Caroli Clusii Atrebatis ... Exoticorum libri decem quibus animalium, plantarum, aromatum, aliorumque peregrinorum fructuum historiæ describuntur item Petri Bellonii observationes, eodem Carolo Clusio interprete ..

발행: 1605년

분량: 712페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

Nascitur in ejus insulae Promontot ij, nobis carremur appellati, scopulis, littore sut- sum versius Continentem ascendendo, ubi diversis temporibus legi, annis videlicet nativitate Christi nonagesimo octavo supra millesimum &quingentesimum,&millesimo sevccntesimo. Iisdem autem facultatibus praeditum est, quibus nostrum Sedum. Haec quidem in chartacea pagina adnotata reperiebam, sed nutu planta aluncta, quae si addita fuerat, perierat.

CAP. XXIII.

IN altera porr6 chartacea pagina, cui adjuncta erat alterius generis planta, haec Latina verba ipsius Doctoris propria manu exarata reperiebam.

An Coneta odorara, aut

Helenium Atm- SMυμ odorem fros Herba cujus solia Helenii formam referunt, flores parvi flavescentes & in pappos abeuntes conyZa minores. Bantamae comeditur. Haec ille. Ego veris ex notis quas in sicca planta observabam, quae sequuntur addebam. PL A NT illius folia palmum erant longa aut majora, tres sere uncias lata, peroraserenata, aliquot venis a medio nervo solium per longitudinem medium secante inmu, qualiter naccentibus Ac in latera excurrentibus praedita, pronaque parte incana: foliorum pediculi paruas appendices adnatas habebant veluti aures , tenelli rami & recenter nata folia alba lanugine pubescebant,etiam in resiccata planta, quam dumtaxat conspiciebam,& eujus soli a d gustata aliquid amaritudinis tabere deprehendebantur.

TAM ετ si Clarissimi doctissimique viri Pena de Lobelius hanc admirandam piam

tam ante multos annos non selum viderint Londini, sed etiam in suis Adversariis luculenter descripserint: quia tamen anno , Christi nativitate primo & sexcentesimo stipra millesimum, plures similes a quibusdam naucleris peregre redeuntibus in Holblandiam sunt illatae, & illarum aliquot non modo conspexerim, sed unam etiam secuerim, ut interiores partes diligentiore cura observare possem, quae circa hanc plantam mihi cognita fuere, litteris prodenda esse existini avii atque unius, quae prae rcliquis singularis inter illas quas mihi videre contigit, iconem a perito pictore delineatam de in tabella expressam, Lectoris oculis propositam volui. V A RIAE autem erant, quas consipiciebam. plantae, magnitudinis; praegrandes

aliquae, mediocres nonnullae,parvae,&nondum plenam maturitatem confectuum,

aliae. Mediocrem secabam, quae duodecim uncias longa erat, infimae partis terrae insedentis ambitus quinque de viginti unciarum, a qua in metam assii tybat, sed cim profundis sulcis totidemque elatioribus costis praedita, quarum singulae novem tomentosa tubercula habebant, E quibus decussatim acutissimae firmissimaeque, de tamquam corneae decem spinae, nciam, ut plurimum longae,interdum etiam ampli res, prodibant, inter quas binae in majoribus ternae, in minoribus singularesin surrectae erant:ea autem sessili parte platitae qua videlicet supra terram incubuerat,de veluti fornicis instar curva erat, fuscae de nigri

cantesi

112쪽

mita

Exo TICO R U M I. t B. IV. caute , mcdia parte, cx spadiceo candicantes, superna cineram coloris,.mispides vero purpurascentes. Summa parte plantae sive verius fiuctiis lemnim soliorem expers erat,d radice dumtaxat nitebaturo dentissimum tonariatum emicabat ad unciae altitudinem, trium vero latitudinem in diametro cineracei coloris: exterior fructiis pars viridis erat qualis fere foliorum Tunae, a nonnullis Ficus Indica&Opuntia appellatae, parte tamen terra

proxima ex albo pallesccbat: interna pars sive pulpa, candida ,spissa, & adeo lenta, ut in ic-nuistimas etiam laminas secta de disicis extensa vix frangi posset, couapropter concocui valde difficilem esse, conjecturam faciebamὶ cucurbitae quodammocio saporem referens: pulpae meditullium ci ipsum cor mimis album erat, nullamque cavitatem liabebat, quaiemen contineretur, sied ilidum crat: suprema autem pulpae pars,cui tomentum inhaerebat, nonnihil purpurascebat, ipsum vero tomentum tenui mur' inllar lapidis a mimitti.&candidissimum eras, in quo latebant multae exiles sipinulae purpureae, quae sit pia tomentum sese exerentes, rigidiusculae erant: ab extima pulpa rari quidam prodibant m tomento latentes solliculi membranacei, sive vaginula,cploris sauhuinei lcgantissimi& floridi, unciam longi , superna parte crassiusculi, infima autem, qua videlicet pulpae adhaeserant, angusti&tenues, pleni semine exili, nigro &splendente,instar seminis amaranthi purpurei, vel Symphoniae, alio nomine blitum versicolore folio Vpellatae: si immo horum folliaculorum capiti inhaerebat oblongum quidpiam, tamquam stoliculi rudimentum, quod supra tomentum caput extulisse videbatur, sed prorsus aridum, ut qualis formae fui stet, coniectura assequi neci irem: radices crassiusculas, longas, lentas & fibroses, insuper alias in ambituminores adhuc et inebat ex infima sede productas. ALIAM porro plantam insequente Septembri apud Cl. V. Petrum 'aruium consipiciebam, quae licet breuior esset superiore, te undecim dumtaxat sulcos, totidemque costa haberet, infima tamen parte crassior erat, ejus enim ambitus septem& viginti unciarum reostae singulaea radicibus ad tomentum usque duodecim tuberculis crant praeditae, e quibus, ut in aliis aut novem decussatim nascebantur 'inae,iresque aliae inter illas ut plurimum surre stae firmae, acutissimae, fusci coloris: tomentum punicantibus spinulis undique septum in semipedalem conum assurgebat, sic ut intcgra planta Turcici pilei sive cidatis, quo primates utuntur, sermam quodammodo referret. Itaque, quum reliquis, quas conspexeram, elegantior esset, ad ejus normam, illam quae in taγlla suprapolita, expri'

