Caroli Clusii Atrebatis ... Exoticorum libri decem quibus animalium, plantarum, aromatum, aliorumque peregrinorum fructuum historiæ describuntur item Petri Bellonii observationes, eodem Carolo Clusio interprete ..

발행: 1605년

분량: 712페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

h72 CHRIs TOPHORI A Cos TAIN montibus vero Cranganor,& per universam provinciam Malabar squando ejus ni ximum pretium) singulae librae viginti maravedis redimi possunt,hoc est,paulo pluris quesu dimidio regali Castellano, sive batrio Germanim. G E N Ti L E s Canarini fructum quemadmodum & provinciae

Decan incolae, SI Brachmenes, arborem seu te vocant: Gurarat enses Gamaia: Ma- labarenses comtica: Arabes, Persae, & Turcae Hia amiser: asserebat tamen mihi Coge la, sic ritus medicus Porsa, illud vocabulum esse more Persicum,&legitimum Arabicum esse Getasse . Fonis illinitur medulla erysipelate tentatis& inflammationibus. Invaluit usus tota India exibendi delicatulis m ut ictibus & pueris cassiam solutivam adhuc virentem saccharo conditam,ad unciam unam bono successu: sumitur vero dum adhuc recens valde tenera, priusquam cortcx induretur: maceratur primum in frigida aqua, antequam cum saccharo coquatur. Moderate & sine molestia alvum subducit.

C A P. XXI II.

M A e N A est Anacardii copia in Malabar, & reliquis Indiae provinciis. Fabae vul

gari admodum similis, dum adhuc viret & recens est , exsiccatus vero niger de splendens: continet medullam Amygdalae similem, inter quam dc supremum corticem oleum admodum utens invenitiar. DOCTOR Orta inibit eum fructum in usum medicum recipi, de in 'illis regionibus in lacte maceratum dari asthmaticis, de adversum lumbricos: preterea viridem sale condiri, Ac edi olivarum conditarum in morem. Ait etiam siccato caustici vice in strum is uti indigenas, totaque India ejus cum calce mixti usum esse ad obsignandos pannos. E c o sane vidi hunc fructum viridem, de permultos dies sale de aqua conditum, liva rum Hispanicarum modo, venalem in foro proponi, de edi non solum quidem, sed excistandae appetentiae causa coctae orizae admisceri, uti solent fructum Moctu vocatum, si A. que fructus adstringentes 8c acidos, ali,s minime. NONNvLLI in desiccato extimum corticem demunt,eamque membranam qua meis dulla tegituri deinde medullam edunt ad bibendi appetitum irritandum. Ego vero de virentem conditum,dc siccati medullam degustavi: sed neutro modo mihi delicatus videtur. Illud porro certissimum, oleum id quod inter corticem de nucleum continetur, admodum causticum esse dc venenosum. TOTA tamen provincia Malabar, illius usius est eaustici vice. Si quis instillet in putriadum dc cavum dentem, ipsum urit,srangitque, de corrumpit facilα Calce addita ad bombycinos pannos obsignandos, de alias res quastibet notandas utuntur: etenim notam adeo fit miter imprimit, ut nus a lotione eximi queat.

SOLENT interdum Indi nonnulli hune fructum cuspidi cultelli infixum candelae ardenti imponere, qui, dum uritur, mirum quos strepitus edat, quas ignis scintillas quasi fulmina eiiciat diverserum colorum, eaque ratione rudioribus quibusuam dc mulierculis imponunt, illis per adentes, se in iis scintillis de flammae radiis spiritus conspicere qui ipsisIOquantur, dc euoceant quodcunque scire cupiant. Tali igitur commento miseros fallunt, persiuadentque quod volunt, dantes responsa iis, qui ipses consulunt, pro suo arbitrio. Ut vero omnes isti gentiles, augures, incantatores, δc divinatores rard loquuntur,dc cum m a pondereque tespondent: in suis resiponsis semper sunt ambigui, dc adeo astuti, ut,qum modo cum ue res, de qua consulti sunt, cadat, suam existimationem minimὸ periclitentur, dicantque se eventum praedixisse.

Decia

292쪽

MA L vM Punicam magnitudine aequat haec arbor: solium ejus diluti iis vitet, &eatnosum est: fios candidus, similis sere Mali aureae flori, scd pluribus soliis comstans, nee adeo odoratus. Praebet haec arbor fructum C a vulgo appellatum, qui Cat.. quoniam boni saporis est 3c ventriculo utilis , ab omnibus multum aestimatur Eset autem hic fructus, magni mali instar, valde flavus & odoratus, intus spongiosius de succi plenus, sine ullis granis, gustu subdulci,nonnihil tamen fauces coarctante. Sed duaplicem habet eodem anno ortum hac ratione: marcescente flore sit bsequitur faba prae grandis, inter quam de florem intumescit quiddam malo simile, quod paulatim fabae sue cum ad se pertrahit: qudque majus incinmentum simit, eo faba sive nux magis minuitur, donee fructus Cais, hoc est, malum illud, plenam consequutus sit maturitatem, quod ecolore flavo aut ruso nam uterque color in his malis conspicitur. 5 odore deprehenditur: maturo fructui inhaeret nihilominus faba illa, & cum illo colligitur. BELLA Rio Ru M vicem praebet hic fructus ex vino sumtus,aut sino vino: nam praeter L. saporis gratiam, utilis admodum compertus est in ventriculi debilitate, vomitibus, de a petentiae dejectu. Qui vero his auxiliis non egent, prius in aqua nonnihil maceratum

edunt.

