, aut teretium limularum formam quodammodo referrent, coloris fusci 3c fuliginosi , subactis dc calidi saporis, odore autem melilotum paene reserentes. Qui mittebat nuda charta i volutam , nullum nomen adscripserat, nec unde habuisset significabat.

Vτ hic Liber ex quadam e Vistetaneorumsarragine conis stat, in diversas classis aestribuendum censuimuri quarum jam tres absoluta:superest quarm, qua hujus Ebri ultima, de Flantu exottas, his proximis navigationibus peregre advectis, quae, lices is figeneris, in

unam tamen classem referenda videbantur.

104쪽

Su η extremum annum Christi nostri redemptoris nativitate millesimum & sexcentes naum tertium, mittebat ad me Petrus Garetus cum Cortice eriophoro & aliquot Succis de quibus cap. v.&vm. hujus libri peregrinae cujusdam humilis palmae ramum, multis virgis praeditum, e quibus stores aut palmulae pependerant, ut ex vestigiis in iis virgis adlaucremanentibus apparebati nudum tamen illum, & sine involucro. Cujusiconum, quia peregrinus, nec similis sormae mihi umquam cons cius, in subjecta tabella exprimendam curabam. ERAT autem hic ramus pedem Romanum longus,vel maior, quadragenis aut pluribus virgis praeditus, fulci coloris, inaequalibus, Scfrequentissima vestigia retinentibus, in quibus haesissent flores, aut fructus rudimenta, contortis infima parto, ut facile appareret, aliquo involucro sive spatha fuisse tectas: prodibat vero hic ramus ex denso quodam cortice semunciam alto, quatuor autem vel plures uncias lato, & lunato, subflavi coloris, prona quidem &supina palle laevi, sed ipsa corticis materia e multis transversis fibris constante, iis paene similibus quae in m gnarum illarum nucum Indicarum, quas vulgo Coccos appcllant, tegumento conspiciuntur, aut quae humilium palmarum germina, a plerisque in deliciis habita, vestiunt. Ceterum sculptoris negligentia,cui hanciconem sculpenam tradideram, magna ex parte corrupta fuit, & multae notae quae in ea expressa, praetermissae. Nautae,a quibus redemptus merat hic ramus, se in altissimo quodam scopulo, e meo diis maris aquis caput attollente, nascentcm

repetisse S rescidisse affirmabant: facile nihilominus mihi persuaserim , non in scopulo marino, verum in aliqua insula, ad quam appulissent,reperisse,& ex arbole vel frutice detraxisse in quo sorsitan, aut et smili, natum solium proximo capite describendum)M tegmen ademisse, ut observare possent quid sub illo lateret.

CVM Chamaei rhiphes superioris surculo mittebat idem Garetus solium, ab amico

acceptum commodato, ut illud conspicere, atque etiam, si vellem, describere possem. Admirationem auicin mihi pariebat, quod adscit beret, illum, qui ipsi hoe solium mutuo dederat, adfirmare Nymphaeae eo in Molucris insulis natae, & supra aquam haud secus sipargi, quam nostrae Nymphaeae folia: illiusque florem non esse nostratis flori diminilem, ei praesertim qui candidus est, sed colore dumtaxat disserre, hoc est, non album esse, sed caeruleum. Ex illo autem solio concinnatum erat flabellum ad ventulum faciendum, atque ex duplicata pediculi ejus pane manubrium confectum, quod manu teneri posset. Flabelli leonem hic adponere lieuisset, sed minimὸ necessarium esse duxi, quia mihi valde suspecta eius qui Nymphaeae folium esse asserebat, fides, quandoquidem nullas reperiebam notas, quibus cum Nymphatae foliis comparari posset, praeter amplitudinem. H v t v s potin flabelli ambitus erat trium pedum 3c novem unciarum; longitudo ad

manubrium usque, sive ad istii pediculum , duodecim unciarum, latitudo quans imὸν . H patebat,