mendam curabam.

Has plantas in insula se appellata & illi vicinis, circa maris litus erutas suisse asse- - .rebant.

dio autem nomine loco natali vocaretur haec planta, sive fructum dicere malumve intelligere non potui. Sed quum fatis aptum,& ejus naturae conveniens a C. C. V. V. Pc-na & bello sit illi inditum, immutare noluimus. Nihilominus si nautae qui ea ciuetaist paullo diligentiores fuissent, & ejus plantae nomen, & si quo in usu sit apud incolas, perquirere potuissent.

CARO LI

113쪽

CAROLI CLUSIA TREBATIS

EXOTICORUM

LIBER QUINTVS.

NuM Gualterum caput praecedenti DPerto libro adiicere a cogitabam, tamethnuilam Ulaitatem haberenga cum iis qua missi biso deseri apartim quia plura quVeneris non habebam,equitispeculiarem librum concinnarepossiem , tum etiam quia .rtus iti ober ex UViseetaneu dumtaxas co babat. Sed quum an hus ita mihi hostea conjicere, ρο eorum picturas nancisici contigerit; opera etium esse existimavi, ut sitiuntum librum ex ita insit rem,'eum in binas classes diciderem: quarum Trima, aliquot

Avium icones crhictoriam ; Astera vero paucorum quorundam e Lmatam quadrupedum, continerrae. V EsPERΤILIO INGENS.

C A P. I

His proximis annis Batavi nautae navigationem in orientalem Indiam Instituen tes , vespertit num genus, a nostro magnitudine & colore prorsus divcrsum, adferre coeperunt: quod quum vulgo non sit adhuc notum, & aliquot ejusnodi vespertiliones mihi sint consipecti, operaepretium me facturum existimabam, si eius iconem cum aliqua descriptione, in eorum gratiam, qui exoticarum rerum contemplatione dei ctantur, hic subiicerem. νη-iil M, T A M ET S I quotquot conspexerim sint ingentes, alii tamen alios superabant magni'tudiner etenim nonnullorum longitudo a capite ad erura usque, decem unciarum erat Iongitudinis, aliorum paullo minor, aliquorum etiam major: nam unum redimebam p dalem longitudinem superantem. Corporis etiam crassitudo inaequalis; mei enim ambTtus pedalem aequabat, imo superabat, aliorum minor erat, pro Cujusque Corporis magnitu- 'dine respondens. Omnes densis&lon ulculis pili praediti:color aut e cotu rsus:

114쪽

nam quibusdam ex flavo cineraceus, aliorum magis fuscus, nonnullorum spadi usi mei color i capite ad extremum rictum, sive nares, sipadicet erat coloris; caput, collum, poctus, Horsumque ipsium eum ventre, fulci, circa latera vero, ex spadiceo flavescentis: pinnae fixi embranaceae, quae illi pro alis, ea parte quae corpori proxima, etiam pilis tecta, sed rario-Tibus, earumque supina pars magis quam prona : illae porro sesquipedalis longitudinis in quibtisdam, de Octo unciarum latitudinis, in aliis vel breviores & m angustae, in qui- laus dant etiam longiores & nragis latae: nani. mei singulae pinnae unius de vigiliti unciarum