Noti ubique nastitur hie fructus, sed in hortis urbis S.C rucis Regni Cochin invenitur. ΕΛ κώδει.

DB Piso veneno quod Lacuna commentariis in s. cap. lib. I. Dioscorid. scribit ex Naido Indica fieri, nee D. Orta unquam summa diligentia exquirens, nec ego, tametsi plurimos de eo percontatus sim, in India intelligere potuimus. PRAEs Et TissIMvM quod apud hos est venenum, vocatur Blebo de Ormur, id est, Lacertus ex Ormuet, qui similis Minco est, de quo&ejus exitiosissimo veneno, & diaboli- inii is o iaca arte qua homines exstinguere lent, reseremus in libro Animalium. Secundum I m . cum obtinet Glanta silvestris, de qua inferius. Tertium quod e Tigridis pilis fit: Deinde quod e planta quadam lacteo succo plena, cujus magna nascit ut quantitas in provineta Malabar. Sed δe Napellus locum suum obtineti

ra Schoeno.

Vi s ei excalis totiai urinam ciet, menses pellit, vitiis quae vulvam male habent, tam imposita, quam fotu de suffitu,auxiliatur,contra viperarum morsiis sextantem bibere prodest , adnapta, convulsa, ac laterum dolores convenit ex vino 3c absinthio; venerem ex mulso

293쪽

mulso stimulat, latas ventris tineas ex aqua pellit. & contractas ex Sole maculas ex aqua a melle illitas emendat: horroribus ex oleo, ante sebrium accessiones, & nervorum IeIOIutionibus oblinitur. Additur in antidota de malagmata.

RHA BARBARubs singulare medicamentum, dignumque Veneratione apud omne humanum genus, in interiore Sinarum regione dumtaxat provenit, unde in urbem Cantan nobilissimum totius illius provinciae portum S emporium, ubi Lusitani habitant, exportatur, N: inde navibus in Indiam advehitur. Alia item via ex ea dem interiore provincia Sinarum camelis deserunt per Tartariam & V abeque in Ormur,& inde in Peritam, Arabiam, & Alexandriam, unde postea universae Europae communic tur. Id non cst adeo cariosum, praesertur illi quod navibus in Indiam importatur, eo quod magna ex parte corruptum est, facile enim in ista per mare vectione vitiatur.

HAEC siunt quae de Rirabarbari natalibus comperta sunt: nec D. Orta cum insigni sua diligentia, nec ego plura consequi potuimus. o D vero nonnulli scribunt, ejus regionis incolas Rhabarbarum macerare, deinde succum exprimere, E quo ad solem depurato, trocli istos parare soleant, Principibus viris purgandas idoneos, nobisque deinde radices exsuccas & inutiles mittere, fabula est, quam inde originem sumpsisse arbitror, quod nonnulli gentilas mercatores Rhabarbaro fung siori S: vetustibri ut facilius a corruptione liberent, neve teredo, quae id erodere solet, innascaturi aquam non ferventem, sied tepidam adfundant, deinde lineis pannis emunda tum bacillis aut filo traiiciant, Λ exsiccent,&nonnulla foramina piperis tenuissime triti polline de cera obturent: deinde probe siccatum in P .llii semine adserventi H AE C mihi retulit mereator Canarinus, vir probus: quae dumtaxat fieri ad praeservandum a corruptione Rhabarbatum, sancte affrmabat, addebatque rhabarbarum in quo conspiceretur foramen, quo trajectum pependisset, ea ratione praeparatum fuisse, at ideo non improbari, neque astulam aquam multum de ipsius viribus detraxisse.

Voc AτvR hoc excellens Medicamentum in Sinarum regione Lampa 3, in Decanranistras, in Canarin Fonti, ab Arabibus. Persis, de Turcis NasCITVR abundantillii me in Sinarum regione: invenitur tamen etiam in Malabar, Cochin, Cranganor, Coulan, Tanor,&aliis locis. PLANTA est multis tenuibus spinosisque sarmentis praedita, similaci asperae non absimilibus,quorum maxima minimum manus digitum cras litudinc non superant, liis plantaginis lati sciliae magnitudine: radices pugnum noniumquam aequant, interdum minores sunt, solidae, graves, candidae, interdum etiam rubescentes, δέ multae saepenumero simul