105쪽

6 CARO LICLvs Ipatebat, tredecim unciarum: manubrij ex ipsius solii pediculo duplicato consectimineo vinculo adstricti, ut commodius manu teneri posset,longitudo, quinque unciarum. Istius solii prona pars crassiorem nervum ostendebat, per medium solium secundum longitudinem procurrentem, ex quo oriebantur alii minores in latera expansii, ab uno quidem latcre viginti tres, ab altero autem viginti quatuori supina pars totidem plicaturas: qua adeo de causa suspicio mihi oriebatur,no esse Nymphaeae sed Chamaelthiphes alicujus generis potius folium, quodque non in aquatica planta, sed in terrestri natum esset, qualis forte illa. ouam Batavi in insula Mauritii nascentena observabant, habentem sui illius Navigationis cliarium refert tam ampla folia, ut unico quispiam sese tegere, & ab imbre prae servare posset: pictura sit militer quae in eo diario addita, tametsi ruditer expressa, meam su-jicionem cynfirmare videbatur. Folii autem, ex quo flabellum concinnatum, color, navus erat, qualis in culmis maturae segetis consipicitur, parte tamen supina splendidior quam prona: in liJ vero ambitu, ad illud cxpansium retinendum, annexus erat vimineus limbus, illi paene similis quo manubrium adit ictum, rubro tamen colore infectus.

CvM exoticis fructibus, quos Wallichius mittebat ut describerem Ide iis agebamus

cap. xx l. lib. I Jerant etiam binae plantae, quas hoc loco reponendas censebam. PRIOR t nomen Mi pi erat adscriptum, quam se ad arbores applicare hederae instar, reserebant, ejusque adhuc vi: idis & recentis taleas ab incolis tenuiter contundi, &supra fracturas alligari ,ossa enim fracta ferruminare. interno multis fibris constabat ea planta, cujus re siccatae fraginentum mutuo acccperat vatichius a nautis, ut dumtaxat mihi conspiciendum mitteret. Istis fibris incolas uti intelligebat, ad colliganda fit connectendac x irab3. suis aedificiis. Nonnullos Indos appellare dicebant, nomine apud Hispa

nos magis noto.

ALTERAM appelliari se intellexisse scribebat,&apud Ammones nasci existis mari. Ejus specimen accipiebam, teretes videlicet bacillos, inaequales, anguloses,rufescentes, in quibus inter binas appendices alternis nascebantur alata solia, sive verius alae tenuis. simae S: firmissimae, quinquagenis& pluribus soliolis singula latera occupantibus praeditae. ut avicularum pennas clinari quispiam posset. Magna quidem ex parte deciderant illa: xiis ... vcstigia tamen, ubi haesiment, satis adhuc manifeste apparebant. Istis alis tamquam peniaci Ilo nobiliores incolae uti dicebantur, ad sua corpora variis coloribus pingenda.

Vitia Assisana.

. C A P. XV.

SEMi NE mihi aliquando nata est haec planta sed adeo tenella, ut productis primis s

I iis, brevi corrumperetur&ta secret. Quum autem ejus semina a nautis Batavis dGuinea redeuntibus magna copia subinde sint allata,& ramulos cum suis saliquis sive Iobulis propendentibus etiam videre mihi contigerit, ope pretium me facturum exist semabam, si qualemcumque hujus plantae historiam, alecta icone, lectoris oculis pro

ponerem.

SAE pa porrδ istius plantae semina terrae a me sunt credita, sed maxima ex parte non nata: imo Ruod in is mirum) post triennium e terra eruta, adeo incorrupta reperta, ac si pridie dumtaxat sata fuissent. Semel tamen contigit, ut quae recentia a CLV. Honorio Belli acceperam e Creta missa, terrae in fictili commissa naicerentur quidem: sed plantae,Vkiam licet omnem diligentiam adhiberem, ut conservare possem, brevi contabescerenti pro-- dibant autem illae, viciae aut lentis modo, duobus dumtaxat crassustulis soliis initio, ipso videlicet semine bifariam se dividente, &in solia sormante, ut in leguminibus accidere selet: inter ista vero folia nascebatur cauliculus sustinens aliorum foliorum alas, quae ex multis foliolis contrario situ semper nascentibus constabant, denis, duodenis, aut pluribus, nullo impari alam finiente,instar viciae lilvestris aut lenticulae: valde caduca est planta, quae nisi sulciatur, procumbit, pilorum instar: inter soliorum alas, quae sarmcnta aut caules ani plectebantur, fatis firmi &oblongiusculi exoriebantur pediculi, sustincntes alternis denos aut duodenos flores, viciae aut lentis floribus ut arbitrori non dissimiles imihi enim eos videre non contigit, sed oblongum dumtaxat pediculum resiccatum apud honestissi

