Caroli Clusii Atrebatis ... Exoticorum libri decem quibus animalium, plantarum, aromatum, aliorumque peregrinorum fructuum historiæ describuntur item Petri Bellonii observationes, eodem Carolo Clusio interprete ..

발행: 1605년

분량: 712페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

l. G.

vero nucleum contineret, ignoro, quia motus aut agitatus,nullum strepitum edebat:aqua tamen mersus, subsidebati VNCi ALIs magnitudinis erat fiuctus Undecimus, prorsus fuscus, paene orbicularis, striatus, levis admodum, & in aqua supernatans, illa mersus, tametsi nucleum continere, ex agitatione deprehenderetur, anteriore parte veluti coronulam striatam habens, in qua florem sedisse verisimile est, posteriore autem in oblongiusculum pediculum desinens. S i T N E cortex ab aliquo fructu detractus, cui Duodecimum locum do, an aliud quidpiam , prorsus haerebam, nec qui ad me mittebat, quidquam de ea restribebat: schedae dumtaxat in quo involutus cum sequente fructu, adscriptum erat Oreooen nuncupari, at que ex ea,cui admisceretur fructus Cato similis,potionem fieri incolis usitatam. Erat vero hic cortex si corticem appellare licet) uncialis magnitudinis, reflexis oris praeditus, cras si ustulus Se satis durus, aciduli saporis de salivam cientis, cineraceique ex fusco coloris. Fructus porris,quem Oregiellae adjunctum accipiebam,nec exprimi curabam, eram ctum, de quo postea dicemus, magnitudine paene aequabat, membrana susca tectus, per medium secundum longitudinem divisibilis, ut amygdalae, avellanae, glandes, Se similes, non oblique ut M, ejusdem tamen cum illo saporis, & forsitan ejus genus: gemellum similem etiam cum illo accipiebam.

meis iiii D E C IM ' S-T B R TI v S fructus, uncialis erat longitudinis, non tam denso quam lema. G. to cortice techias, spadicet ex flavo coloris,nucleum continens cineracco colore praeditum,& tenui, nigerrimaque Se splendente membrana obvolutum, praeterquam infima parte, quae aut candicans, aut detersa membrana nuda, quantum quidem mihi observare licebat, dimidiatum enim fructum cum integro nucleo dumtaxat accipiebam, ita ut hic ex pressus: gustare tamen nolebam,quia,qui mittebat,adscripserat, Bratilianos monuisse illos, qui hunc fructiam legebant, ne manducarent, quoniam perniciosias esset. SpLENDENs prae nigredine erat Decimu quartus fructus, uncialcm ferme longitudinem, & minimi digiti crassitudinem aequans, vel etiam amplior, paruum quendam linbum forma referens, mucrone rostellum aviculae quodammodo imitante: exalbidam pulpam continebat, in qua latebant bina aut terna semina spadicet coloris, malorum vulsegarium sieminibus paene ii milia:qualis pono esset planta illa quae hunc seu m protulerat. me latet. Eum autem cum xv. xvi. & XXI. in eadem tabella exprimi curabam, qua hoc loco adposita,atque tertia de postrema est hujus capitis xvi. ORArcvLARIs erat Decimus-quintus fructus, de semuncialis magnitudinis, duro cortice tectus instar fructus Styracis, duplo tamen major, colyrisque mimis illo splendentis, Ae quasi

siliginosi, nucleum aliquem continens, quia agitatus stru tum edebat. IN hoc Decimo- sexto fructis, qui pruni fil- vestris in spino nascentis erat magnitudine, quandam differentiam observabam initio: nam

alij apicem illum sive cristam summo fiuctui inhaerentem, & a pediculo pendentem, planam habebant: aliis in illo apice bina tubercula insidebant ab utraque pediculi parte unum;ute mi nentes oculi, totusque apex,avicula capitellum sersum elato rostro referre viderentur. Spadicerra fusco eoloris erat is fructus, atque rugosum foris cotticem habebat, interna parte ex spadiceo flavescentem, tenellum, nucleum coni,nens sive verius ossiculum sphaericae prorsus se mae, coloris atri, adch solidum, ut ne lima quisedem Mendere, aut abradere quidpiam possem, nedum cultello aperire: infima pars nonnihil

candicabat, quae tamen adfricata candorem illum amittebat.

Binos alios ejusdem generis septennio post ab eodem Iacobo Garem accipiebam, non

singulari bacca constantes, sed gemina eaque majore,ut etiam cerasum aequarent,abrupto pediculo, cujus vestigium adhuc appareret, sic ut magna ex parte geminus fructus ex uno pediculo nasci videatur, quemadmodum in periclymeno rector longe recentiores autemetant postremae illae baccae: nam tenaci admodum deglutinose succo adhuc abundaban ii sus

62쪽

fusicae quidem illae, sed quae luci oppositae, ex rubro flavescentis coloris apparerent i alter, illarum per medium siecta, ossiculum reperiebam jam praedicto simile, durum , & adeo nigrum, ut ex ebeno tornatum quispiam existimare potuisset. Quum porro Garetusad- set ipsisset ab Anglis ex Guyana relatum, ejusque pulpa manibus confricatis, deinde aqua elotis, spumam excitatam, cujus rei causa Sue Myries, id est, seponarias baccas ab ipsis sisFEbesiis. esse appellatas: non dubium esse iudicabam, quin essent fructus ille quem Oviedus Parte prima Generalis &Naturalis histor. lib. I x. cap. v. & Nicolaus Monardes lib. De simplicibus Medicamentis ex Occidentali India delatis, Sphaerulae saponariae nomine do- s1h...u si .

narunt.