cohaerentes

P L v Ri M vs est jarius radicis usiis in omnibus Orientalis Indiae provinciis ad varios morbos: quin adeo Innoxia censetur, ut eam sumentibus, tametsi nullam victus rationem observent, sed libere caruibus & piscibus vescantur, nihil incommodi adferre credatur. Vulgaris tamen quae in Sinarum de Indiae provinciis observatur, sumendi hujus radicis de- cxvii consuetudo est, ut ladicis uncia una, additis radicum Apii duabus drachmis, decoquatur lento igne & sine fumδ, in decem & sex aquae libris ad sex librarum consiumptio. nem: reliquas decem in fictili vitriato adservant, sena untque singulis diebus recens decoctum, nam facile corrumpitur, nec ultra diem adservari potcst. Ejus verδ tepidi mane sumit aeger plenum haustum, duabusque horis in lecto remanet, postea surgit, duabus autem horis ante coenam totidem haurit, interdiu de eodem stigido bibit. PLERi-Ε tamen etiam dum sua negotia exercent de navigant, singulis diebus m ne Se vesperi duas ei us radicis in pulverem redacta drachmas ex vino, aut ipsus radicis dicino felici successu bibere solent. Ex hac etiam radice recenti, aqua organis elicitur,delicatioribus admodum familiaris: ut tamen M ab aliis magna quantitas absumitur, quoniam illi plurimum fidunt non modo in morbis a D. Orta enumeratis, sed etiam in hemicrania, in herniis humoralibus Mventosis,

294쪽

ventosis, in colli vesicae & penis Cillis, eorumque ulceribus: venerem etiam admodum excitate creditur: decoctum tamen ipsa stillatitia aqua praestaninis est. Optimc conserva--ῖ h es..tur radix, si pipere confracto involvatur. Initia

m Croto indico.

Maio RA latioraque habet Crocum Indicum solia quam Orchis Scrapias licui cinitiabia colore foliorum Scillae, dilutiora tamen &tenuiora; caulem habete solus tinnulimplicatis, &sese mutuo amplexantibus, consumcm: radicem foris Zmgiberi il-milem,intus croceam P R AET E R nomina ab Orta enumerata, apud Arabes etiam Curcam dicitur, apud Tur. c., ..cos saroth. balsis.

Dust Lex est Galanga medicamentum usibus humanis valge necessarium, diginim que ut Pharmacopolae in suis officinis perpetuo trabeant. UNA minor&odorata, quae cum Rhabarbaro ex Sinarum regione in Indiam advehitur, de inde in Lusitaniam )esertur, incolis Dυ diu Α LTER A major, plurima nastens in Iava dc Malabar i cujus descriptionem, quod majore sit in usu, hic damus. Ea duorum cubitorum altitudine crescit, nonnunquam amisplior, foecundiore praesertim solor folia habet Orchidi Dioscor. lib. 3. descriptae tintilia, Iongiora tamen de latiora supernε saturatius, inferne dilutius virentia r caulem ex folio: tum involucris constantem,uti in Orchidum generibus: florem candidum, inodorum: lennaen exiguum,neglectum: radicem secundum caput crassam&bulbosa ah reliqua ex parte Tingiberi similem, sed ma; orem, nonnunquam capitula, hastulae regia modo, prosc-

rentem.

SERI TvR radice, quae mirum in modum sese propagat. AppELLAT v Ra Canarinis&Brachmenis quibus maximo est in usu cilm in homi num tum lumentorum morbis, quique eam ordinario cum oriza. vel piscibus, vel in acetariis edunt Carebam, ab Arabibus Cais ni in Iava Lamuax, in Malabar a. . AD Eo autem vulgaris est ud Malabarcnsses hujus radicis usus, ut non modo. in medendis orbis eam usurpent, sed in farinam ctiam convertant, cx qua cocci seu nucis Iti- 9..'i us dicae Iacte, nonnunquam Sura, aut Iagra excepta,ccrtum quoddam panis genus pinsunt in tenuium placentularum formam, 'M vocant: in deliciis est hic panis, pr bemque iis qui ventriculidebilitate de frigiditate laborant, in alvi doloribus, uteri asscistibus, S utinae dis ficultatibus : quo postremo in morbo miram nus efficaciam experiunt hir, si vc Ob si umore crassos&pituitosos, flatusve aut arenulas in ureteribus aut collo vesicae congestas, urinae difficultas orta sit, vel etiam ex carnis excrescentia in ipse vesicae collo aut nieatibus nata. Praebent vero edendum hunc panem, deinde haustum Ainpa quae veluti aqua ardens est)concedunt: in inguinibus vero supraque pubem & collum vesicae, lia Ny inplicae decocta

TR iv M aut quatuor palmorum magnitudine assurgiti soliisquc est Milio maiori, Zis M. Onod lachryma Iob vulgo nuncupatur, admodum similibus: caule vero Asphodelini crassitie, ex multis fbliorum involucris constans, ut veluti exigua quaedam arundo appareat, radicibus quodammodo Iridi similibus.

295쪽

2 76

Dι ligno Colubrino.