106쪽

Exo TICOR vM LIB. IV. F mum virum Christianum Potarium, deinde anno millesimo siexcentcsimo secundo alterum similem mihi donatum ab honestissimo viro Petro Gareto. Istis pediculis inlia: rebant alternis deni, duodeni, aut plures pediculi breviusculi, satis crassi & i in ossi, equorum singulis, graciliore, brevior que ad-lluc petiolo dependebat siliqua rugosa spadicet foris coloris, unciam aut paullo ampluis

longa, semunciam lata, illaque aliquantulum plana, mucisne instar hamuli curvo, intema parte albi, in qua continebantur quaterna aut quina semina durissima, orbi- cularis fere, vel ovalis formae, prorsus rubra Ac nitentia instar corallij expoliti, quit m probe matura sunt, summa aut m parte , qua ii-liquae inhaeserant, omnino asta & prae laevo . re splendentia. H v i c plantae,me prcana nomen indebam, quia ex Africa eius semina senipet delata memini. Cl. V. Prosper Alpinus libro de Plantis AEgypti, cap. I. δινι appcllat, Abiu . at remque improprie smea quidem Opi nioneὶ facit, quandoquidem volubilcm,

tem, latiusque se expandentem, eo scribit,& tidicae sese convolventem pingit. Ait porro AEgyptios ejus granis in iure elixis vesci; esse vero ceteris leguminibus dissiciliora, maxime stomacho insem: aegerrimὸ concoqui, Λ pravum succum generarc, multos flatus concitare, & hypochondriacis valde esse noxia. CETERvM quum diutissime propter duritiem incorrupta maneanT, sericeo filo trajectae collo monilis instat suspendu&armillarum loco in brachiis gestari possunt, adornatum; quod nonnullas nobiles virgincs quibus similia grana donabam in 1ntcrjectis parvis unionibus, facere observabam : nam non modo corallinos globulos nativi coloris cic. gantia provocabant, sed etiam vincebant.

No ii minus admirabilis est hujus plantae natura, quam ejus, cujus rariorum i tanta

rum Historiae lib. I v. cap. MI. Arachidnae appellatione memini: propterea illameta suspicabat, quam Theoph. lib. r. Histor. Plantarum cap. xi. Arachidna con- jungit, άραα esse, fructumque superne insemo minorem ferre scribit, lain etsi

folia aut quidpiam foliis simile habero neget. Quem sequutus est Plinius. Istius plantae semen cum suis siliquis tam sit pernis quam sub terra latentibus in Creta

lectum, ad me ante aliquot annos cl. V. Honorium Bellum mittere memini, quod a me satum & quibusdam amicis etiam communicatum, nulli est natum, an ob nimiam vetii. statem, ignoro. Eam ob causam ejus historiam, ut avebam, in meum librum evulgatum inserie non potui. Quum veri doctissimus&honestissimus vir Ioannes pona . pharma meus Veronensis armo a Christi nativitate sexcentesimo icrtio supra millesimum, s. mina mitteret in Lugdun Batavae Academiae horto serenda, inter quae nonnulla a Cl. v. Bello communicata agnoscebam, cum illis integram hujus plantae stirpem siccitate pro sus contractam reperiebam; quam, ubi aliquot horis in aqua maceratam explicassem, ut eommodius describere possem, a pictore in tabella expAmendam cu rabam, ut huic capiti adiiceret . H 1 STATIS

107쪽

S T A TI M porro a radice haec planta in plures ramulos dividitur, senti pedalis aut dodrantalis ad summum longitudinis, tenues, angulosios i quos alternis ambiunt exiguorum foliorum alae, lenticulae aut Araci foliorum alis similes: ea folia exti in i parte latiuscula,& quodammodo cordis ut vulgo pingi solet formam maitantia, per medium, secundum lotigit uditiem, nervo secta, qui extimam foliorum partem nonnihil superat, nascuntur autem ilirie, ipsa vero extrema ala in capreolum desinit Si sese convolvit, ut in lenticula vicia. Illius florem non conspexi quem lenticulae aut araci flori similem esse autumo sed siliquas dumtaxat in Marum sinu nascentes, Iatiusculas, unciam longas aut paullo ampliores, sustas, nonnihil v. ἰ-losas, mucrone incurvo & quasi liamare, 'p ditas, continent I bina aut tertia sciliina nigra, rotunda, non angulos a Ut araci,