Iongitudinem habebant, novem latitudinem; vcl etiam maJorem, color earum ex fusico cineraceus: summa singulorum pars, octo fere unciis a corpore , Ossiculum binas uncias Iongum continebat, in acutum curvumque 3c firmum unguem desinens, quo se ad atb xum ramos afligebat, totidem ab extrema pinna unciis alium minusculum unguem &vix eminentem: binae illi in crasta capite aures, parvae pro capitis magnitudine, extima parte angustae 3c in mucronem desimentes; in nonnullis, oris rictus inagis obtusius, ad fetis rictus formam quodammodo accedens: mei vero rictus magis longus &angustus, vulpeculae riactui proprior: dentes illi in superiore mandibula utrimque seni, in in riore, scpicni, quorum anteriores c teris Iongiores, cim s valde albi. In hoc animali uterque sexus dignoscebatur: nam eorum aliquot, qui mihi eonspecti,satis longum cxcrtumque penem habe-hant, qualis lare simiarum est, quo masculinum genus a semineo distinguebaturi crura ad quorum paene extremum pinnae porrectae) binas uncias aut paullo ampIius longa: pc. des parvi, semuncialas, in quinque digitos, binis articulis constantes, divisi; quorum linguli in magnos, firmos, acutos, Curvosque nigros ungues desinc bant, iis similes qui in pin nis membranaccis, quibusque scsse de arboribus su pendunt. . in Quem ego Amstclredami, anno a Christo nato millesimo sexccntesimo tertio, receia ter advectum redimebam, in inculta, a nullis hominibus habitata insula captum ale bant,quem ad inodii in Sc omnes sere quos conspiciebam. Eam autem insulam ad primum devicesimum gradum ab aequatore versus Antannicuna sitam esto existimarat, α triginta milliaria in ambitu continere, a Lusitanis quidem ante observatam, S ab sive Insulam cygnaeam, ut alite dixi, appcllatam: a Batavis vcro, qui ait no millesimo t.μι. v. quingentesimo nonage limo octavo navigationem ad Iavam & Moluccas insulas insti- ηια tuentes, tempestate in cam delati fuerant, de a xv. Kal. Octobris usque advi. Nonarum ejusdem, reficicndorum corporum causa istic linebant, Mauritii Insulam ab Illustrissimo i Principe Mauritio Comite a Nassain, &c. nominatam. In ea porro insula multos inpentes vessertiliones observabant,partim inter se confligentes, partim uncis quos in membranaceis pinnis habent, ex arboribus pendentes. In multis tamen Orientalis illius Oceani insulis, atque etiam in Guinea magnos reperiri constans fama est: an vero his sint similes, nemo, quod sciam, tradit. Lcrius quidem cap. X. Hist. Americanae, Vespertiliones Brasilianos moncdularum magnitudinc esse ait, de Francisciis Gonaara, cap. Lxt Historiae suae Generalis, circa Vrabam, turturum magnitudinem adquirere; neuter tamen sormam describit: hoe sbium addit Gomara, eos valdc mordaces, noxiumque esse illorum morsum, cimus remediu vulneris ex aqua marina ablutio aut adustio: p .autem Lxxx ejusdem

libri lepidam narrat historiolam. Accidit, inquit, ut in coenobio,cui nomen Sancti fide inprovincia Chiri biclii, Dominicanorum monachoru famulus pleuritide laboraret,d ena, V. euam ad levandum morbum secarent, a medico sive cheirurgo minime deprehensa gereesertus est,& de Gus salute desperatum: vespertilio nocte insequente ejus jacentis de M.

cumbentis nudum pedem rcperiens, circa malleolum momorait, de sanguine jam satur, vulnus apertum reliquit. ex quo tantum adhuc sanguinis profluxit, ut aegre a morbo liberaretur, non fine monachorum admiratione, qui pro miraculo illud venditare solebant. De eodem, quo illi, genere, Oviedus cap. xxxv l . sui Summarii agere videtulimagnitudinem tamen non exprimit: sed Europaeis umiles csse ait, noctuque morsu appetere dormientium praesertim extremum nasum, vel capitis vetticem, extremosque manuum dc p dum articulos, tantumque sanguinis elicere, ut vix quispiam credere possit, nisi qui viderit: illam etiam peculiarem naturam habere, ut, si quem momorderint, sequente Vel tertia nocte, illum ipsum sint denuo morsu appetituri, non alium, licet inter centenos alios commixtus jaceat: remedium adversus huiusmodi morsicationes esse, ut serventes cine- res quantuin tolerari possunt, supra vulnus imponantur: aut locus praemorsus aqua tam seivida, quam ferri possit abluatur: nam illico tinguinem sisti, de noxam tolli; quin de vul- mi'. nus, quod exiguum est, statim curari, quia vespertilio non nisi exiguum vulnus rotumdum, pauca carne sublata, infligere potest. Illud etiam testari possum, inquit, me, praemorsum aliquando, sola forvidae aquae lotione curatum. .

Scribit praeterea idem Oviodus alios vespertiliones in insula D. Ioannis valde pingues,

inveniri,

115쪽

inueniri, quibus aquae serventi immersis& excoriatis , incolae vescantur: nam passeribus non miniis albos esse, nec mimis, ut afferunt, boni saporis: a quorum etiam esu Christian, non abstineant, illi praesertini, qui gustare volunt quidquid ab aliis edi vident. Bellonius similitor cap. xx xl X. lib. II. de Avibus, v spertiliones in Creta insula se ob evasse a t, nostris vulgaribus malores, magnasque aures habentes curvo unPe in isingulis membranaceis pinnis, sive, ut ille appellat, alis praeditos, quo se de saxis suspendunt i qua nota a nostratibus differre existimat: sed fallitur, nam nostra eos ungues etiam habent: C-- censes tamen non conserendos censeo cum iis qui a me hoc capite sunt descripti.

CAP. I .