Bi N AE stirpes in Malabar inveniuntur plurimum dissimiles csim forma, tum nascen

di modo, uno tamen eodemque nomine nuncupatae, Lignum Colubrinum, quis dsingulae mirum in modum utiles sint adversus colubrorum morsus. PRIOR nascitur laederae modo, colore Dracunculi maioris, sive Serpentariae: folia illi sunt Bryoniae fere similia, integra tamen initio, nervoque praedita mr longitudinem ex . currente, & quinque aut sex venis in latera vergentibus: successu temporis accedunt exigua foramina, quae paulatim cum foliis incrementum sumunt, donec tandem omninos,lia scindant, eaque vitis foliis similia reddant: consipiciuntur enim intcrdum in eadem stit pe falia integra, alia exiguis, nonnulla majoribus soraminibus pradita, omniaque adeo inter se dissimilia, ut ejusdem plantae folia minime esse videamur. Tantam vero habetii lignum cum colubro similitudinem, ut qui non norit, aut de die viderit, si ad Lunae splendorem noctu conspiciat, vivum colubrum csse existimet. V vLco censetur praestantissimum remedium adversus colubrorum & viperarum morsus: incolae sane,dum in agros tendunt, magna ex parte circumserre solent hoc lignum sunt enim in caprovincia multae viperae, variaque serpentum genera) aiuntque solo egus odore serpentes Iligari: Zc, si, dum colubros venantur, illos attingere hoc ligno queant,iltico rumpi Ze exstingui. ALTERA admodum brevis est tenuis triaque solummodo solia habet .mollia, laevia .saturatius virentia: florem aut fructum non conspexi, nee quenquam inveni qui se vidisse, assereret: radix oblonga S tenuis est, minimo digito minor, hinc inde nonnunquam cset uberans,& summa tellure fierpens: cxterior Mus cortex valde tenuis est SI cinereus,nullo, dum gustatur, manifesto sapore praeditus, deinde tamen gustum in ore relinquens suavem,&uti Moschus odoratum: fissus est undique hic cortex,& sponte sese expedit ab alio cras store flavoque cortice subtus nascente, qui odorem Loti silvestris sive trifolii odorati vulgaris resert, S saporem Glycyrrhiaa dulciorem: praemansus autem Odore admodum suavi, nec injucunda mordicatione, momentanea tamen, praeditus esse deprehenditur: ipsa materies lignosa est, candida, dura, & insipida: soli a napi saporem referunt: germen producit baec radix supra terram circiter quatuor uncias lonsum, in caput C tuberans. , , NOMEN hujus plantae apud Canari nos est TRITAM radicem cum aqua rosa ea aut vulgari, vel cum vino sindisserenter enim utuntur) praesens certumque asserunt remedium adversus omnis generis serpentum morsu . Plurimus etiam ejus est usus in febribus continuis, tertianisque, sin cope, ventriculi debilitate, & cordis tremore: daturque adversius omnis generis venena. M ulti mihi sanctis assarm artini, dummodo manu hanc radicem tenerent, nullos serpentes . vel alia simili virulenta insecta formidare:&certissimum esse, serpentes de viperas ejus a cctum minime ferre posse, sed fugere, celerrimeque in aliam partem se sic proripere, ii quis ante serpentes proiiceret. PE R vT 3L i s etiam censetur iis quibus anhelitus ab ore vitiato aut dentibus corruptis foetet, mod Acam continuo matulant, dentiumque cavis gestent. P R o v v N i T locis humidis, S inter arbores, praesertim vcro secundum illasqliae fias nuncupantur, nec procul amari. INvENi TvR & tertium Colubrini I igni genus in eadcm provincia, vastae arboris magnitudine, de quo in alio libro mus.

296쪽

IN va Nietv R in Moluccis arbor quaedam domestica Mali eritoneae magnitudine, cultu solia Malvae vulgaris foliis sunt similia, fructus vero avellanis, sed minor, mollio- erasis

re cortice & nigricante. dij a iis.

S g Ri T v R coliturque in hortis diligenter: nee alibi facile invenias: tanti enim ab incolis aestimatur, ut peregrinos ne ad ejus quidem conspectum admittant. INCOLAE Pana appellant. Climvero istic Regis nomine gubernaret prudentissimus in a. de animosissimus Dominus Ludovicus de Gyde,ipsius nomine haec arbor dicta fuit, quoniam ille primus nobis usinsignes facultates aperuit. Accidit enim, ut nobilis quidam Lusitanus, Henricus de Lima vocatus, dum in Moluccis versaretur, animadverteret quanta cura de diligentia incolae hanc arborem colerent,quantique aestimarenti atque ideo 'illius facultates apprime intelligere cupiens, nonnullas tandem edoctus est. Nactus igitur trunci hujus arboris partem, eam obtulit Pro regi, bonarum rerum, & naturae secretorum studiosissimo, tanquam meaicamentum valde necessarium,cognitiique dignum, de nostris hominibus hactenus inauditum. Anno autem sexapesimo primo si pra millesimum & uingentesimum interrogatus a Proroge,an aliquid de hac arbore inaudissem,aliquot Gusacultates tetuli quas ab aliis didicissem , conquerens arborem nondum licuisse videre stum ille ejus quod habebat fragmento me donavit imperans ut eum judicio & ratione experirer, nec ullius vitam periclitarer, deinde rerum successum illi significarem: quod me facturum recepi. Rusitaque ligni periculum seci, cum in nonnullis aegris quorum curam habebam in nosocomtis,tum in variis morbis qui in longa navigatione plerumque oriri Q. Ient, dum in Lusitaniam reditem i partim adiutus facultatum relationibus quas intellexeram. & utendi methodo: partim iis quae Nobilis ille in Moluccis didicerat. ILL ius semen jam ante videram, mihi donatum ad aves capiendum tetenim eo in tios is is aucupiis utuntur non modo in illa regione, sed etiam in multis Indiae provinciis, ad quas, mpis Miltirius rei gratia, venale desertur. Hujus pauxillum cum orieta cocta mixtum avibus silvestribus exponunt:quae dcgustant,illico decidunt ispitae 3c stupidae; quae vero avidius id edunt, moriuntur antequam illis auxilium praeberi possit, quod est, ut frigida caput perfundatur. Graculi omnium citissime eo degustato exstinguuntur. N v N C ad salubrem hujus arboris materiem accedamus, cujus pauxillum hodie pluriami facio.