quae maturitate dissiliunt: radicem habebat lenticulae aut araco similena, d cujus capite summa quasi iciture plures parvas tenues albas fibras quaquaversum spatπ-bat,e quarum singulis dependebant singulares, interdum geminae, siliqvulae breves&rotundae, extima parte incurvum mucronem' desinentes, tenellae & candicantes, istinentes unicum,ut plurimum, semen, nonnim 'quam squae majores) de alterum, rotundum, illo non minus, quod siliquae in planta: ranus nascentcs proserunt, sed albicantis aut sub sulci coloris. Benevolus lector honi , ut opinori consulet quam ex sicca planta concinnare licuit historiam

Polypodium Indicum

C A P. XV II.

VALus elegans Polypodij, sive Filiculae genus,anno a Christi nativit .ate sex contesimo primo supra millesimum, ex Orientali India adserebatur Amst cire damum, quod inventum in sportulis Doctoris Nicolai Glij Medici, qui cum iis quos

Mercatorum societas biennio ante in Indiam aromatum comparandorum gratia ablega Verant, profectus, in reditu extinctus fuerat. Vo D porro hac planta rara admodum esset, permissu Cl. v. Petti PMπii primaru . in Academia Lugduno-Batava Medicinae Prosetaris, Si eiusdem Academiae illo anno Rectoris, quia Mercatorum sbcietate plantam cum plerisque aliis Exoticis dono acceperat, illam a perito pictore exprimi curabam in tabella quae hoc loco adponeretur, Mquam subsequeretur esus qualiscumque historia, a me, quam integra poteram fid2, On

cinnata.

RADICE nitebatur id Polypodium sex uncias longa, unam paene crassx hirta, quem ' admodum Europaei polypodii radices, ferruginei coloris, & codem modo sum i a tet

lurc oblique serpente : e qua terna prodibant folia, quorum lcrtium reliquis Quobus minus: bina autem majora undecim uncias longa erant, a mudio vero nervo saetis crasso solii longitudinem secante, utroque latere in quinque paelici unciarum latitudinem CX pansa, per oras laciniata instat taliorum quercus in novellis surculis natorum, quae plorumque ampliora, iis quae in vetustis ramis nascuntur,c sic solent: e medio illo nervo al. minores in lateribus oriebantur, usque ad laciniarum extrema protens , inter quos multi Plices vehulae reticuli instar contextae,5 sese invicem secantes excurrcbant, quae rarara am ciuilla singulis alis ex utroque latore quaterna antquina, vel exadversis sita, vel inaequali s

108쪽

venustatem solio conciliabuit: smia autem erant ea folia, coloris ex spadiem fusci, qualis in quercus siccis soliis conspicitur, &a Gallis realeam de morte

appellari selet, infima parte brevi pediculo a radice emergentia, etiam aliqua ex parte illam tegentia, quia statim ab exortu in latera se sipargebant: radix manducata polypodij vulgaris saporem quodam modo adhuc retinebat, minus tamen dulcem, sed levi quadam acrimonia preditam, quam ex calidioris regionis, in qua

planta nata, intemperie, aut ex vetustateibrsitan contraxerat.

CETERVM qua in provincia hanc plantam legisset Colius, quemadmodum de aliquot sequentes,nihil reperiebam adscriptum, sea eas prors1s nudas inter diversias paginas reconditas.

Anti phygum indirum

Iv iisdem sportulis in quibus Polyp

dium illud praxedente capite descriptum, reperta etiam haec planta cum duabus aliis ejusdem generis, serma qui dem erorsus similibus, magnitudine vero nonnihil disserentibus. Illarum unam, quae mapis integra, in adposita tabella e

primendam curabam.