Nou valde dissimilis ossiculo siperioris frui luserat Decimus- scptimus,qui Nucis puta atricis appellatione mittebatur: etenim orbicularem, ut ille, habebat formam, de eanem magnitudinem; hujus tamen color non adeo niger, sed fuscus potius, in quo apparebant subflavestentes quaedam venae. Alio autem fructu comprehensium fuisse nu-Heum dumtaxat fructus alicujus esse,apparebat: nam sectus,versicolore substantia constare deprehendebatur, magnis maculis albis fuscae substantia:& fatis molli ut quae cultello sine aisficultate incidi ponti permixtis.

VALDE rugosus, nigrique coloris nucleus erat Decimus-octauus, in binas partes separabilis, exilis, substantia, quia resiccatus, dura, acidiusculi seporis: an aliquo ossiculo aut putamine fuerit tectus, mo latet. Nos fructus, sed alicujus fructus semen videbatur Unde-vigesimus, vel cucurbitacci generis, vel alterius cujuspiam : nam similem quodammodo formam habebat, licet aliquantulum crassior, nec adeo rugoso, vertim laevi, colorisque vel spadicet, vel ex spadiceo navescentis cortice tegeretur: sed nec hujus generis semina ejusdem erant magnitudinis, verum quaedam latiora, nonnulla angustiora: nucleus qui in illo continebatur, durus ob vetustatem & inspidus. E TtAM hoc semen vicesimum locum obtinens, cujus fuerit fructus, ignoro, quod quidem Tamarindi semini non valde dissimile erat figura sed magis planum,& oris magis compressis, cortice spadicet coloris tectum, semen continente album, durum, & ob v tustatem rancidum t ipsum semen cum suo cortice ab una extremitate dentatum. M AG M us erat glandis ille calix, qui ab Anglis ex miniacMm relatus, Londino ad me imo mittebatur, cuique vicesimum. primum locum in hoc capite tribuebam : etenim sescunciae latitudinem, & unciae profunditatem habebat, durus admodum, & multis squamis hisipidis firmisque obsitus, excine raceo fuscis, interna parte, ad glandis usque sedem, brevi mollique St veluti sericca lanugine cineracei coloris fultus, cujus glans quae mihi non conspecta) ingens fuisse debuit. hedaequa hic calix involutus, adscriptum erat: Hic calix glandis ex allatus fuit: propterea eum esse sit sipicabar, quem Virginiensis Historiae scriptor Maria es ta appellari tradit, cujusque glandes ab incolis desiccati,ut facilius conservari possint, deinde aqua macerari & decoqui, ut in cibum cedant cum piscibus vel carnibus, tam ministris quam ipsis patribus familias, vel variandi cibi gratia,vel obpanis penuriam.

C a P. XVII.

CE T E R v M scetaneu a Iacobo cyarato acceptu, adjungendam censeta desicriptionem exoticorum duarum sectuum confractorum, quos ipso curante doctis in vir Ricbardus Garu ad me mittebar, e

Brasita accepissesignificabat.

P RIM v s quem non integrum accipiebam, & ab incolis Ararum appellari adsesimum t. erat, sescuncialis longitudinis fuisse vigebatur, quantum quidem ex fragmento summa parte abrupto conjeciuram facere licebat; de crassitudii e nihil pronunciare possum: sed illud fragmentum fungosa quadam materia praeditum erat, in qua latebant quaterna aut quina semina susci coloris, duobus ordinibus a summo ad imum serie quadam disposita. melonum seminibus fbima non valde absimilia, medio tumentia, medullamque continentia fervidi siporis, etiam toto quatuordecim annorum curriculo, postquam accepi c

63쪽

nas, me latet, & qui mittebat, nullam mentionem faciebat. ALTER, prorsus erat confractus, ut ejus sorma dignosci nequiret: nullum nomen additum: putaminis fragmenta satis fragilia erant, iis cineracei ex fusco coloris, interne nigri, pulpa rugosa & in unum coacta, nigra, quae gustata, acidi saporis deprehendebatur,dc nigro colore inficiens, non secus, quam iunipat e ma Brasilianorum: hujus tamen cortex Ium ρ ema cortice fragilior,& in hujus pulpa nulla semina observatam,quemadmodum in illius fructu.

Seo'paucos exotic fructis Hia ab accipiebam anno reparata s lum immana nonagesimo sexto supra millesimum σ quingentes imum, a doctissimo miro Simone d Tmar i ius urbis primario messico, cum a quot phaseos.

Eos porto fiuctus in subjecta tabella exprimendos curabam.