IN Tvs sumptum, aut soris appositum, omnibus venenis resistit. Ii μα-- INTRO assiam itur magno commodo ex aqua rosacea vel vulsari, aviumque jusculo, ejus pulveris apta quantitas, pro necessitate, dc aegri natura, modo decem grana non excedat, sed infra id pondus consistat, ad viperarum, Regulorum squi serpentes pileat iappes- -- lantur, te admodum noxii sunt) aliorumque similium aspidum aut serpentum morsus,

Α a bibitur

297쪽

L R CHRIs TOPHORI A C. Os TAbibitur hic pulvis ex aqua, ipsisque morsibus inspergitur. Eadem ratione presentiti vulneribus quae a sagittis toxico illitis facta sunt, quibus illius regionis incola plurimum

utuntur.

PvLvERE M verd ex hoc ligno sibi parant lima e pelle marinae caniculae consecta, aut tenui aliqua set rea lin a. RO avs Tissi Mo cuique dimidius ejus scrupulus ex aqua limpida tepida aut rosarea, aut gallinarum lusculo tepente, fiammo mane datur coena aut cin diei praecedentis parca esse dc bel) cvacuat enim omnes humores, praesertim crassos, lentos, & melancholicost convenit quartanis diuturnis, febribus continuis, iliacis colicisque dolotibus. flatibus, hydropisi, a renulis, renum calculis, urinae dissicultatibus, sevissimae colericae passiicini, aliisque morbis, veluti articulorum S tibiarum inveteratis doloribus, scirrhis& rosulis. Omnis generis lumbricos necat,& appetentiam deiectam revocat: & si nimia fiat evacuatio, bibat aeger dimidium cyathum Came, hoc est decocti orizae, aut aviculam cona dat, subito cessabit: quod sane multa laude dignum est, paucisque tuc dicamentis vllig. are, ut in potestate sit medici aut aegri, purgari quantum cupierit. Huc accedit quod neque sartorem,neque taedium, neque mctum, dum sumitur, pariat,possitque sine diaetae oblervatione etiam iis qui sua negotia foris peragunt, propinari, uti ex iis deprehendi qui una mecum eadem navi vehebantur, nullum sentientes incomm Mum, tametsi, dum purgarentur, nulla dimia uterentur, viverentque solutissime. OasERvΑvi etiam illius praestantiam in inveteratis capitis doloribus, hemicrania, apoplexia, aurium tinnitu, arthritide,ventriculi Δ uteri a flectibus 5cast limate. Pro ea fidens illi plurimum, saepius in diversis naturis, aetatibus, Sc locis tu liciter usus sum, &sine ulla molestia, nisi quod in biliosis naturis, calidisque ventriculis, nonnihil molestiae par re, donec cibum sumerent,&in nonnullis vomitum excitare visus est: sed biliosis hune pulverem nonnunquam dedi syriapo acetos. aut carambola condita exceptum: aut in catapotia cum saccharoro fato Cnormatum. Ex Mi BEMDus est summo mane, neque cibus aut potus conccaendus donec purgati . sint quantum nccessarium videtur: tum demum cyathus jusculi gal Iinarum tepidi datur. dimidiaque aut intcgra hora post conceditur pullus gallinaceus, ta paululum vina aqua bene diluti: deinde toto illo die potu abstinet ad coenam usque, quae parca erit, S facilis con coctionis. Subsequenti die sumitur saccharum rosa tum cum aqua buglossi, aut bore gunis, aut communi, atque iniicitur clyster ad alvum eluendam. SOLET vero inici dum in nonnullis ani pruinum & excotiationem excitare, atque in aliquibus f sed paucis admodum) haemorrhoides. H AEC sunt quae de hoc ligno Pana conspexi& intellexi: Nunc vero in illis regionibus magnus est elususus, tantaque aestimatio, ut sine metu in multis morbis supra enumeratis

usurpent. Ego bis illud sumpsi in coli dolore, de hemicrania, mihique salutare esse de prehendi. CETERVM cum propter ejus insignes facultates incolae plurimi faciant, illasque, quantum in ipsis est, celare nos studeant, quae proculdubio longe plures sunt quam quas

novimus, sperandum est temporis squod omnia revelat successu, reliquarum , quae nobis adhuc ignotae sunt, notitiam nos consequuturos: easque in libro, quem prae manibus h bemus, fideliter enarrabimus, si, antequam in lucem prodeat, intellexerimus.