IN TE R exotica animalia quae ornatissimus vir Iacobus plateau, in suo instructissimo

musco habet, perpusilla quaedam avicula erat, quam Thoeti Govam buch esse arbitrabatur. Eam quum Provincialis eorum qui in Brasilia viventes, patres Θ s eietate Iesu se profitentur, conspiceret in urbe Tornacensi apud ipsum Iacobum, por tentosiam illius originem praesentibus quibusdam ex ea societate enarrabat: Blasilienses vi delicet huic aviculae nomen Omisia im posuisse,quod Latine redditum,Solis radium significat:ex musca promari:&se conspicatum partim mus am, partim avem, testari posset primum ejus colorem esse nigrum, deinde cineramum, postea roselim, denique rubentem, postremo caput ejus Solis radiis expositum, omnem colorem rcferre. Quae de aviculae ortu admirando Pater ille resercbat, omnem fidem superare viden turi eam ob causiam nihil hic attinet plura dicere: sed quia ipse Iacobus aviculae iconem coloribus expressam anno a Christo nato millesimo sexcentesimo tertio ad me mittebat, eam in lignea tabella delineandam Sc sculpendam curabam, atque ex ipsa icone coloribus expic sis, qua poteram fide, ejus historiam concinnatam, quam Lectori propono. ERAT porro haec avicula, ut ex pictura observabam in rostri mucrone ad pennarum

caudae extremitatem, tres uncias longa: caput videlicet cum integro rostro uncialis cum semisse erant longitudinis; alae ad extremam paene caudam porrectae, parem habebant longitudinem : dorsium vix unciam

latum erat; eius Ac. alarum color ex cineraceo suscus,ventris cineraceus,pennae quae in cauda,Obscure rubescentes: carum extrema

pars nigra capitis, colli gutturis plumae elegantissimi coloris ex aureo , rubro, & flavo mixti, quae fali expolitae, admirabilem varietatem, prout obvertebatur caput, osteiidebant tros ultu in nigrum tenuissimum At maxime acutum: pedes valde exiles, nigri,quamor digitis, ut reliquarum avicularum, praediti: quorum tres in anteriorem partem porrecti, quatrus in posteriorem.

Cl. V. Doctor Evetardus Vormus Medicinae Prosessor in Academia Lugdunens apud Batavos, similem aviculam in Italia apud Antonium Gigantem Foro-Semproniensem, Cardinali Palaeoto a secretis, se vidisse mihi assit mabat, quam ille nomitrabat, S: EM exico allatain dicebat.

CETERUM, ejus aviculae, aut certe illi pessimilis, mentionem facere videntur, quotquot de Americanis Provinciis aliquid prodiderunt; varia tamen nomina, pro re Onum, in quibus reperitur,diversitate, illi tribuentes. Nam Consalvus Ferdinandus Oviedus cap. xLvII r. sui summarii, disrm m*rita nappes lat. Reperiuntur, inquit, quaedam aviculae adeo exiguae, ut extremi pollicis articuli magnitudinem non aequent,6c,pennis evulsis, ejus dimidiam partem vix excedanti Huius. aviculae volatus adeo praepes δc celer est, ut alarum motus non magis conspici queat,quam crabronis, neque quispiam praetervolantemvidet, quin crabronem esse existimet. Illiarum nidi,avicularum magnitudini respondent: ego limusmodi aviculam conspiciebam quae in monetaria trutina, qua aurum appendi solet, cum suo nido posita, bina pondera Hisipanis tominos dicta, dumtaxat penderet hoc est, stana viginti quatuor cui si pennae multa fuissent, mimis gravis haut dubie sutura erat: pedum & unguium exilitate cum illarum avicularum pictura, quae ornatus gratia, in librorum marginibus interdum adiici solet , m- parari Di iligora by C

116쪽

parari poterat: ejus plumae elegantibus coloribus prae sitie, aureo, viridi, & alterius gen risi rostrum habebat pro corporis proportione, illudque adeo tenue,ut acus qua vestra satisciuntur, magis exilis esse nequeat. Nidum e xyli, quod istic abunde crescit, flocco

construit. Meminit etiam cap. iv. lib. xiv. His . Generat. & Naturai. eique nigerrimum colorem

tribuit: quod de dorsi, Se alarum pennis intelligendum arbitror, alioqui sibi ipsi contrarius

esse videretur, nisi forte ejus diversae species reperiantur. Franciscus autem Lopea de Gomara, in Historia quam de Mexicanae urbis expugna' tione scripsit, rimi eam aviculam nominare videtur: Maxime, inquit, admirabilis est vi lia. in Nova Hispania avicula incolis dicta mirilis, corpore non majore quam crabronis, ob-Iongo & gracili rostro: melle, rore, εe florum succo alitur, rosae tamen non insidet rejus pennae valde exiles, elegantis mixti coloris, phrygionibus admodum expetitae, ut aureis staminibus interterant, praesertim illis quae in collo & pectore natae. Expirare, sive obdo miscere creditur Octobri mense, pedibus ex aliquo ramo appensa aprico loco: renasci autem sive expergisci Aprili, multis floribus jam vigentibus: propterea Renatus vocatur. Neminit etiam cap. Cxciv. Histor. Gener. Indiarum his verbis. Istic reperitur admit hilis avicula cicadae magnitudine, elegantissimis pennis vetiicoloribus tecta. Augustinus item Larate illivimentionem facere videtur cap. viiI. lib. I. Hist.Pemanae. Ini montibus Peruanis, inquit, inveniuntur aviculae adeo exiguae, ut cicada sint minores, oblongis pennis versicoloribus praeditae. Iosephus a Costa similiter cap. xxxvii. lib. rv. His . Naturat. & Morat Indiae eidem talis, Tominejo avi lat meminit istis verbis. Reperiuntur in Peru aviculae ab incolis τε- μ, Indis. nuntios appellatae, adeo exiguae, ut illas praetervolantes conspiciens, crabronesile essent,an cica)ae,saepe dubitarem: verae tamen erant aviculae. An vero huic aviculae nomen impositum, min*o,quod adeo levis sit,ut unum dumtaxat tomino, hoc est, duodecim grana pendat e Nullus porro istorum, quos commemoravi, Auctorum, hujus aviculae cantus suavis des ori mentionem sicit, quod mirum. Soli duo Galli, qui in Brasilia apud Tomim utios vixerunt, cantum illi tribuunt, Andreas videlicet Thevetus, de Ioannes Lerius ιute que eam G -mbuta vel Meb apellat, ut alter ab altero desiumpsisse videatur. Τhevetus quidem cap. xini II. Singularium Franciae Antarincae, sic scribit. Praetermittere nequeo aliam avem -appellatam, scarabeo Dacano aut grandi musca non majorem, quae, licet omnium avium, ut arbitror, minima, tam elegans tamen est, ut