PRIMO nomen adscriptum erat C coli est,nux sive ossiculum Cypote. Non autem

erat valde absimilis illi, qui mihi aliquando missus pro fructu ejus arboris, quae liquorem illum Balsami appellatione donatum, in insula Huti sive Hispalliola profert, sed minor, nec spadicet,

ut ille, coloris,uerum fusci prorsus,& prae laevom splendens: ventre, sive inserna parte, cincracei coloris, non la vi ut superna , sed scabra ;qtiem pictor valde negligenter expressi. Alio fruebahaud dubiὰ 4nclusus fuerat , nam ossiculum dumtaxat erat alterius fructus: qualis autem su rit arbor quae fructum protulit. aut qua in Pr vincia nata,nihil erat adscriptum: tametsi aurem nucleum continere hanc nucem certum csset, agitata tamen nullum strcpitum edctat, nec

aqua mersa subsidebat. ALTE Ri nomen inditum Atmeiam durare id est, amygdalae Per nae, 'uia forte operimentum quo haec nux tecta fuit, illi simile quod amygdalam tegit, aut quia nucleus quem contianet, amygdalae nucleo non est dissimilis ceta hujus quam aperiebam, nucleus, & substantia, de sapore, amygdalae nucleum valde referebat: sed ossis sive unci conicis qui nucleum continebas, forma dissimilis: nam triangularis erat, dotibi to, in bina latera angulosa desinente, valde ringoso, quemadmodum 3c utrumque latus: supina pars etiam rugosa, sed angusta 3e cuneis formis. In aquam injecta lim nux, non mergebatur, licet nucleum adeo integrum his rei, ut totum ligneum corticem expleret. TERTIO magna assinitas erat cum Convolvuli aliquo genere: nam tota secies r spondere mihi videbatur, licet Ionge major esset, quam ullus similis generis milhi unquam conspectus. Etenim calix qui florem continuerat, quinque selijs unciam sere longis di latis invicem amplceientibus constabat, ut in cappari: quibus includebatur caput trigonum membranaceum, tria grana instar magnorum piarum continens, coloris ex fusco cinera. cci, de paene fuliginosii. Tres autem flores ex longis pediculis 4ependentes crassiusculo ramo inhaesisse apparebat. Similia porro grana illo ipse anno ab co accipiebam Convolvuli peregrini appellatione, his additis verbis. Bamra,ches, plantae Occidentali India delatae semina,quae et m stirps apud sonon ras Inlatas reperitur, ubi BM s raches vocatur, voce Hispanis i ut nos d consueta, qua se,

congre.

64쪽

EXOTICORUM LIB. II. 4seongredientes vel clis cedentes, vesperi salutant. Haec vero primo sui ortu bina profert f lia Campanulae Indicae prinnim nascentis foliis similia sed maiuscula & crassiora cui etiam similia edit soli a recens natus Mech uacanus, ante quam innasicantur alia solia. Multi porro ab unica hujus plantae radice caules prodeunt, qui pedamcnta adfixa, vel viciacis plantas multiplici ambiunt spira, Smilacis asperae iii star, cui etiam similia habet folia, majora tamen S molliora: in caulibus ctiam aliquot hamatas continet spinulas, quales smi laxaspera,sed rario rosae mimis horridas: flores autem pandit candidos Zc grandes, mediocri disco pares, qui matutino tempore dehisicentes, noctu illico staccescunt: unde no

men accopiise putamus. Ceterum ex seminibus a Tovaro acceptis, quae amicis communicaveram, unica planta insequente anno nata Est ornato viro Honesto Lopeet, quae initio prodibat simili modo quem Tovarus refert, deinde multa longa sarmenta proferebar, perticae squam mo m nente juxta fixeratὶ multis spiris 3c nexibus se te circumvolventia, detinellos veluti spina. rum aculeos, praesertim circa articulos, generantia, qui nihil aliud crant quam radicum

rudimenta, ut in plerisque plantis, puta mayeto, harundine , N aliis quibusdam similibus interdum contingere videmus, quae haud dubie comprehendissent, si quis terra obruisset. solia habuit valde viridia, convolvoli soliis similia, sed longiora, Sc pictaque hederace rum foliorum instar angulosa,atque in longum angustum mucronem desinentia ut similacis asperae solia; storum quidem gemmas ferre incipiebat, sed perfici nequiverunt, quia

praematurae pruinae totam Plantam corruperunt.

Exoriri funim λ latobo Plate haliis accepti.

C A P. XIX.

ALis o T exoticos ructus mittebat ad me Lacobi Plateau, quum intellaeret me Sacraticorum Historiam scribere, ut quantum isti meos conatin etiam in hac materia jim res, sed quos, Prater binos, Jam ante videram e ' desicripseram .