LENTisci magnitudine est Moringa, cui per similia habet solia: paucis praedita est

ramis, camque ob causam exiguam praebet umbram : multis nodis scatet; adeoqucifragilis est, ut facillime cum ipse frutex, tum rami confringantur: solia saturatius viis rent, vividique sunt coloris, saporis vero soliorum napi . fructum sert pcdalem, raphani crassitudine, octo angulis insignitum, colore dilutiore inter viridem & cinereum, intus candidum, medullosum, & in certa receptacula distinctum, quibus continentur rotundascmina Ervo similia, virentia & admodum tenera, sed sapore quam solia acriore. Editur hic fructus cum carnibus coctus, aut alio modo paratus. Hv iv s arboris radix Unicornu de lapidis Berar vices siupplet, veraque theriaca est qua vulgo incolae utuntur cum adversius omnis Mneris venena, tum morsus serpentium maxi me noxiorum, vulgo Capisio dictorum,aliorumque insectorum, S: virulentorum animalium, cum intro sumpta, tum seris applicata. In colerica quam vocant passione sin

gularis

298쪽

A ROMA TvM LIBER. 179gulatis effractae esse deprehendi. Miscetur remediis melancholicos humores purgantibus probe nota est Elephantita laborantibus, quorum plurimos, ejus continuo usu sanari perihibent. Α avs Da nasicitur variis Indiae locis, sed praesertim tota provincia Malabar, secundum tiis. u. flumen Mangate, ubi admodum luxuriae, multosque fructus proscit, qui vulgo in foro vendiam tur, perinde atque fabae in Hispania. Α κ A a E s & Turcae appellant, Perse me, Gueta ratenses Turisa.

TAM ετ st in altero libro, quem in quadrupedibus, serpentibus, & avibus, quae

in India inveniuntur, scribere speramusJ de omnibus gemmis lapidibusque qui in medicum usum v euiunt, simus acturi: placuit tamen hoc libro lapidis Berar me nationem facere, quem, quotquot de eo scripscrunt, aut eo usi sunt, & adhuc utuntur, uno ore afferunt maximum praestantissimumque esse antidotum adversus omnia vcncna, noumodo inith assumptum, sed etiam foris adhibitum. INvENi Tun hic lapis variae magnitudinis, sormaeque. 8c diversi coloris: nam sopi qui 1 uti pie, dumtaxat dimidiam drachmam, sunt etiam qui duodecim de quindecim drachmas pen-- rdant, quales ego consipexi; nonnulliviue adhuc majores reperiri serunt: sunt praeterea ro. tundi uti avellanae, alii oblongiores ovi sorma, aut columellae; alii triangulares, alii scistes una parte, de gibbi altera,uti castaneae: pol remo nonnulli sunt coloris ex viridi nigricantis, alii mali insani colorem referunt, alii obscuriores sunt, alii dilutios virent, de nonnulli et-j;m flavescunt. GENERAT v R iste lapis in ventriculis animalium hirco sere similium, arietispraegran L .arari. dis magnitudine, colore ruso, uti cervi propemodum, agili, de acutissimi auditus, a lyersis PMan appellato, quod variis Indiae provinciis, uti in promontorio Comorim, dc nonnullis Paetin. Malacae locis, tum etiam in Persia dc Corasine, insulisque quae a Vacca cognomen adcptae sunt. invenitur: similitet in Occidentali India, reserente Pereo de Olma in epistola quam ad D. Monardum conscripsit. Utveto disserunt figuli te colore hi lapides, sic etiam nonnihil pondere de substantia E maritia variant: etenim ejusdem magnitudinis videas, alios aliis leviores,alios aliis solidiores. plu in ribusque aut paucioribus tunicis praeditos, nonnullos etiam usque ad centrum continuos, aliquos in quorum meditullio pulvis quidam reperitur, alios in quibus aliquid herbae sit c-- nmile, plurimos in quorum centro paleolam tenuem solummodo invenias, circa quam lapidem enormari qui cram putant.

PRAETERUNTVR autem Orientales, atque omnibus Persici antecellunt. Sunt qui, ili istis,idi. referentibus nonnullis, hujus lapidis pulvere utuntur singulis quindecim diebus, existis munmantes eo medicamento partes corporis vitales, generationisque membra roborari. AssERvNr iis regionibus in quibus inveniuntur animalia, quae istum lapidem gene- Aη - rant, venatores adeo esse peritos de exercitatos, ut quaenam animalia maiores lapides contineant, solo conspectu possint judicare, aiuntque ea animalia, in quorum ventriculis majores lapides latent,minus mobilia agiliave esse,&lenta subtristiaquc apparere. Interdum tres. etiam exstincta animalia inveniri, in quorum receptaculis lapides grandes sint. PORRis horum lapidum tanta est aestimatio apud gentiles δc indigenas, ut dicere Q--usu. leam: Licet Deus omnia in hominum utilitatem crearit, damnum tamen quodammodo esse,eum lapidem in alium usum convertere, quam Principum de nobili stemmate progenitorum, quandiniuidem in plebis usum, lapidis Bezar loco, radicem Moringa crearit, de qua superiore capite.

