Caroli Clusii Atrebatis ... Exoticorum libri decem quibus animalium, plantarum, aromatum, aliorumque peregrinorum fructuum historiæ describuntur item Petri Bellonii observationes, eodem Carolo Clusio interprete ..

발행: 1605년

분량: 712페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

. nocte dumtaxat hoc animal cantat, per modica intervalla sex illas voces repetendo, inter diu nunquam cantare auditur: cam Ob causam, & propter illius exiguos oculos, Irocturnum animal esse arbitror,ac obseuritate S tenebris delectari. In aedes translatum naturali sua tarditate movetur, nec acclamatione ulla, aut impulitone, gradum accelerat. Alui aliquando domi hoc animal. quantumcgo, vel alas qui etiam aluerunt , ob lservare potuimus, numquam ulla re vesci deprehendimus, sed ex aere vivere aestimavimus, quia caput&os ad eam partem scmper obvertcre conspiciebamus, unde ventus spirabat, potiusquam ad aliam, ex quo apparebat acrem illi valde gratum csse: noxium animal non est, neque mordet, imo nec etiam mordere potest, propter oris angustiam: verum adeo foedum aut ignavum animal videre non memini. . Arbor m nactus quam conscendere queat, etiam in altissimos ejus, ut dixi, ramos evadit, in quibus Octo,decem,vel viginti dies haerebiti nec sciri potest qua re vel)atur. Hactenus Oviedus. Iosiephus a Colla lib. iv. Naturat. & Morat. Histor. Ind. Occidental. cap. xxxvII r. hujus animalis etiam mentionem facit, N formicis vesci tradit: tres autem dumtaxat uia. gues in singulis pedibus illi tribuit, ut illud habebat cujus iconem exhibemus, tametsi Oviedi descriptioni per omnia non respondeat, quod vctustati resiccati animalis tribuo, quae nativam ejus facim & sormam corruperativerunt tamen considerandum, an luc Igmvus, animal illud fit, de quo agunt Andreas Thevetus cap. Mi. Singularium Franciae Antareticae, M Ioannes Lcrius cap. X. Historiae Hau. Η - Αmericanae, quodque ille His sive Hothi appellat, Lerius verb-uterque enim illi trissimiae faciem, cutem hi sipidam & villosam, crura hirsuta, ternos in singulis pedibus oblongos & acutos ungues; plerumque in arboribus versari, captum autem sine diruult te cicurari de domesticum figrii a ncmine conspectum quidpiam edere, ea de causa a plerisque ex aere vivere existimari: neuter tamen tanta ignavia praeditum eise dicit,aut cauda carere, sed brevem caudam habere, uterque scribit. LMor ea quae apud dictos Auctores extant, cum his quae ex oviedo protuli, conferre poterit.

CAP. XVII

IN ea epistola, quam cap. xv. dicebam Iacobum Plateau ad me scribere mense Novembri, fiebat etiam mentio animalculi cujusdam, quod a nautis Rotomagensibus e Barbaria, ut ferebant, allatum ab amico dono acceperat: illius, quod elegans & valde peregrinum ipsi videretur, nec unquam mihi consipeuum arbitraretur, picturam nativis cinioribus expressam cum Tatou supra descripti emgie ad me mittebat, additis paucis notis quae ad ejus historiam facerent: meo tamen rogatu, Iunio subsequente, a. aviculae piaciutam mittens, plures notas addebat, e quibus,& ipsius animalculi pictura, hanc deseruptionem concinnabam, iconem vero, qualis hic adposita, delineandam & sculpendam c

rabam in benevoli iactoris gratiam. 3iπηιυm- ERAT pored hoc animalculum majoris muris, sive gliris non prorsus adulti magnitu dine, corporis forma mustelam & scivium quodammodo reserens: nam capite de cauda longis