Binos igitur illos, quos dixi mihi ante non fuisse conspectos, cum binis aliis aliunde ac eeptis,in tabella exprimi curabam quam hie subiicio. P Ri Mus illorum quos Plateau mutuo mavit dabat, binas uncias cum semisse longus erat, iM.ti ira quatuor in ambitu crassus, cineracei coloris, quem aliquo operimento tectum fuisse albi trabar: in quinque partes dividi posse, venae perlongitudinem ductae indicabanti alioqui eminentibiis aliquot tuberculis instar vesicularum, obsitus erat, quae aperta, inanes &i aequales lacunas ostendebant spadicet coloris& si endentes, quasi semen aliquod continuissent: valde durus autem erat is fructus,Madstringente facultate praeditus.

ALTER, prorsus orbicularis erat formae, pressin ir. quatuor enim unciarum erat ejus ambitus, i sive a pediculo circumferentiam metireris, sive mcdio corpore ; corio sive cute tectus coloris ex aureo flavescentis, ut exiguum aurantium malum rcsiccatum videretur, octo tamen nervos satis crassos a pediculo ad summum fructum omni ex latere ductos habebat ut hac ratione inter exoticos fructus nervis idistinctos, de quibus cap. x. hujus libri egi- ῆmus, reponi posscd eorumque nonnullos g minos, alios quaternos simul junitas, alios singulares: valde autem levis erat, quia resiccatus: breviter omnes notas habebat mali auraniij,praeter illam nervorum distmctionem. Vnde habuisset, qu6ve nomine appellaretur uterque fructus, qui mihi concedebat ut describerem, nihil adscribebat. Τεolvs

65쪽

T ERTi v s, non valde absimilis erat illi fiuctui quem immaturae sevi similem esse seriabebam lib. I. cap. xl. cum sorma, tum magnitudine occolore: etenim durus erat de lidus, levis tamen: Qus color ex fusco cineraceus, albis maculis aspersias: nec alia ratione ab

illo disserte m illi videbatur,nisi quod hic graciliore pediculo esset praeditus: an vero plures in uno ramulo i serint, ut illi, ignoro, quia singularem accipiebam. ν,.stis QEARTVM, mihi donabat Amllelredami anno reparatae salutis humanae millesimo Hrerit. - sexcentesimo, ornatissimus 3c perhumanus vir Henricus ab Os, Theodorici frater, Α- stelredamelisis civis. Orbicularis autem paene is erat formae, quatuor vero unciarum ejus ambitus; cortice, sue venus putamine quidem duro, sed non valde crasso tectus, qui superna parte laevis de spadicet coloris, inserna rugosius&fuscus, nucis Cyrote fere instari nucleum continensaurum, foris laicum, intus album, non ingrati saporis, ea parte qua levi putamine tactus fuerat, striatum, altera prorsus rugosum.

nisi aliquot minora ustus, quos Cl T. Bernar in Paludamu es mihi donabat, ill mihi concedebat adistrilandum.

CAP. XX.

IA M ad eos minores exoticos fructus venio, quos Cl. V. Bernardus P

ludanus auer illos quorum hictoria jam scripta) aut mihi donabar,

aut mutuo concedebat, ut destribererissem: eos quia nulla certa seri commode distribui poterant, in unum caput congessimus.

.sis ἀὴiis P RI M V si gravis erat, orbiculatae paene sors-, planioris tamen de quasi compressae, i. e. . i. rugosus, cineracei fere coloris, durus A solidus, aqua tamen mersus non subsidens. Rus nomen, ut etiam sequentis, Paludano ignotum; nec ex qua Provincia utrumque accepisset, significabat. ALTER, planus etiam erat, binas uncias longus, totidem latus summa parte, cordis sue' vulgo pingiturn formam quodammodo reserens, multis tuberculis eminentibus inaequalis, fusci coloris, levis, aliquantulum cariosus, quia immaturus collectus fuisse videbatur: an aliquo putamine inclusias fuerit, me latet, quia nullum petioli a quo pependisset, vestigium in eo apparebat. Hc ordine Tertiin, in aquam conjectus, non mergebatur, licet satis gravis, & nucleum contineret,ut ex strepitu quem agitatus edebai,consecturam faciebam, uncia tem superabat magnitudinem, motae sormam quodammodo reserens, hoc est ab ampla basi sensim gracilior assurgens, cinctacei sere coloris. Palladanus ad se missum scribebat pro fructu fami Perdani: alterius tamen erat formae, de valde ab eo differens, quem eo nomine ante multos annos accipiebam, lector ejus iconem inveniet in prima tabella cap. xxviii. hujus libri ut ex utriusque collatione cuilibet manifestum esse poterit. Si poser5 uterque conseratur cum fructu a Nicolao Monardes Ballamo Perilano attributo,ne

ter conveniet.