De ambora Trini.

C A P. XYXVII.

NONNux Lis Indiae locis, praesertim vero in Malabar, frequentissim a nascitur Ar- Α - nillis bor quaedam magnitudine fle forma sere Prunt, multis p aedita ramis tenuibus, de σcerta per spacia itaulo distinctis .e quo utrinque singularia folia enascunt ut Prunt 3 folio ii magnitudine ; mollia dc lanuginosa parte aversa; quemadmodum fere salviae A a et folia;

299쪽

CHRIs TOPHORI A Cos TAfolia, S: viridia nonnihilque aspera parte interiore, non adeo serrata in circuitu ἰ ut Pruni solia, neque tam multis venis praeuita. E singulorum soliorum sede nascitur pediculus quinque capitula summa sui parte sustinens, quae quatuor soliolis subrotundis contant, equorum medio quinque flores cxiliunt candidi, elegantes, Aureae mali floribus magnitudine&figura pares, tenuiores tamen, elegantiores, S odoratiores, pediculo magis ad rubrum quam ad flavum colorem tendente, quo in illis regionibus edulia tangunt, quemadmodum apud nos vulgo fit croco: fructus magnitudine lupini est, virescens, cordis es te, per medium secundum longitudinem siectus, continens in utraque parte quoddam receptaculum in quo semen occluditur, magnitudine seminis Gratii sive Sili quae . cordis effigiem retinens, album, tenerum, membrana subvircntc tectum, nonnihil amarum. Nomoιωη- vo CA Tvκ haec arbor in Canat in Malayo Si 'atu, in Decan PAL ab Ar bibus Grari, a Persis&Turcis 6M. odis. REs est prosecto observationc dignissima, con icere hanc elegantissimam arborem nocte pulcerrimis suavissimeque olentibus floribus onustam& ltilari ni, limul atque a Solis radiis illustratur, non modo flores omnes in terram abiicere, sed totam arborem ciam suis foliis quodammodo marcidam appar re. INTER Omnes sam quos unquam odoratus sum flores nullum meo judicio memin; cum hoc comparandum , praesertim initio dum quis repente locuna ingreditur ubi haec M. borcst consita: nam postquam manu contacti sunt, Exiguus, evaniduSin Odor. irlimn sim. IN Oic g N AE istos flores cor reficere censentucd amari ulculi sunt: nam reccmer ex ambore colle flos, N: in cibis degustavi,& nonnullam amaritudinem semper deprehendi. Gentiles etiam medici ejus semen inter medicamenta cor reficientia reccii sient. M v L Ti Pro reges, tribit ni,atque alii privati hanc arborem tu Lusitaniam transscrre v luerunt sed irrito conatu. Novi etiam quosdam qui s meia commodo icmpore collectum&maturum, vasculis figulinis vitratis atquc bene obturatas, item argenteis, pyxidibusque ligneis in Lusitaniam dctulerunt, ibique cum omni cura & diligenua severunt, sed nunquam nasci voluit.

IN Malabar autem & Goa, locisque vicinis cum tanta facilitate nascitur, ut quilibet rami in terram depacti comprehendant.

DV AE arbores multis Indiae locis, praesertim vero provincia Malabar inveniuntur, iacusu medico adco commendatae, ut multis morbis utiles csse deprchendantur. E A R v M prior mas censetur, & a Canarinis brato appellatur, Amygdalae magnitudine, foliis superlic virentibus,insertae Ianuginosis S liarsutis,foliorum Salviae modo, & in ambitu serratis: quae procul aspicientibus Sambuci soliis simillima videnturi: ALTERA Negundo semina nuncupata, aut norebita a Lusitanis, viligo in Canarin Λ e dicitur: in Dalagate Sambali, m Malabar 2 ebe: utraque vero tam mas quam femina Arabibus, Persis, SI Decan incolis vocatur, Turcis Ayt. Eadem magnitudine qua prior assurgit, folia vero habet ampliora, rotundioraque, neque in ambitu serrata, solus Populi albae perquam similia. V Τ R i v s QV Ε generis solia Salviam odore S apore reserunt: degustata tamen magis amara Ac acria deprehenduntur: in plurimis foliis parte aversa summo mane inhaerens conspicitur spuma quaedam candida, quae nocte ex illis emanat. Utrius ilic stos cinerei coloris est, plurimumque ad Rori simarini florem accedit. Utriusque fructus admodum sim lis est piperi nigro, acris gustus quidem, sed minimo urentis uti Piper, at Zingitari propemodum paris. ARBOREM moderatὸ calidam faciunt, semini autem paulo plus caloris tribuunt. FOLIA, flores, fruinus, contusa, aut in aqua decocta, vel in oleo fricta, utiliter imp nuntur omnibus doloribus ex quacunque cauta provenientibus: praesertim vero in artic lorum doloribus ex frigida causa natis,atque in tumoribus δc contusionibus mirabiles pra bet essectus. Vicetibus etiam vetustis folia trita imponuntur, felici successu, quandoquidem eorum materiam digerunt, eaque mundant, de ad cicatricem perducunt, modo corpus non sit impurum. Et sane in vulneribus, apostematibus, de contusionibus adesi utilem experiuntur, ut chirurgorum operam mirume requiraui. M vLIER Es horum foliorum decocto omni tempore universum corpus Iavant; tam

laque invasit persuaso apud illas, Negundo solia,flare de frustiis, utilia esse ad juvandum P