132쪽

R x o T I C O R V M L I B. v. II 3Iongis pilis praedita sciurum aemulabatur, illam quidem attollens, minimὸ tamen sepra caput retorquens, ut ille, sed in latum nonnumquam valde explicans: comedens, clunibus, sciuri instar insidebat interioribus pedibus cibum tenens le vetans,in utraque mandibula binis longioribus dentibus in anteriore rictus parte praeditum: aures fere orbiculares habebat, pilorum colorem varium e spadiceo, fusco, de albo, singulis coloribus a capite ad caudam secundum corporis longitudinem virgatim S: radiatim excurrentibus: summa venustas erat in cauὸa similibus coloribus etiam virgatim distincta , qu sim, ut dicebam, illam interdum valdu cxplicaret, pavonis caudae paene instar: pedes in quinque digitos erant divisi, quaternos antrorsium sipectantes, eorumque binos medios longiores, quintum autem brevem,calcari non dissimilem, retrorsum spectantem. Omni cibo ipsi ob-1ecto indifferenter vesci intelligebam, praesertim vero pane delectari, ferox non me, scd facile cicutari&domesticum fieri, ut libere, nullo vinculo adstrictum, quo vellet vagari permitti posset i nam sua sponte caveam repetere. Ipse Iacobus, sibi relatum scribebat, in navi qua advecta fuerant haec animalcula, adeo cicura evasisse, ut nautarum sinum Sc caligas subirent, nullamque noxam inferrent. Hujus animalculi meminisse videtur is, qui anno secundo supra millesimum & sexcem xesimum, navigationis quam Batavi in Libyam instituerunt descriptionem vernaculo sermone evulgavit: nam tricesimo capite Partis secundae,in figura decimo numero insignita, ejus iconem, ni fallor, exprimit notatam littera L, tametsi nullam ejus descriptionem faciat, sed dumtaxat notet, Mustela genus esse. Quum autem verisimile sit non e Barbaria Mediterraneo mari imn inente, sed ex ea Asricae parte quam Oceanus alluit, ad quam plerumque Galli navigant,luxanimalia esse allata. idcirco λcinata Mustelam Asit

canam appellavi.

, CAP. xv III.

AN τ ε paucos annos redimebat ornatissimus vir Christianus Porretus, cujus aliquoties in hae Exoticorum historia fit mentio, Serpentis cujusdam elegantissimi pellem, cui similem quum antea non viderim, rem plerisque non ingratam me factuurum existimabam, si illius qualemcumque descriptionem hic iubiicerem. ERAT porse haec pelli novem sedes Romanos longa, medio autem corpore fetis inmis

dem lata, sensim deinde versus caput de caudam in angustiorem formam sese contra nen , ut proxime caput, quod recissum fuerat, vix quatuor unciatum latitudinem supera- ret, uno autem pede supra extimam caudam, sex unciarum latitudinem haberet , extima Verocaiada vix duarum. Tota autem pellis squamis erat tecta serie quadam dispositis, prinni quidem parte minoribus, supina vero majoribus, quemadmodum in reliquis serpentia --bus observare liret, & illis and variorum colorum & elegantissima serie distinctorum nam dorsum a capite ad extremam paene caudam continuo ordine secundum lon ludi'nem nigricantibus veluti clypei formibus maculis erat ornatum, extrema vero Caa DUM lis Armae inacae is etiam nigri cantibus distincta: latera autem alterius formae nigricantibus

133쪽

maculis depicta erant, venusta sane speciei subfuscus autem quem contraxerat ex sumo,ut arbitror, color valde elegantiam deformabat: ipsa vero pellis satis spissa erat. Ex qua autem provincia fuerit allata haec pellis, me latet,& ipse Porretus ignorabati Sed quum ante annum anato Christo millesimum quingentesimum&nonagesimum sextum Batavi naucleri in Orientalem Indiam navigationem non instituerint, ex America aut illi adiacentibus insulis advectam fuisse, facile mihi persuaserim: nam magnos in insula Cuba gigni, qui viginti quinque, atque etiam triginta pedes sint longi, & humani semoris crassi tudinem aequent, testis est Consalvus Ferdinandus oviedus cap. VI. lib. xvi I. Historiae Generalis Sc Naturalis, in quorum gutture repolanciar saepenumero aliquot animesia ab incolis Gabiniqauno appellata, cuniculis etiam majora, eaque etiamnum integra, ut pote quae paullo ante devorata fuissem :&cap. viii. lib. xtti ejusdem Histoliae se vidisse resere in Hayti sive Hispanicia insula, unum recenter necatum, qui viginti pedum longitudinem excederet: aliosque in eadem insula gigni affirmat varii generis & diversorum colorum, de aliquot etiam crassos.