Si NovLAE porro plantae bina dumtaxat habebant folia, eaque tenella, peracri tamen sapore praedita, ex tuberoia radice prodeuntia, gracili,septem aut octo nihilominus uncias longo, pediculo subnixa, in

Fnque profundas&ad pediculum usquestia pertingentes lacinias divisa, nervo singulas lacinias a pediculo ad summum

mucronem secundum longitudinem sorante, dc venis quibusdam is eo nervo in latera excurrentibus praedita. Caulmnex flores proferret, mihi incompertum:sed radix, quae, ut dicebam, tuberosii instat radicis tormentillae, de solida, 'ne externa aliquantulum fusca, intema vero alba, ὁ: cujusdam acrimoniae particeps,duorum aliorum seliorum, quae abrupta, vestigia adhuc retinebat, plenaque, de aliquot Gbris donata erat. An autem ea radix apud incolas aliquo Diuili eo by gle

109쪽

in usu esset, me latet, quum medicus qui legerat, & in sportulas intulerat, chartae, qua involuta&excepta erat, nihil adscriptasset, imo ne plantae quidem appellationem signasset. Verisimile tamen est, non contemnendis facultatibus praeditam, ut ex ipsius acrimonia cotvecturam faciebam.

IN illis sportulis erat etiam Lic ramulus, qui ut mihi quidem videbatutd ad Solani ge

nus aliquod reserendus. Quinque autem uncias erat longus, tenellus, gracilis, brevi quadam & cana lanugi. ne tectus, nullis soli ita praeditus qua verisimile est propter ariditatem excidisse vel ab lupta fuisseὶ summa parte liastinens veluti botrum aut corymbum constantem ex numerose fructu rugoso, piperis granis interdum minore, nonnunquam etiam paullo majore, coloris, quia siccus, fusci, in quo tamen appareret in majoribus quibusdam granis aliqua rube- do: pendebant vero ista grana ex brevibus 8c incanis petiolis, praeditis suis caliculis in quin . que lacinias divisis fructum amplectentibus: maiora grana, continebant numerosa semina instar eorum quae in Solani vulgaris baccis conspiciuntur. sed inania, quia, ut arbitror ad

maturitatem nondum perveneraui. .

C A P. XX.

RE p E R et v s in iisdem sportulis cauliculus pedalis longitudinis. abruptus tamen, adique sine soliis & radice, cum hac dumtaxat inscriptione, ms --- cum croceis pauco tamentu Satreii maiorueunuchi. Ex qua nota conjecturam faciebam, non habuisse radicem instat orchidum. Iicet flos aliquam cum earum storibus similitudinem habere videretur: repugnabam ctiam aliae notae, ut ex sequente historiola apparebit, quam ex resiccata mutila planta sic concinnabam Abruptus erat ille cauliculus, tener, enodis, circa cujus fastigium quaterni vel quiniflores πιυλλήλως quidem di sipositi, sed inter se non oppositi, exungis tenuibusque pediculis pendcbant, quinque foliis constantes, amplis, candidis, quorum bina surrecta, duo ad latera expansis, quintum reliquis majus deorsum propendens; prorsus ut in viola tricolore, floris solia simi disposita: cx horum umbilico secundus prodibat flosculus brevi pediculo stibnixus, tribus dumtaxat soliis praeditus ni quaedam abrupta fuerantὶ quorum bina lateralia tamquam in unum summa parte coibant & complicabantur, tertium altius assurgens cuculli instar formatum, eminebat, & aliquot tenuia staminula, litui ritu incuriva, tegebat: nulla veto crocea stamina observabam, nisi forsitan attrita fuissent.

CAP. XXI.

IN τε R eas plantas quae etiam in sportulis Doctoris Cost sive Coolmans repertae unam

etiam conspiciebam, quae licet mutila, nec integra, mihi in memoriam revocabat ea quae in Cl. V. Leonardi Rauiolfii Itinerario, Germanico sermone conscripto,ante ali quot annos legeram. Is enim lib. II. cap. xi. mentionem facit ejus plantae quam Arabes appellant Ribra, ex qua Rob de Ribes conficiunt, cujus magnam copiam 4 monte Libano delatam in iudicis Halepani chorte videbat, ad Rob illud consciendum, quod deinde Constantinopolim esset ablegandum. Et cap. sequente ejusdem libri, Ribes plantam numerat inter eas qliae ab ipse in monte Libano fuerunt osservatae. Libro autem Quarto, qui seorsim postea fuit editus, Ze Plantarum figuras additis nominibus dumtaxat continet, eiusdem Ribes primum E terra emergentis iconem exhibeti binis Glummodo foliis praeditam. Cogitabam itaque apud me, an illa, quae inter chartas conspiciebam solia eum suprema caulis parte, ad Ribes Arabum plantam referri possent tuerisimile enim est, pluribus quam in monte Libano locis nasci, quandoquidem apud medicos Arabes frequens eius menti aliquot enim notas habere milii videbantur non valde dissimiles iis, quas silo Ribes Rauxol