300쪽

conceptum , ut eunt, qui contrarium persuadere conetur, lapidibus phruturae sint. OBITETR IC I Bus etiam, quas illi Danu vocant, apprinac nota est haec arbor. Ango frequens est hujus arboris usus ad meὁendum in illis regionibus, ut nisi Deus uriis usiis. praecisis ramos multiplici scetur a renasci faceret, jam diu fuissent consumptae albores, aut certe maximi pretii nunc essent: Sed quo magis praeciduntur rami, eo felicius renascuntur, perpetuaquc fronde virent.

Azr A est arbor medico in usu admodum commendata a Christianis& Gentilibus,

reliquisque earum Indiae provinciarum incolis, rara tamen admodum : sed qui eam cognoscunt Nimis appellant, Malabarenses depole. MAGNI Tu Di NE est fraxini, cui procul aspicientibus per similis videtur: solia utrin. que viridia sunt, nec ab altera parte incana lanugine pubescunt, in ambitu se trata & mucronata: tami multis soliis lii xuriant, floribusque abundant exiguis, albis, quinque soliolis constantibus, flavis in medio staminulis, Lotique silvestris sive trifolii odorati odorem referentibus: fructus est parvis olivis similis, subluteus,cortice admodum tenui pinditus, nasciturque ex ramulorum alis. H viv s arboris folia nonnihil amaricant, saluberrimaque sunt trita S cum sis cecs li- rtiae vi , monum imposita vulneribus sordidis cuniculosis, callosisque cdm hominum tum lumentorum; digerunt enim emundant, sarcotica sunt, & ad cicatricem perducunt. poliorum item succus perutilis est sive per os sumptus solus, aut ex vino , aut aqua, aut gallinaejulculo, sive umbilico impositus solus, aut cum sellis bubuli momento, aut aceto, aut aloe, . id necandos de expellendos omnis generis lumbricos: quamobrem familiare admodum de perquam salubre medicamentum est omnibus illius regionis incolis, praesertim Malabae provinciae, quoniam lumbricis valde sunt obnoxii. Magnus est etiam eorum ustis tum florum & fiuctus in articulorum doloribus, tumoribus, membrorum debilitate, & apostematibus. OLEI item ex ejus fiuctu expressi magnus usius in nervorum doloribus: quo vulneta, nervorum puncturas,&contractiones curam Malabarenses.

NAsc Tvκ arbor in nonnullis Indiae insulis secundiIm aquas, quae licet nullum

medicum usum pribeat, propter amplitudinem tamen fructus elegantiam, minime praetermittenda es, EA si Malabat enses Iaca, Guraratenses Panaae, Canatini Panassi Aratres Pano de Iacanuncupant: Persae mutato ' in f Fanax. V A set A est arbot, foliis palmaris amplitudinis praedita, dilute virentibus, nervo crasso de duro per Iongitudinem excut rente: malum seri non e serminibus aut soliorum sede, t q. quemadmodum aliae arbores, sed ex ipso trunco majoribusoue ramis nascens, longum, Crassum, obscuritis virens, crasso duroque cortice tectum, undique vcluti adamantum cuspidibus septo, quae in spinam brevem, viridem, nigroque aculeo praeditam desinunt ad modum sina item Dutionis spinae, sed minisae acutam aut pungentem , tametsi minitari

videatur.

Hostv M sen tuum minimus es maximae cucuriatae amplitudine, atque etiam major praesertim in Malabar, ubi praestantiores nascuntur: nam qui in Goa proveniunt, minores&pejores sum, atque magis insipidi. Cona maturus est hic fructus, ionum odorem spirati ejusque duas dissetentias constituunt: Unam Barca appe Ilatam, de eraestantiorem: alteram Papa aut G asal dictam, minusque bonam: deprehenditur postrema ex mollitie, quia si manu apprehendas, digitis cedit. Praestantissimi vero fructus pretium quadraginta mara. vedis non excedit, hoc est, paulo plus regali Castellano. Pet langitudinem secti hi fructus, intus candidi, Ac densa carne praediti apparent, ac veluti in capsillas aut receptacula divisi, plena castaneis longioribus& crassioribus quam sint dactyli sive palmulae, einerea tunica tectis, & intus albis castanearum vulgarium modo,gustu terrestri de aspero, si virides edantur, multosque flatus generantibus : at si uti Hispanicae castaneae allantur, gustu sapido MAa 3 venerem

SEARCH

MENU NAVIGATION