Sua extremum annum a Christi nativitate sexcentesimum tertium supra millesimum, quum lux mea Exoticorum historia Iam cuderetur, mittebat ad me fa Pe m moratus Iacobus Plateauhinas animalium icones vivis coloribus depi , addita singulorum mensura quae magnitudinem designaret, ut commodius describere possem: qua in re valdis milii gratificatus est, quia similium animalium icones ante videre non memineram: eam ob causam opera pretium me facturum existimavi, si illorum qualemcumque historiam, qualem videlicet ex pictura & adjuncti mensara concinnare potui, in hune Quinctum Exoticorum librum insererem.

P Rio R. figura, quam in subjecta tabella expressam huic capiti decimo nono adpono, Serpentis etiam erat, ut ipse scribebat, Indici, cujuyllem inici pleraque alia exotica ad servaret. Erat vero illa cui ex mensera ad me missa observabam) octo pedes Romanos longa: de crassitudine nihil pronunciare possum, quia ejus mensura non fuit addita, neque in epistola ullam illius mentionem faciebat: sed quantum ex pichira conjecturam iacere licet siquidem justa proportio a pictore observata fueratin quatuor unciarum dumtaxat amplum fuisse ejus ambitum arbitror, ubi crassitudo maxima: totum corpus squammis tectum habuit reliquorum serpentum modo, dorsum autem variarum & clegantium formarum nigris maculis conspersum: supina vero pars tota candicans erat: crus os aliquot hamatis dentibus armatum, lingua tenuis de bisulca.

Cujussiam porro sit generis, dissicile pronunciari posse existimo, quia, teste Eliano, multa variaque Serpentum sunt genera, quorum species omnes persequi velle, infinitum foret: nisi quis forte censeat hunc ex eorum esse genere, quos idem .ssilianus lib. XVir. de Animalibus cap. I. tamquam pigmentis distinctos, sic versicolores spectari ait, magnitu

dine inferiores iis qui sedecim cubitorum in India gignuntur.

CETERUM

134쪽

EXOTICORUM LIB. V. II FC E T E R v M qui plura de Serpentibus volet, consulat Cl. V. Conradi Gelneri Historiae Animalium lib.v.qui est de Serpentium natura: in illa enim quidquid veteres& Neotetici de Serpentibus scripserunt, congestum repetiet.

Lacertus Indici.

ALTER A figura erat magni cujusdam&elcgantissimi Lacerii, quem etiam ex In .dia allatum scribebat, eam in subjecta tabella exprimi curabam, quae in hoc capite adponeretur. Q LA τ v o R verδ pedes Romanos cum semisse longus erat ille Lacertus, undecim au- D-I vitatem unciarum medio corpore ejus am bitus,quantum ex mensiura picturae adjuncta obser vare poteram: ea ratione isi pictor iustam partium proportionem imitatus est) capitis &eolli longitudo usque ad anteriora crura quadrupes enim est reliquorum Lacertorum in- statin erat circiter decem unciarum, ab anterioribus vero cruribus ad posteriora, decem Aesex,reliquarum duodetriginta unciarum longitudinem cauda, in longum & tenuem mucronem sensim desinens, explebat: ςlegantissimus autem ejus color ; nam tota prona pars, licet sulca, albis tamen flavisque maculis quadrangula & rhomboide sorma distinctis coispersi, quibus etiam nigrae intermixtae: supina vero pars non adeo fusca, sed albis tamen etiam maculis varie distinista, quemadmodum crura & cauda, cujus prona pars quendam veluti nervum secundum longitudinem protensiam habebat: crura satis crassa erant, pedibusque in quinque longiusculos digitos fissis praedita, quorum unguesnigri, longi de acuti: oris rictus, cujus prona pars longior quam supina, satis munus, dentibus fimiis & curvis

armatus.