Fr stui minor TRIANGULARI s sormae erat ae rivi, eminentibus tribus angulis, de scissuras M ostendentibus, ex quibus, in ternas partes facilὰ dividi posse, intelligere licebat: levis erat, dc aquae innatans, nec imum petens, tametsi diuturno tempore in ea haereret, foris fusci coloris: an quidpiam interiore parte contineret, ignoro, quandoquidem confringere sum veritus, quia unicum illius generis haberet Paludanus: arbitrabar tamen pulpam contiis nere; licet agitatus, nullum strepitum ederet. mais.,IM, B Α CC E cujusam praegrandis ossiculum videbatur fructius, ipsi quidem Ee v. p. d. mihi ignotae, sed quod forma Olivae ossiculum utcumque referret, longe tamen majus, utpote sescuncialis longitudinis, uncialis vero latitudinis, rugosum, solidum; nucleum

in se continens, ut exagitati strepitu conjecturam facere licebat. Frectis vinis V N C IA M crassus erat Sextis fructus, sescunciam fere longus, forma etiam olivae ossi- 1-ra L culum quodammodo reserens, major tamen, rugosus, Ec veluti frequentissimis tubercuistis obsitus, tribus nervis secundum longitudinem distinctus, extrema altera parte obtusa, altera vero mucronata, satis gravis, 3e nucleum aut tale quidpiam continens, ut ex agitatione coniiciebam , in aquam injectus, non mergebatur. Alterius fructus haud dubi E

66쪽

S E p Tt M v s prorsus orbicularis crat, utrique nostrum ignotus, parvi mali, sive aurantii forma, quatuor aut quinque uncias am bitu continens, levis, coloris sere cineraret, solidus&durus, pulpam aut nucleum tam re siccatum continens , quoniam commotus ει pitum edebat. OcT A v ψ s fructus, orbieularis sere etiam formae erat, quem a nautis ex Guinea re deuntibus se accepisse hi dicebati Tenui porro veluti membrana constabat, brevi petiolo praeditus, paene cincracci coloris, intus inanis, nisi quaedam rugosa granula continuisset, iis quae in Solano manico malore, sive Datura conspiciuntur, non valde absimilia: imhaerebat autem sarmentis quibusdam, vitis vini ferae sarmenta referentibus. N ON v s fructus erat pentagonus verius fructus ossiculum dicendus, uncialis longit, dinis, quod ex quinque veluti oblongis tessellis compactum,quibus sublevatis longus nucleus in singulis apparebat, sed inanis & membranaceus dumtaxat: totum ossiculum tuberibus inanibus erat obsitum. Illud unicum habebat, Ac quidem vetustate quasi ata

tritum.

O ss I CvLo Myrobalani,neque magnitudine, neque etiam sorma dispar erat Decismis fructus, cum suo ossiculo ab una parte hexagono, vcl heptagono, nervis oblique per universum )ispersis: is autem nigra cute veritis quam pulpa tectus erat, acidi saporis: ossiculum autem duro putamine constabat, in quo nuclcus cx rubro sulvescens, non insipidi gustus, sed amygdalam dulcem vetustam referentis. Is orbem quodammodo convolutus erat ν decimus, nucleus veritis quam fructus,qui putamine aut nuce aliqua conclusus fuisse videbatur, solidus tamen & nisci exterius coloris, interne albus: non ingrati quidem saporis, sed acidiusculi,quem tamen vermiculi albi, iis non dissimile; qui in ponticis sive avellanis nucibus generantur, sed minores, valde arpetebant, & brevi tempore totum erodebant. Is Tis adjuncta erat siliqua tres uncias longa, licet interdum brevior reperiatur, satis gracilis, rugosa &inaequalis, cineracea cute constans, quae secundum longitudinem in bibras partes helii scebat, multa grana continens plana, dura,coluteae granorum sere aemula.

DE s C Ri PTA Exoticorum Ηictoria asiqua parte, mittebat

ad me ornatissimus vis NM-chius S erirnonmilia qua anno M. D. X CI X. de nautis quibusdam ex America reducibus ria erat, additis etiam appetationibus quas ab e ericano quodam ex maiapoia oriundo, a nautis in navigatione advento

intellixerat.

Eo R. v M pored historiam dividendam esse censui: nam quum inter illa sint succi & liquores, tum etiam quaedam plantae, potissima autem pars fructiis de singulis leorsim agendum existimabam: & primum de fructibus, quia iblorum materiam hoc libro tractamus, quibus dabimus xxi. caput hujus Secundi libri r quatuor vero in subiecta tabella dumtaxat exprimendos curabamus, Baruce videlicet, rara, Ore oria, Sc ovis. IL L ci R v M igitur Primus Bamce appellatus, admirabilis erat formae, & in Guyana nasci serebatur satis celsa arbore, Hara nuncupatL Emultis autem veluti nucibus uncialis magnitu

dinis mirabili modo simul junctis S connexis

67쪽

eonstabat, quae in bina lignosa duraque putamina dehiscebant, & orbicularem planumque