fidem superet: ejus rostrum oblongiusculum, de valia tenue, color cineraceus; de tametsi adeo exigua, ejus lanius admodum suavis est. Lerius autem cap. xi. Historiae Americanae his verbis. Sed pro simulati miraculo, pinermittenda non est ob insignem exiguitatem, avicula pennis exaltavis Se splendenti bus praedita, quam Brasilienses appellant: nam licet crabrone aut scant O Lu- Gonita cano maior non sit, valde tamen canora est,&magna ex parte praealto illi milio Avari ab incolis dicto γυ πιο mussim) aut aliis plantissimilis magnitudinis insidens, adeo est incantu assidua, ut nemo qui non audiret de conspiceret, ex tantillo corpusculo tam suavem de sublime antum prodire posse sibi persuaderet, sic ut nostrae lusciniae cantui non cedat.

tu avis.

CAP. I II.

N No nonagesimo septimo supra millesimum de quingentesimum a Christi nato La vitate, Batavi Ams et tedamum reduces E prima Navigatione quam biennio antὸ A au in Indiam orientalem instituebant, admirabilem Avem adferebant, in Bandarisiuia, Moluccatum una, ut aiebant, natam, Ae ab incolis Ba eae, sive Eme,appellatam, rami,

qualem in tota Europa anth conspectam non ruisse arbitror. Hanc urbis Cygato in lavam ore Regulus, Vononoratio dederat Ioanni Scellinger, navis, cui nomen Ams et redamum, Nauclero. Ea Jostquam per multos menses Amstet redami certa pretii palatone publice spectanda fuisset proposita, tandem in Illustrissimi Domini Georgii Merardi mitis de Solms, &c. beatae memoria, potestatem venit, qui illam longo tempore Hagae

educavit, deinae Reverendissimoe de Illustrissimo Principi Ernesto Electori Coloniensi donavit, & is demum Invictissimo Caesari Rudolpho, hujus nominis Secundo. Quum ero valde peregrina esset haecavis, & nemo hactenus quod equidem sciam) ejus mentionem secerit, praeter unum, qui Navigationis illius Diarium anno altero a reditu evul- I gavisi

117쪽

gavit, eamque valde brevem: ex timara quam ad avis ipsius magnitudinem Illustrissimus Comes Vivis coloribus exprimendam curaverat, Illustrissima vero Domina Sabina ab Eg-monda, de funiri vidua, mihi commodabat, procurante ornatissimo Sc honestissimo viro Antonio de Flory, ipsius Consiliario, illius exemplat, in angustam formam contractum, in lignea tabella exprimendum sadjecta ipsius avis gemella pluma, atque ad ejus pedes ovoὶ curabam, ut Lecti ris oculis proponerem. H a C porro avis, dum surrecto capite imcedebat , quatuor pedum dc aliquot unciarum altitudinem excedebat: nam collum a summo capite ad dorsi initium, tredecim paene uncias erat longum, ipsiam corpus binos pedes latum, femora cum ouribus usque ad pedum inflexionem,decem&septem uncias longa: corporis autem ipsius longitudo apectore ad orthopygiu, trium fere pedum erat. Pennae, seu verius plumae, totum avis corpus

cum infima colli parte dorso&pectori proxi

ma, atque s moribus, tegentes, perpetuo erant geminae ex eodem parvo brevique tubulo prodeuntes, & sibi invicem incumbentes, superna quidem paullo crassior, in serna vero tenuior & delicatior, illaeque varia: lon gitudinis, ut in similis avis exuvio, quod O natissimus vit Christianus Porrctus Leyden

sis pharmacoporus diligentissimus haliabat,

observabam: quae enim in infima colli parte, breviores erant: quae in medio corpore S la teribus, longiores, sex videlicet aut septem

unciarum : quae autem in extremo corpore,

circa orrhoi gium nam cauda carebat n

vem uncias longae, & reliquis duriores, quan quam omnes durae Scirigidae, attamen non

latae, sed anguste, S: rarioribus lateralibus pilis ex advert sitis praeditae, nigri coloris,

quae tamen circum femora, ad cineraccum ritu i - , - fere tendentis, nigro permanente nervo, ut

in reliquisr eam verissor mam&situm habebant illae plumae, ut a procul aspicientibus, non plumis, sed villis dumtaxat tectum ejus avis corium existimari posset, quale ursinum