CAP. XXI.

LAc Rτ3 cujusdam iconem coloribus expressam, ab eodem Plateau etiam accipies 'bam, cum aliis plerisque quorum in hoc libro facta est,setque mentio, addita mensara quae animalis longitudinem indiearet. Quum vero similis coloris lacertumanesvidere non meminerim,rem non ingratam me taurum existimabam,si ejus j nemin tabellaexpressam Le risoculis proponerem, & qualem ex pictura concinnare poteram,descriptionem subiicerem. PEREGRi

135쪽

PEREGRINus erat hic Lacertus, quem exenteratum & suffarcinatum in suo museo repositum cum variis aliis exoticis habebat, qui iconem mittebat. Vnde vero nactus esset. aut qua in Provincia repertus, non adscribebat : filum tamen, Quo ejus longitudinem a capite ad extremam caudam dimensus erat, adjunxerat, quod rrriebam trium pedum esse: illud vero quo ejus ambitum, novem unciarum: collum cramam habuisse, ex pictura coniecturam faciebam, caput breve, rostrum longum & angustum, oris rictum non amisplum, mandibulam in seriorem longiorem superiore, utramque parvis, acutis tamen den. tibus armatam: caudam sensim in longum mucronem desinentem: quatuor crura reliquorum lacertorum in stir, quorum singuli pedes tribus digitis antrorsum spectantibus erant praediti: N: breve calcar postoriorem tedis patrem, sive calcaneum occupabat: anteriorum quidem pedum digitos breviores fuisse & aequalis longitudinis, posteriorum vero longiores, & illorum medium longissimum, omnes autem acutis unguibus munitos, pro nam sima iliter totius corporis, capitis ue& caudae, atque etiam crurum partem habuisse 'cutem parvis squamis tectam, nigroque colore tinctam, per quem plurimae dispersiae fuis sent albicantes maculae: supinam vero subalbidi coloris, latioribus majoribusque squamis

contantem.

ana, lacerti genus.

TAM ετ si Oviedus maximum hujus animalis corpus binorum palmorum curtis misse longitudinem superare neget, maiora tamen videre memini, nisi corporis dumtaxat truncum sine capite & cauda sui putoὶ intelligati variae autem muni tudinis est animal, pro aetatis ratione: etenim quinque aut sex vivere mihi contigit diversae omnia magnitudinis,e quorum majoribus unum elegans & benὰ integrum habebat Cl.V. D. Petrus Pa inius primarius Artis Medicae Professor in Academia Lugdunensi apud Batavos, mihique mutuo dadiat, ut ejus historiam describere possem, Miconem in tabella ex primendam curarem, quae luc adponeretur. HAgga AT pored ab extimo rostro sive ore ad extremam caudam quae tamen non imtegra, sed mutilain trium pedum cum semisse longitudinem: corporis ambitus tredecim unciarum erat, tota cutis parti Mineracei, paltim fasci coloris, veluti squamis tecta. in dorsio quidem, cruribus & caudae initio, majoribus, in ventre autem minoribus: caudam ab us initio addimidiam partem squamae serie quadam ambiebant, ut quarta quariue series cx majoribus squamis constaret, deinde reliquae ad ejus extremum aequales egon majoribus similes: cervice ad extremam caudam , series planarum sed mucronatariam serrae instar spinarum, secundum dorsi longitudinem porrigebatur: caput tres uncias Ion gum, & quibusdam squamis tectum, oris rictus binas: magnos oculos liabebat . qui inis ne non fideliter expressi, quemadmodum nec siquamarum ordo & series toto corporri Echinas nares prona & fere extrema capitis parte: singulae mandibulae utrimque singularem exiguorum dentium ordinem habebant, numero viginti sex aut viginti septem .paullo acutiorum in superna mandibula: pone caput in utroque latere solamen habebat instar branchiarum in piscibus: sub mento palearia sive ingluviem ad pectus usque propende tem habebat: quatuor cruribus erat praeditum squamosos pedes habentibus, quorum bina anteriora breviora & minus crassa erant posterioribus,& eorum pedes minores, quin breviores digitos habentes, interiorem exteriorem binis articulationibus constantem, duos illis proximos tribus, medium quatuor: omnium ungues breves& nigri erant i poste riora