110쪽

EXOTICORUM LIB. IV. Rauwessus tribuit, veluti foliorum formam, tametsi Petastis, quibus Ribes folia comparat, foliis longe inseriorum, nec adeo orbiculatorum, ut ille Ribes solia pingit, sed mucro torum, deinde extimam caulis abrupti partem quibusdam folliculis praeditam, iissere similibus capreolis, seu vernis vesiculis quas Ribes plantae ad pingit. Quum vero &folia & caulis illa extima pars valde sicca ellent, nihil mirum , si aciditatem, quam sorte habuerit, in illis deprehendere non potuerim: nihil tamen asserere volo, scd meam omnionem dumtaxat dubius profero. porro in regione eam plantam observasset& legisset Colius . nihil in charta oua

folia involuta,erat adscriptum, nec quidem an aliquo in usu apud incolas esse comperi licti Operae pretium tamen me facturum existimabam, si mutilam plantam qualem conspiciebam, in tabella expri nendam curarem, quae luc adponeretur. CETERvM, illorum foliorum quorum picturam hic damus, nonnulla Orbicularis paeiae erant sormae, hoc est, quinque uncias longa, totidem lata, praesertim infima parte, pediculo cui videlicet inhaer

bant, proxima summa vero,aliquantulum

mucronata, alia, tametsi ejusdem longitudinis & circa pediculuna latitudinis, senissim tamen in mucroncm desinebant, nec

adeo sphaericae formae erant, sed hederae

folium angulorum expers, aut convolvuli maioris quodammodo reserebant, Mussdcmque forrnae unum inter reliqua conspiciebam, cujus longitudo & Latitudo sex unciarum crat: porro non valde densa sive crassa erant ea solia snescio an siccitate id accidisset & supina parte quendam viri

dem colorem retinebant, prona autem, ex

albo pallescebant, Se pediculis binas uncias

longis nitebantur, a quibus nervus PI diens per medium folium secundum longitudinem protendebatur, Ac ab illo dein-cie alii minus tumentes nervi inaequali situ ioriebantur, ex utroque latere quini aut seni sui ad folii oras usque excurrentes, in . termixtis multis oblici uis venulis, magnam

gratiam solio conciliabant : summi caulis abrupta pars, teretes quo sciam & oblongos solliculos inter soli a proferebat, sed eos, ut mihi quidem videbatur, novellos & recenter natos, eosque inanes & siccos, ut facillime confringerentur.

Stilum Mada fiamum

C A P. XXII.

CVM pIantis sepradictis, reperiebatur etiam in Colli siportulis pagina, cujusdam

plantae qualemcumque historiam Teutonico sermone conscriptam continens, quam quia exoticae plantae crat, in hunc modum Latinam facietam. . MADA AscARIcvM Seaum ad cubitalem altitudinem assurgit, caule rectis, rotundo, M .. Mais

multis articulis & nodis septo D foliorum qua devierant vellim vicere viae arbitrisi & cras dag scatet e. sis, cubicularibus, in ambitu tamen serratis soliis praedito: in cuius fastigio exoriuntur parvi ramuli flores sustinentes, qui initio vesiculae aut notae vel digitalis quandam similitudinem habent cibus havit Dinressi tJ deinde rotundis illis ves lautis, quatum Color flavus, sese expandentibus, prodeunt carnei sive purpurascentis coloris flores quadripartirto divisi, Nicotianae sive Tabaci floribus non valde dissimiles: c quorum umbilico exeunt quatuor tenuia staminula, ut in Lilii albi floribus: marcescentibus fioribus, succedit semen in vesiculis illis vel nolis ex flavo pallescentibus, aspectu sane jucundis, inclusum: digitis porro compressae illae vesiculae, crepando ingentem nitum edunt, quia concavae: radix in multas soras spargitur, quae deinde, in quosdam nodos hinc inde quodammodo abeuntes, tandem in capillares fibras desinunt.

SEARCH

MENU NAVIGATION