est, & alis carere, tamctii alas haberet, sed sub plumis, latera tegentibus, latentes, & qua tuor majoribus pennis nigris praeditas, ut in exuvio obsta abam. tametsi illae abruptae sent, nec de illarum longitudine certi quidpiam pronunciare possim, caules tamen comfracti satis crassi, durique&solidi erant, atque in extimam alae partem alte poeretrabant talae vero pars superior corpori contigua, pennas sive plumas vestit rices, illis umiles quae in pectore, adhuc retinebat: ad hoc autem datas ejusmodi alas censendum est, ut currentem adjuvent, quia hanc avem non esse volucrem, nec a terra tolli posse, arbitror: crura in ambitu quinque unciarum crassitudinem superabant , crebrisque corticibus ceu squamis latis tecta erant, praesertim supra pedis inflexionem : pedes habebat crassos,duros, tribus classis digitis proitos, prona parte veluti siquamis tectos, supina prorsus callo si quorum medius, qui reliquis longior, tribus articulis constabat, interior uno, exterior binis: omnium uugum valde magni, binas paene uncias longi, classi, duri, & corneir ejus caput exiguum, proavis magnitiaine, Afere abrum, coloris ex atro caerulci, cum colli suprema parte, in quo apparebant rari pili nigri: oculi paullo sirpini rostri fissuram magni, ardentes& truces, leonis oculis paene limites: quos cingebant nigri pili, quemadmodum & meatus illos aurium parvos & detectos, quos pone oculos habebat; rostri prona pars quodammodo arcuata erat, paulloque pra mucronem binis foraminibus, narium usum praebent, bus, praedita; aculus medio, ad capitis usque verticem porrectum diadcma assurgebat corneae liubstantiae, tres sese uncias altum, collatis ex flavo fusci, quod cum plumarum defluvio cadere, &, quum plumae renascuntur, novum crescere intelligebam: lupina tostri pars, ab ejus scistra ad extremum mucronem, quinas uncias longa: anterior colli pars, quatum paene unciis infra rostrum, bina veluti membranacea palparia, ceu barbulas, prorindentia

habebat

118쪽

habebat duas encias longa coloris rubri miniati: postica similiter colli pars desumis, a ca pite secundum longitudinem rubri miniati coloris erat: deinde infima ejus pars, aliquot

rubris pιumulis, quibus nigrae intermixtae, tecta. Ceterum, tametsi haec avis aliquas notas habere videatur cum Struthiocamelo communes, veluti exiguum caput, natura paene calvum, quodque sine delectu vorat quidquid obiicitur: pedes tamen bisiilcos non habet, sed tribus digitii praeditos, ut ante diximus, sine calcari, Otidis live Tardae pedum modo, illosque adeo firmos & robustos, ut in Illustrissi mi Comitis horto quem cum ipso Comite ingressus eram, ut avem conspicerem arborem humani semoris crassitudinem aequantem prorsias contusiam viderim, S ejus corticem sit blatum, ab hujus avis, Comite id asserente, pedibus & unguibus: etenim non rostro antrorsum, scd oblique se convertens, avcrsis retrorsum pedibus, eos,cum quibus pugnabat, impetere solcbat. Licet vero quaecumque obiiciebantur voraret,ut aurantia mala integra, & liin illa: ordinarius tamen elus cibus erat similagineus sive primarius panis, quem in magna crassaque fragmenta divisium de oblectum, VOrabat: maxime alitem re

centibus gallinarum ovis deletaari intelligebam, quae integra cum ipsa testa glutiebat: si autem parum fima erat valetudine, illa ipsa integra per anum reiiciebat, deinde rursus cavorans, retinebat Ac concoquebat. Mihi autem assirmabant, hanc avem fuisse marem, ex postica parte penem, cameli instar, interdum exerere, esse conspectum. Audio porro illas naves quae anno a Christi nativitate millesimo sexcentesimo tertio ex Moluccis in Hollandiam redibant, binas similes aves quidem attulisse, sed in itinere mortuas, projecisse, tametsi earum exuvia sive coria, ob raritatem, conservate potuissenti illius avis aliquot ova nihilominus relata: certe terna aut quaterna eodem anno Amstetreiadami conspiciebam a mercatoribus redempta, & paullo ante etiam unum Leydae apud Porretum videram, omnium, mea opinione, maximum &pulchorrimum: dimensi enim per longitudinM ambitus, quindecim unciarum erat, per transversum autem,duodecim, aut paullo amplior, ut propter amplitudinem, pro quotam vase non minus haberi posset, quam Struthiocameli ova, quibus,teste Plinio, veteres nonnunquam utebantur.& adhuc nostra aetas ejus rei gratia usurpat: nam non semel videre memini Struthiocameli ova argento excepta dc inclusa, poculorum vicem praebere: hujus tamen avis ovi testa non crat valde densia, nec alba, veluti ovorum Struthiocameli, sed extema paris virestentis ex cineraceo coloris, & perpetuis, saltem creberrimis, quasi tuberculis, satura viriditate praediatis, ornata: illorum autem quae Amstetredami consipiciebam unum, ejusdem paeae era tcum illo magnitudinis, formae, & coloris, quaedam vero magis orbiculata, aliqua minora, nonnullorum etiam color dilutior At mimis elegans. Porro mihi relatum, Husimodi aves, Moluccarum insularum non esse peculiares, sed etiam in Sumatra sive Taprobam, vicinoque illis insulis Continente reperiri. C g T E R v M, quandoquidem in ovorum mentionem incidimus, quia Iacobo Platea usignificaveram, Porretum, per tinum de elegans quoddam ovum recenter e Moluccis allatum Amstet teda mi reaemisse, quale ante non conspexissem, illo ipis anno 1s. D. C. ii I. mittebat ad me peregrinorum etiam duorum ovorum, quae in thesauro suo habebat, picturam, ex qua observabam magnitudine ic colore utrumque inter se discrepasse: nam Unum anserint ovi magnitudine & forma fuisse videbatur, coloris ex albo ei ne tacet nigris

maculis, delineis varie distinctii Alterum verὁ ovi gallinae magnitudinem non sit perasse, ejusque colorem fuisse dilutius virentem, cui subcaerulcum quidpiam admixtum, in Mucculis etiam & minusculis nigris maculis vario ordine dispositis distinctum: quarum autem avium fuerint ova, non adscribebat, de ipsum ignorasse existimo.