136쪽

.fistra autem crura anterioribus longiora &crassiora, pedes etiam paullo majores, qui nos similiter digitos liabentes, quorum interior brevior binisque dumtaxat articulis praeditus, illi proximus tribus, tertius quatuor, quartus, qui longissimus, quinque, postremus exte rior, etiam quatuor, paris cum tertio longitudinis, omnium similiter ungues nigri,M longiores quam manici ioribus pedibus: posteriorum etiam crurum singulae coxae a poplitis parte genu proxima ad inguina usique, serie quadam veluti cotyle domin , numero viginti trium, erant insignitae, quo facilius, ut arbitror, arbores scandere posset. Verumtamen non omnia hujus generis animalia Musmodi vestigia habenti nam e binis quae apud oratissimum virum Christianum Porretum vidcbam, majus aequalis cum descripto elationgitudinis, in eius tamen coxis posterioribus nulla cotyledonum vestigia extabant: at in minore. quod elegantissimi & veluti argentci erat coloris, vestigia quidem illa observa. sed longe minora & pauciore numero, nempe quatuordecim in lingulis interioribus posterioribus coxis: an vero ea nota mas a semina distinguatur, ignoro: m majore enim porteti, cotyicdonum vestigiis carente, ingluvies illa in gutture propendens non appar bat, minus autem eam habebat: quemadmodum S illa Yvanae pictura, quam Iacobus plateau mittebat, cuius longitudinem de crassitudinem ex sto quo animal a se adservatum

dimensiis erat, majoris, cujus historiam dedi, longitudini SI crassitudini prorsus te sipondere comperiebam.

Cet ininter Recentiores qui hujus animalis meminerunt veteribus enim ignotum fuim arbitrord neminem legere memini, qui cjus cxactiorcm descriptionem dederit quam Consalvus Ferdinandus Oviedus. Is enim cap. III. libri x Ii I. Historiae Generalis Naturalis Indiae Occidentalis Y vanam describit his verbis, quae, Latine reddita . sic habent. YvANA animal dubium est, Accarone sit, an piscis, incertum: nam & in fluminibus I vana apiaversatur,&arbores scandit. Eam ob causam dubius sum terrestria ne inter animalia, an inter aquatica reponere debeam. Serpentis autem genus est horribile aspectu, ei qui non agnoscat: pedes lacerti habet, caput etiam ejusdem sermae, majus tamen: caudam quatuor aut quinque palmox Iongam, vel longiorem, aut breviorem, pro corporis ratione: maioris corpus binos palmos cum semisse longum cst, palmum aut paullo amplius cras sum: pauca ex hoc animalium genere cam magnitudincm superant: eorum autem quae infra eam magnitudinem, magna est varietas, sic ut parvis lacertis pares quidam reperiantur. Secundum dorsi longitudinem spinam habent dentatam Sc aculeis praeditam: dentes acutissimos,& guttur satis longum de amplum, a mento ad guttur usque propendens. Adeo taciturnum cst hoc animal, ut neque strideat, nequc gemat, imo quocumque etiam loco alligatum nullum strepitum edat, aut cuipiam noceat, sed istic decem vel cliam viginti dies sine cibo & potu laureat: si tamen praebeatur, aliquantulum edat vel ex carabi placentae id genus est ex yucae radice factum) aut herba aliave re quapiam. Anteriores pedes longi sunt, longis etiam unguibus praediti, quales avium ungues, sed infirmis, ut nihil apprchendere possit. Melioris est saporis, quam blandi aspectus: ejus enim facies adeo est horrifica, ut nemo, nisi generose animo praeditus, expectare audeat: nemo contra ab ejus manducatione abstineat, nisi qui erus mansuetudinem Sc honum saporem ignorat.