nucleum continebant cineracea membrana tectum. Eum vero frui tum tot nucibus simul j unistis, R: veluti in unum caput coactis interdum crescere intelligebam. ut tamquam ore bicularem clavam, geminum pugnum crassitudine aequantem & in multos angulos desinentem reserre videatur. Huius fluctus nucleo, incolas uti dicebant, ad corpus vomitu& alvi dejectione purgandum. A R A R A fructum in Diara crescere, in arbor ne an humiliore planta, non erat adscriptum. Erat veth uncialis longitudinis, cute verius quam putamine constans, satis dur1 tamen, nigraque, longiore pediculo de inaequali nitens, ut plures flores inhaesisse viderentur. Incolae clus confracti & in aqua elixi decocto, maligna ulcera lavant, ad ea curan dum: aiebant etiam utilem ad alvum emolliendam; quod de nucleo intelligendum arbitror, quo carebat fiuctus a Vatichio acceptus: sed alium paullo post ad me mittebat Iacobus Garetus magis integrum , eontipentem nigrum nucleum silvestris olivae magnitudine. O Ruxo RiA, fructus arboris in I i, o nascentis, Iurama appellatione, quo ad curanda vulnera utuntur, hostium telis Se jaculis in bello inflicta: fluctus enim contusi vel comfracti succum in vult tera instillare serunt, ad ea consolidandum. Planus autem erat is seu

eius, paene unciam latus, id binas longus: sed contortus instar siliquae Cytisi legitimi, lanutamen major, valde rugosius, cinera i coloris, semen planum continens.

BINAs uncias longus erat Curram fructus, cujus jcon expressa est in tabella proximo capite sequente reponenda, unciam summo capite latus, deinde paullatim ad infimum usque gracilior fiebat, dorso paullo elatiore, laevis, niger & splendens, tribus foraminibus

summo capite praeditus,uno superne,binis inserne. Illum in pusilla arbore nasci serebant, cui nomen Morremor: immaturus autem erat: sed plenam maturitatem adeptum, duplo majorem asserebant, eumque supra prunas tostum, manducari ab incolis adversus capitis

dolores.

MARI ORA MORI fructum, secundum flumen Arriman crescere adscriptum erat, ad quam tamen rem utilis esset, ignorari. Binos autem similes accipiebam, ejusdem quidem formae, sed magnitudinc dinerentes: nam unus binas sere uncias longus erat, alter uncialem longitudinem non superabat: uterque tereti & rugosae glandi similis, adstrict riae facultatis. qui alio cortice sive putamine tectus suisse videtetur. C R O PI OT, parvus de rugosius tructus erat,non valde dissimilis singularibus ejus fructus articulis, quem Piper AEthiopicum appellant, dc Avicennae esse putatur, magna acrim nia praeditus, nigrumque semen continem, ut Piper AEthiopicum. Solere autem incolas eum fructum ait miscere Tabaci soliis adscriptum erat, quum illius sumum haurire vellent ad capitis dolorem leniendum. Erant autem aliquot ejus fructus sunt Io trajecti, ut inicone videre est: quod incolas fecisse arbitror ad eos commodius resiccandum, vel, ut in promptu haberent, quando illis utendum. DA a VRI. De hoc fructu prolixius agemus cap. xv r. lib. III. sub Echiirati solliculi arpellatione, quem ἀν-υμ ante acceperam, tametsi vesichio referente, ejus usus ignotus

esset Americano illi qui nomon indicarat. P A R A p A R Phaleoli quoddam genus orbiculare,nigrum, splendens, quod lobo inclusum suisse videbatur, ut ex hilo, quo praeditus, conjecturam faciebam. Plures similes se

ctus per medium pertusta laniculo trajecerant incolae, ut ornatus gratia, E collo suspensos sub uni situm brachium admitterent, oblique torquis instar supra pectus recumbentes. E R A m A Y, Ricini pusillum genus erat, quale ex Guinea ctiam aliquoties advehi m mini. Eo porro nonnullos Empiricos adversus varios morbos uti, non semel observabam: enim quum vehementer purget, succedit illis interdum exanimi sententia: eam ob causam valde commendabant, de tamquam peculiare secretum sibi reservabant. ANACox usum ignorabat: erat autem phaseoli genus binis coloribus distinctum, rubro de nigro. Ejus mentionem fecimus cap. x L i. lib. v r. nostrae Rariorum Plantarum Historiae, & faciemus adhuc cap. xl. lib. iii. hujus Exoticorum Historiae. T A Co Ri, folia erant in Se mrapoia nascentia: arboris. ne vero, an alicujus alterius plantae, non erat adscriptum: Draconis tamen arboris, cujus historiam primo Rario rum Plantarum dabam, soliis valde similia erant, cubitalis, vel etiam bicubitalis longit dinis, uncialis vero latitudinis infima parte, deinde paullatim in mucronem gracilescentia. Incolas aqua macerare dicebant, contundete, & in tenuia stamina diducere lini aut serici

instar, quin de funes ex illis torquere ad ligna in suis fabricis colliganda idoneos. An alterius sit apud illos I raeterea usus, ignoro. Atici

68쪽

Exotici quidam seu isti e Mabitaria Multi.

Exoricos etiam asios quosdam frumo mihi communicabat honostin vir Amatamu Pardum quibi, tametsi iuversi mi generis,

peculiare tamen caput donandum censebam, quia cum prioribus commode conjungi non poteranc.