Ex octo navibus illis quae anno nonagesimo octavo supra millesimum & quingentesimum a Clitisti nativitate. Aprili mense eae Hollandia solvebant, ut navigationcm

in lavam & Moluccas insulas instituerent,&mense Iulio insequente magna tenI-pestate superato jam Bonae spei promontorio,amigebantur, tres a reliquis disiectae,rectum Cursum Iavam usque tenere non desierunt, & negotiatione feliciter peracta, insequente anno Amstet redamum redierunt: quinque autem reliquae, diutuma malacia valde assit tandem. relicia ad laevam Madagascar inlata. xv II. Septembris montosis quandam insulam inconsipectu habuerunt, ad quam laetabun cursum convertcrunt, quia recent I a Iem

119쪽

'Ioo CAR LI. CLvs Item aquam in ea se reperturos confidebant: postridie igitur aliquot ritutas scaphae impositos ad eam ablegarunt, qui observarent, an commodus aliquis portus illic reperiretur, iuquem naves deaucere possent, ut aegros, qui Iam frequentes in omnibus navibus stoma-cace laborabant, in insula exponerent, quo facili iis pristinae sanitati restitueretitur. Qui missi fuerant, sub vesperam redeuntes, non modo portum valde commodum,& ab omni vento tutum, sed multarum navium capacem , & adeo amplum, ut quinquaginta naves stationem in eo commode habere possent, se reperisse, praeterea limpidae aquae vivum ἡmontibus profluentem observasse, retulerunti tam ob causam postridie naves solutis an

choris eo profectae, portum ingrenae sunt. Hicque haesierunt usque ad ur. Nonas Octobris,

aegros m terram exponentes, ut curarentur,& reliqua ad suam navigationem Iiccessaria

peruntes. Interea autem, dum in insula haerent, varii generis aves obscrvabanti atqu: inter illas valde perminam, cujus iconem ludi arte delineatam in Diario totam illius navigationis historiam continente, quod reduces cudi curabant, conspiciebam,ad cullus nose

m est Oxpressa, quam hoc capite propono. ILLA porro avis peregrina Cygnum quidem

magnitudine aequauat aut superabat, sed ejus forma lono diversa: Mus etenim caput magnum, tectum veluti quadam membrana cuculis tum reserente , rostrum praeterea nou planum,

sed crassum de oblongum, subflavi coloris parte capiti proxima, cujus extimus mucro niger, superior quidem ejus pars sive prona adunca Becurva, in inferiore vero sive sepina, subcaerulea

macula mediam partem inter flavam de nigram occupabat. Raris de brevibus pennis tectam esse aiebant, & alis carere, sed earum loco quaternas aut quinas dumtaxat longiusculas nigras pennas habere: posteriorem autem corporis partem praepinguem S: valde crassam, in qua pro cauda quaternae aut quinae crispae convolutaeque pennulae cineraces coloris: crura illi potius crassa esse quam longa. quorum superna pars genu tenus ni Flayennulis tecta, inferior cum pedibus substavi coloris; pedes vero in qtiat uot digitos tuisse divisos, temos longioras antrorsum spectantes, quartum breviorem Ictro sum conversum, omnesque nigris unguibus praeditos.

Verumenimvero ,concinnata de descripta jam qua potui fide hujus avis historia. illius

crus genu tenus rescissum, apud Cl. V. Petrum Paucium, primarium artis Medicae in Academia Lugduno Batava Prostorem videre contigit recens e Mauritii Insula rc latum.

Erat autem non valde longum, sed a genu usque ad pedis inflexionem palillo plus quam

quatuor uncias dumtaxat superabat; eius vero crassitudo magna, ut culus ambitus p.cnc quatuor uncias aequabat, crebrisque corticibus ceu squamis tectum erat, prona quidem

parte latioribus Se flavescentibus, supina vero minoribus & fuscis: pedis etiam digitorum prona pars singularibus iisque latis squamis praedita. supina auicna tota callosat digiti satis

breves pro tam crasso crure; nam maximi sive medii ad unguem usque longitudo binas uncias non admodum superabat,aliorum duorum illi proxi morum vix binas uncias aequabat, posterioris sescunciam : omnium vero unguos crassi, duri, nigri, minus uncia longi,

sed posterioris digiti longior reliquis,& unciam sit perans.