Haec autem animalia adhuc pusilla tam celeri pedu motu per summam aquam fluvios Zerivos traiiciunt, ut nec aqua impedire illorum natationem, nec ipsa mergi possint: eam autem natandi rationem observare solent, donec palmum sint longa: nam eam magnitudi nCm excedentia, per terram infra aquam gradiuntur, quia propter gravitatem natare non norunt. Generant in terra secundium flumina δc torrentes, Ze quasi assidue in aqua vera

santur. Est igitur hoc animal, ut dixi, horribile de terrorem initio incutiens, sed boni saporis, praeserendum optimis etiam cuniculis Hispanicis: sic ut Christiani, qui hoc animal

se et gustarunt, valde aestimare caeperint,nec pecuniis parcant, quandocumque redimere Possunt. Vnam tamen noxam adserunt, de qua multorum querimonias audivi, illis vi- Acilicet qui lue venerea aliquando laborarint, si lirius animalis came vascantur, veteres Iores recrudescere, tametsi jam aliquamdiu sanati fuerint. In Americae continente v vcns, cepius ex hoc animali manducavi, & non contemnendum cibum esse comperi. Eos

autCm quos meam historiam in his locis legere continget , edo hos volo si Indi des niquos consulere possint ut Yvanae ova frigere volentes, oleum aut butyrum non adiiciant, Mota . . eluia numquam percoquere possent, sed eorum loco aquae momentum addant: certum

erit in id esse expertus sum. Unum porro animal Y vana pariet quadraginta, aut quinqua ni mea, vel etiam plura ova, quae boni fiunt saporis, vitellumque & albumen continent, peristricte ac gallinacea ova, tenuiore autem resta sum praedira, de rotunda, nucisque magnitu Hilacra non superant.

Hujus

137쪽

D8 CAROLI CLvs I EXOTICORVM LIB. V. Huius animalis similiter meminerunt plerique alij, inter quos Comata, Ciesa, 8c Iose phus a Costa. Francisicus Lope et de Gomara quidem in Mexicana historiae, de eo multa scribit, atque

addit caudam inflectere& convolvere instar venatici canis, quo lepores persequi solent, insit per lixe animalia pinguescere, si illorum alvus in arena fricetur. Petrus vero Ciesa cap. I x. Primae partis Clironici Peruant. Istorum autem uterque riuana appellat. Ioseplius a Costa Histor. Naturai. Ad Moral. Indiae Occidontalis cap. xxxvi II. lib. I Rousque carnem longe sapidiorem esse dicit Arinadallo carne. Omnia porro huius generis animalia quae mihi videre contigit, prolixam habebant caudam, eamque in longum protensam, non convolutam. Sed de Gesherus hoc animal intelligere videtur in prima figura N: dc scriptione quae est Pag. II. Nomenclatoris aquatilium animantium.

CARO LI

138쪽

A TREBATIS

EXOTICORUM

LIBER SEXTUS.

vi N Qv E pracedentibin Libru, exoticiu quasdam arbores,ss en fructiu nitas,succos dices antra, multi ansemasta, qua potuimus diligentia Hscripsimus rest Duc Pelagica quadam planta, es an non vulgaris cognisis nis, in Mari es Fluminibus arata, mihis maxima ex pane cons sis 3 quiabus non incommode, mea quidem opinione, peculiarem bbrum qui Sextus erit earum rerum Exoticarum qum hactenus nobis observare licuis δε-

C A P. I.

PLANTAM marinam, illa, quam honestus perhumanusque vir, 3e in fila arte peritis:

simus, Christianus Porrctus pharmacopoeus, a quodam circum ramo redimebat anno a Christi nativitate nonagesimo nono supra millesimum de quingentesimum, majorem videre non memineram,quum eam mihi ostenderet: propterea, merito arbuscu- Iam appellari posse censebam. Nam tres pedes alta erat, & in multo; ramos laterales, eosQuc in antcriorem partem nutantes, divisa: caudex lasma parte septem uncias in ambitu crassias erat. firmusque de selidus quum videretur,materia iamcn quodammodo sungosa constabat, illaque candicante, de zi Miber resiccatum re ferente: totus caudex cum ramis,innumeris tuberculis respersus erat, ipsique rami in maluccula tubera desinebant,intus fungosia, de seminum , inanium tamen , speciem, in cavernulis Continentia, externe autem orbicularibus noeulis, lapidis stellaris instar distincta. Tota planta, sive veritis arbuscilla, renui quidem,sed grumosis cortice tecta erat, eoque rubri coloris, ut minio inducti viducetur qui an asicititius suerit, i riorO: adeo autem salsi saporis erat tota arbuiau Iareum suo cortice substantia, ut merum sal refcrrct. Equo porto mari fuerit eruta, me laxet, M anscopulo alicui innata esset, an in imo maris fundo crevisset, certi quidpiam proserranori possum: nam ejus truncus integer non eme, sed ima parte recisus. Elustamen, qua rum Conspiciebam, iconem in tabella exprini meridam curabam, quae Lectoris oculis prop

139쪽

ILO CARO LICLvs ICl V. Petrus Pawius Medicus ac Prosessor in Academia Lugduno-Batava, missam a Doctissimo viro Henrico Hotero Bergensi Medico. Etenim tametsi integra non esset, sed infima parte mutila, ut precedens; sex tamen pedum altitudinem habebat, aut superabat, totaque plana erat, & semipedem dumtaxat lata, binas vero uncias spissa: ubi autem in ramos dividebatur, magis crassa: rami inferiores, cubitales erant, ii que in plures alios divisi, & frequentibus tuboribus obsiti. Tota arbuscula fungosa materia constabat, tamen ficina, M veluti candicante cute obducta, ut mihi suspicionem iniiceret, tubedinem illam in praecedente non fuisse nativam : salso gustu praedita erat, & serinum quidpiam redolebat. Ea porro in rectarii formam non assurgelat, sed in unam partem nutabat instat omnium arborum marina aura amatarum quasi undarum fluctibus amicta fuisset: nam in

aliquo scopulo sub undis latento natam artatror, licet qui mittcbat, nihil adscripsisset.

Frutex marinus eleganti M.

C A P. II.

ELEGANτi s si Mohuic Frutici malino secundum locum ab Arbuscula marina in

hoc Exoticorum libro Sexto dare,& ei quodammodo congenerem aliam marinam plantam de qua proximo capite) praecedere volui. Videbam autem Amstet redam L anno a Garisti nativitate sexcentesimo tertio supra millesimum, quaternos aut quinoso usmodi frutices, magnitudine quidem dispares, sed omnes illo ipso anno a Batavis nautis ex India Orientali relatos. Eum porro qui inter illos omnium minimus, quδd integra Mmagis perfecta forma esset, & ad delineandum commodior videretur, mutuo mihi con cedebat honestiis inus vir Petrus Garetus, ut ejus iconem in lignea tabella exprimendam curare, de fruticis historiam describere possem, quam hic propono.

PEDEM autem & septem uncias Iongus sive altus erat hic frutex, &tredecim unciarum amplitudinem habebat, qua parte latissimus: trium vero pedum & decem unciarum erat elus ambitus, durus prorsus& lignosus, atque valde planus Η,

Delli instar. in ternos aut quaternos cras

si ustulos ramos divistis, a quibus innumeri alii tenuiores ramusculi exoriebantur, in longum de Iatum sie spargentes, adeo miro ordine, ut simul quodammodo

coalescerent, vacuaque tantum quaedam spatia relinquerent, cribri aut reticuli maculas imitantia. Integer frutex purpurascente colore obductus suisse videbatur,

quem deinde salsuginosa candida materia obdini siet , ut ex infima fruticis parte de

aliis quibusdam locis, a quibus sal iso de-tcrsa erat, apparebat: illam vero salsuginem creberrimis iisque valde exiguis tiaram inulis tamquam acu impressis, tam asi fabre tantoque artificio elaboratam conspicere licebat, praesertim in minutioribus ramulis, ut nullumopificem imitari posse mihi persuadeam 1 sed quum in adeo exiguospatiis, cujus capax est lignea tabella, illam elaboratam salsuginent pictor exprimere non posset, istum Dulicem nudum desine alsugine delineare coactus est, ut amulorum tenuitas facilius observari Zeconsipici posset. Latam autem habebat sedem, qua seopulo inhaeserat sub marinis avico qua binae aut ternae aliae adnatae plantae, sive istius rami abrupti fuisse videbantur. Rus materies adeo dura, ut vix culicito scindi posset. Nautae corallium appellabant; sed ad Palmae marina: a Theophrasto descriptae genus aliquod ,verius referendum esse arbitror.