Eorum autem tres priores in tabella exprimendos curabam cum fructu omine, cussus ruperiore capite facti mentio, & hic adponendam censi bam. PRi Mus, orbicularis paene erat figura , nna i. tamen parte sessilis & quodammodo planior, Raltera in orbem assurgens, creberrimiique subnigra splendenteque qua tegcbatur cute, sive membrana, quaquaversiam velut sulcis distinctus, instar nucis fausti sive arecae siuo involucro exemtae, cui etiam sith stantia non videbatur adeo dissimilist verum longe major, nec adeo turbinatus. Gravis crat, cortice sulco praeditus, eoque quem dixi modo silcatus interna pulpa sive sitbstantia, dura,candicans, salsi initio laporis, deinde adstringuntis. Similes ctiam accipicbam annis millesimo Quingentesimo nonagesimo octavo dc eum insequente a Iacobo Garctoi ostendebat similitet Cl. v. Paludanus, quem ex Orientali india advectum dicebat: sed omnes nudi, de cute illa sive membrana nigra dcstituti, praetcr postre inum qui a Gareto mittebatur. ALTER, uncialis crat longitudinis, sed olliculum fluctus verius quam fructus, orbiculari tardust pame se a praeditum nisi qua parte fructus ipse quo continebatur, e pediculo pependerat, α extima , quae aliquantulum mucronata trium fere unciarum ambitu, fusci coloris, durum, & perpetuis tuberculis obsitum quae pictor non expressit tu quo tamen apparerent veluti triangularis formae vestigia in utraque extremitate, selidum, grave, aquae tamen in natans,nec sidens, etiam si ea mergatur. E Guinea allatum significabat. TER Tio, duarum unciarum cum semisse erat longitudo: qua parte autem latissimus, risa. iii. uncialis aut paullo amplior latitudo, forma nonnihil convexa,dolsum elatum de assurgens, R, p. d. arctius caput, insima pars in mucronem desinens, cineraceus color, crassiores enainentioresque nervi a summo capite ad infimam partem per dorsium excurrentes tanta arte expressi, ut humana industria sculptos quis arbitrari potitisset: alio autem cottice tectum tiuisse verisimile est, qui assidua a fluctibus marinis in littore volutatione attritus fuerit constabant vero illi nervi exfibrosa materia, quemadmodum infima pars nonnihil attritas dem fariebat. Ad nucis porro Casa, quae inter fructus alichio acceptos superiore Cudine. eap. descripto formam valde accedebat, excepta illa nervorum eminentia, sum etiam colore, qui in Omine Prorsus ater erat. Propter assinitatem tamen quam liuer eos fluctus videbam, Cisa, etiam iconem in eadem tabella exprimi curabam. V A R et v s, exilis erat, semunciam magnitudine non superans, exiguae de immaturae 1 v. nuci Masel non valde dissimilis, exalbidi coloris,calice praeditus ouatuor squamis constante, continens aliquot grana fusca, istunda instar piperis nigri, feci valde rugosa, quia foristan immatura, intus alba, acris saporis. An Brasma apud Dioscoridem cap. De Pipereto vi NT v s, trianguliaris erat formae, semuncialis etiam magnitudinis, Exalbidi colo r,ia ...u ι ris, tenuique membrani tectus, Cardamomi Ossicinarum fructutia perbellu reserens continensque multa grana inaequalia dc rugosa, cinera ei foris coloris, iratus albi, omnia in globum congesta latis validi de gravis odoris de acris saporis,qui brevissimo Ze vix apparente petiolo plantae intraserat, calice tribus soliolis constante inclusius. Qiii mittebat, Con-

69쪽

Lain.

quae adcia causia fuit, ut granum leviter dumtaxat gustare vellem,nihilo minus san ex odore, an vero ex degustatione acciderit, ignoro caput mihi dolcre caepit, de traud dubie pejus mihi accidisset, si devorassem.

NuDΦs omnino, & variae formae erat quem lobo inclusium fuisse arbitror: c enim nonnulli plani erant, δe quasi quadranguli, alii oblonsiores, S altera parte obtuli, cavero qua se muturi contigcra iri, compressi, omnes tamen foris rugos, nigricantes, & candicantibus quibusdana venis distincti, in binas partes dividui, ut reliqua legumina: subtantia autem interior subfusca&solida. 5 elus sapor etiam adstringens, pcrinde ac fructus Colcs, quem cap. v H. lib. i I. sequentis describemus. SEPTIM Vs, cx Guinea allatus, quo se a nauta donatum scribebat Ossiculi me spili appellatione: quod canc ab illius lotina non crat valde absimile, praesertim praegrandium urcsbilorum qtialia nonnumquam Octo vel novem unciarum ambitu viderC memini verum non se una ut illorum, at laeve, de spadicet coloris, in medio nonnihil tumens, de paullulum ab uno latere scabrum S subalbidum. Honestissimus vir Franciscus Peninus,n milia etiam mittcbat anno nonagesimo octavo supra millesimum Zc quingentesimum,

recens allata ex Guinea ab ipsius filio Petro asserente mali, csui apti, semina esse. Is autem inseque iuuanno in Gilinea na denuo profectus, paullo diligentius hunc fructum Observabat, ut ineunte anno millestimo sexcentesimo intelligebam. Porro, ipse reserente Lasa site illum fructum appellabati exigui pyri cst magni iugine, magis tamen rotundus Goloris ex aureo flavi, interaum etiam rubentis instar ponat, tenui cortice praeditus, qui detractus, in tenuia stamina fili modo abit: sapor cum dulcedine adstringes, ita ut os valde refrigeret ream ob causam Lusitani istic degentes in febribus ardentibus exhibebam: ipsiam pulpam esse dicebat coloris aurei tauri ad rubrum inclinantis, lentam nonnihil Ac viscidam. Singulos autem fructus, quina osticula continere surrecta, quemadmodum me spila, eaque separatim tenui involucro tecta, serico crudo candido simili. Nasci in arboribus pyros- milibus, humanam tamen altitudinem non superantibus,cujus solia ex atro viridia essent, pyrique soliis magis Orbiculata.