Nautae huic avi nomen indebant suo idiomate magb orat, hoc est, nauseam movens avis, partim quod post diuturnam elixationem, ejus caro non fieret icnerior, sed dura permaneret& dissicilis concoctionis excepto ejus pectore & ventriculo, quae non contem nendi saporis esse comperiebant) partim quod multos turtures nancisci poterant, quos delicatiores N ori magis gratos reperiebant: nihil igitur mirum si prae illis hanc avem contemnerent, & esse facile carere posse dicerent. In ejus porro ventriculo quosdam lapillos inventos aiebant, quorum binos huc perlatos conspiciebam apud ornatissimum virum Christianum Porretum, eosque diveris formae, unum planum de orbicularem , alterum ira qualem dc angulosum illum uncialis magnitudinis, quem juxta pedes aVis cxprimendum curabam, hunc majorem te graviorem, utrumque cineracei coloris; eos ab ave in maris litore Iectos. deinde devoratos fuisse verisimile cli, non in ejus ventriculo natos. Ceterum ea insula, ut in Diario legebam, uno deviginti gradibus ab AEquatore Versus antarcticum polum distat, in qua ncminem liabitare, sed desertam csse opinab i: itur, quia licet aliquot nautae diverso tempore emissi sutilent ut observarent,totiunque triduum hac,

illaci

120쪽

illac, pervagantes insampsissent, neminem tamen repererunt: istam etiam opinionem magis confirmabat omnium avium securitas, quae manu se apprehendi de fustibus caedi sin bant, tamquam nullum hominem antea conspexissent. Licet vero hujus insulae ambitum circiter quindecim milliarium dumtaxatcsse, in Diario sit ad criptum: ex alia tamen navigatione paucos post annos facta b Hollandis in insulas Moluccas tendentibus, classis Prefecto sive Admirallio Iacobo van Nech, ejus vero Legato sive Vice-Admirallio Gamier, qui ad eam insulam sorte appellcbati majorem illius ambitum esse compertum est. Is enim totam insulam circuire, uiabat ,α riginta milliarium sius leucarum ambitum habere deprehendebat, ut mihi ipsemet asserebat Amstet reda mi anno a Christi nativitate millesimo sexcentel imo tertio, illo ipsis anno e Lloluccis&Taprobana redux. Istam autem insulam Batavi appellabant Mauritii insui3m a Principe Mauritio, ante a Lusitanis aba δε Cime vel Cisne nuncupatam tui ante diximusὶ id est insulam Cygnarana, forsitan ob

conspectam in ipsa iam commemoratam avem, quam cygnum csse exim massent. Praeter multas porro varii generis arbores in ca nascentes, Ebenum etiam similentissimam& nigerrimam reperiri uitelligeb. .

ovi anno a Christi nativitate nonagesimo octavo supra millesimum&quingenteissimum navigationem ad mare Australe sive Pacificum appellatum instituebant Batavi, & anno demum insequente ad Magellanicum fretum perveniebant, in quibusdam insulis portui desiderato vicinis, quadragesimo octavo gradu supra AEquato rem versius polum Antarcticum, atque aliis parvis insulis in ipsi freto sitis, magnam quarundam marinarum avium inpiam reperiebant, quae istuc accesserant, ut ova sua ponerent, deinde iis incubarent: illas autem a pinguedine qua erant praeditae, appellarunt: insulis vero,in quibus tantam earum abundantiam ob scrvabant, Pinguius insularum nomen indiderunt: ego autem eas aves Anseres Magellanicos non incommode dici posse arbitror. Illarum, quum nemo hactenus quod equidcm sciam) mentionem secerit, praeter Diaria ab his evulgata qui illo anno in Magellanico freto aliqeamdiu haeseram,&prorsus sint peregrinae, iconem ex Diariis illis petitam hic subiicere libuit, & pauca ad ejus distoriam pertinentia adiicere. M A R. iv A porro est liaec avis, dc ex Anserum genere,iametsi tostro dissimilis, in mari victitans, valde pinguis, praegrandis anseris magnitudine: nam adultiores quasdam ex eo genere observabant, tredecim, quatuordecim, etiam sedecim interdum libras pendentes; iuniores vero, octo, decem,& duodecim e prona parte nigris pennis tectae erant, supini& in ventre, albis: collum, quod crasium & breve,habebant nonnullae albis pennis, tamquam torque, cinctum: earum cutis crassa & densia instar suilla: alarum erant expertes, sed earum loco binas parvas coriaceas pinnas habebant, in latera, tamquam parva brachia, propendentes, prona parte br

vibus, angustis & rigidis pennulis consertim te , supina autem, minoribus aδhuc & rigidioribus, iisque albis, quibus nonnullis locis intermixtae nigrae, minime quidem aptas advolandum, sed quarum adminiculo velociter natarent: ma xima enim in parte in aqua versari intelligebam terram dumtaxat petere foetificationis vel pullationis tempore, & plerumque vernas aut quaternas in una scrobe latere: rostrum corvino majus habent, non adeo tamen clatum,&valis

de brevem caudam, es nigros, planos , anserinorum pedum forma, non adeo tamen latos: erectae 3c sublimi capite incedunt, demissis in latera pinnis, tamquam brachiis, sie ut Crul intuentibus homunculi aut pygmaei appareant. Piscibus dumtaxat vesci refer i Diaria, non ingrati tamen saporis esse illarum carnem, nec piscem saperer scrobes porro valde profundM in litore sodere cuniculorum instar, totum istum adeo cavum interdum efficientes, ut per illud gradientes nautae, saepius cuic genu tenus in eas scrobes inciderent.

SEARCH

MENU NAVIGATION