Reliqui quos videbam semices plani etia de ex simili materia esistabant,nec mines dura, ἡ similiquo

140쪽

EXOTICO Riv M, L I B. VI. Iriscillique etiam salsugine tecti erant, minore tamen artificio elaborata. Horum unus adeo amplas, ut vi nti octo uncias, Oe binos pedes de quatuor uncias longus esset, ejus ambitus plus quam septena pedum. Alter semisse pedis m longior erat: Mus ambitus cum illo quidem par i sed illius forma mimis clegans, quia unius lateris magna pars vel recisa, vel abrupta. Tertius utroque illo minor, major tamen eo cuius historiam dedi, sed multis locis corruptus. Quartus prursus inelegans, & cum aliis nulla ratione comparandus.

Ptinta marina niformis.

CAp. III.

ΡLANTAM quandam marinam ex America advectam anno a fi livitate Clitisti,no stri redemptoris, nonagesimo septimo supra mittςsimum & quingentesim uni mutes bat ad me ornatissimus idemque liumani minus vir Simon I arduynus, nsul M

dioburgensis in Malachria talandim,valde rarae formae. Nam instar virgultia ignosa erat, pisti milia prorsus tamen plana, in frequentes ramos, eoque etiam planos, sparsa, ex quibus in longi- tudinem & oblique exibant multi nervi retis instar fere contexti, adeo firmi, ut ex aereo filo constati vidcrentur, lumini tamen oppositi glutinis substantiam verius referrem. Tota planta cubito longior erat, prorsus ut dixi plana, & multis maculis, retis instar, pertusa, subrubescens, quadam tamen falsugine multis locis insccta: extima parte ferme pedem lata, infima vero palmum: sed ea non integra: nam ex utroque latere plurimum abruptum fuisse apparebat: salsius ejus sapor. Cui rei innata fuctit, milii non liquet, ut cujus infima pars confracta esset: verisimile tamen scopulo aut lapidi innatam, corallij modo: Nam triennio post sit nailes conspiciebam Amstet redami in inusto cuiusdam civis, quartim infima pars plana erat, ut quae scopulo adnata suisset. In Americano autem Oceano natas aiebat.

Queris mario Theophrani.

CAP. IV.

Mε ' η Quercus Theopli rasti de

scriptionem ad calcem cap. XIII. litis meae Rariorum Plantarum Historiae, ex ipsius Auctoris cap .vii. lib. Iv.Historiae Hamiarum desumptam , adiiciebam, innuens me aliquot ejus plantas in mcis peregrinatibnibus observasse,& plurimas ea e variae magnitudinis de diversii coloris apud Imperatorem Maximilianum ejus nominis Secundum conisspexisse, quae ad Theophrasti descriptionem

Proxime accederent. Verum quum illius ic nem tum exhibere non licuerit,& nunc unam

plantam nactus fierim a doctissimo At modestissimo juvene Ioanne de Laer, Ioannis F. in Occidentali Oceano erutam, quam mihi mutuo dabat ut describere possem, eadem opera illam exprimendam in tabella curabam, ut in

hoC cap. Iv. libri v. Exoticorum locum ob

tiner t.

PEDALIs autem illa erat longitudinis, in m Ultos eosque planos ramos expansa, quem admodum in pelagicis plantis magna ex parte observate memini, 3e illos deinde in plures αIios minores divisos, multisque tuberculis RMaQuaversum obsitos,ut myricae sive cupressi verius Gliorum formam &exactius referrent, Briam alterius alicujus plantae, coloris purpurei sacrari, qualis fere conspicitur in vini rubri f.

Qibus,tas prorsus saporis. Ipsa fruticis materia Diuitiaco by Coos le

SEARCH

MENU NAVIGATION