Exotiti fructus a Clutio.

C A P. XXII I.

Os TENDEBAT mihi Theodoris Clutius, duom visebat, aliquot exoticos funius, inter quos binos videbam, quos nondum desim eram: illos peculiari capite describere volui, in tabella expressos odioris

P R M v s, quem e Guinea allatum dicebat,ptuni serae magnitudine & sorma erat, duas paene uncias longus, sescunciam latus, infima parto mucronatus ,cortice, sive ipso corpore satis craD , dc veluti fungosa naateria constante, foris

aliquantulum rugoso, & subfusco colore, interne cavo & pulpam quandam continente in globum convolutam, albicantem, friabilem, insi-pidam, in qua tenella quaedam semina. ALTER sescuncialis erat longitudinis, in cialis crassitudinis, culacco putamine praeditus, cineracei foris coloris, interne multis fibris co stans, paene instar involucri nucis Faufei, siva Arccae,inferna parte veluti gemino de duplicato calice munitus, extima sive suprema mucronata: nucleum sive verius nucem continebat nigram, valde rugosam, duram, fausti non dissimilem, ad cujus genus non inepte referri posse arbitror. Similem deinde aliunde accipiebam, cujus ossiculum erat durum, nigrum, multis villis obsitum, nucleum eontinens rugosum, durum, insipidum.

Exotici

70쪽

EXOTICOR vM LIB. II.

Exoticisti Am anno M. D C I. Mati.

INTER Exoticos qui amo a Christi nativitate missimo stin

centesimoprimo ex Orientab India advecti fuere , prater eos quos incerias classes dictribuere poteram, quatuor videbam, qui ante nondum conjecti mihi uera ut , quos peculiari capite describendos minimavi, e reosdem in pecubari tabella exprimendos, qua Ne adderetur.

P R IMv s, turbinatus erat, pyrique sormam aemulabatur, binas uncias cum semisse longus, quatuor cum sicmisse ejus ambitus, levis tamen , rugosius, prorsus niger , adeo duro de tenaci corio tectus, licet non valde dense,

ut dissiculter cultro, nisi malleoli vi adacto, aperire possem: apertum binas cellulas habere deprehendebam membrana quadam fusca

de splendente distinctas, in quarum singulis

nucleus bifariam divisus, meaia ctiam intercurrente membrana, quem dretidum fere in nuce juglande: totus nucleus stam vetustate contraxerat,& initio quidem nullo manifesto sapore praeditus videbatur, diutiuscule tamen

in ore retentum, quandam acrimoniam habere, & tandem fauces quodammodo urere, comperiebam. ALTER binas etiam uncias cum semisse Iongus erat, mimis tamen crassus; nam ejus ambitus trium dumtaxat unciarum, laevis totus,& spadicet cum ciner acco mixti coloris,in longum mucronem desinens, fragili cortice constans, qui an alio opcii mento tectus fuerit, me latet: pulpam autem continebat nigram, in qua ossiculum latebat uncia magis longum,

durum, cincracci ex fusco coloris, obtuso mucrone praeditum, & summa parte in uno la tere veluti cxsiculptum, in quo haud dubie nucleus, licet agitatus nullum initum edereti Vtrumque hunc Amstclredami nancisccbar. TERTI v M vero mihi concedebat, ut describere possem Cl. V. Petrus Paauxvius, primarius in Academia Lugduno-Batava artis Medicae, idemque Anatomes& i tria Phili Simplicium medicamentorum profestor, atque Academici horti Praefectus. Is porro fructus paullo longior crat uncia, trium vero unciarum ambitum squa parte crassiori continebat, colore fusco praeditus. durus, Biatus, in obtusum mucronem desinens , in quo ossiculum vcl nuclcus in lusus, quia agitatus strepitum edebat. Qv A R T v s Ricini fructum valde aemulabatur, nam triangularis erat, & in tres cellu las nctus, quarum singulae semen continebant rugosum, ut ante maturitatem lectus fuisse videretur, nigrum: exterior cortex susicus & glaber erat, pendebatque inter quinquefoliola longiuscula de latiuscula squae medium fructum tegebant) e pecliculo semunciali satis firmo.Quo nomine vocarentur isti fructus, aut quibus in plantis nati essent,intellivre nequivi, de haud scio an qui legerint, quidpiam de istis rebus observaverint.

SEARCH

MENU NAVIGATION