장음표시 사용
101쪽
9 . fraternitates vocant ; collegia studiosorum ;ac denique loca quaedam religiosa, in quae
certum hominum genus colligitur . Omnes
istae societates suas habent lingulares leges, suaque jura singularia . IV. Ratione locorum facile est singulares iniritas societates indicare . Uni ver ia Ecclesiae societas dividitur in nationes, in Provincias, in dioeceses. Τciti Ecclesiae praeest Pontifex Maximus ue nationi praeest Patriarcha, aut Priamas ; provinciae Metropolitanus , sive Archiepiscopus, dioecesi Episcopus. Ut ubicumque
certa societatis forma servetur, ac teneaIur,
caussa administrationis , unicuique Praelato collegium suum cohaeret, cujus consilio, ac consensu negotia tractentur, discutiantur, ac dirimantur. Ordinario jure unusquisque Prae. latus collegium habet clericorum Ecclesiae, quam regit, adseriptorum .
Sic dioeceianus clerus collegium Episcopi constituit, clerus Metropoleos collegium Archiepiscopi, clerus Prima tialis, vel Patriarchalis Sedis collegium Primatis, vel Patriarchae; clerus Romanus collegium Pontificis Maximi.
102쪽
tVerum enim vero collegia isthaee modo ordinaria sunt, modo extraordinaria. Ordinaria sunt, quae causiis. ordinariis, frequentioribus, ac vulgaribus prospiciunt, si caussa gravis emergat, & certam providentiam illico postulet, interea eidem consulunt, nemora adferat detrimentum . Uniuscujusque civitatis clerus, qui cum Episcopo residet in Ecclesia cathedrali, ordinarium collegium constituit, ac in eo totius dioecesis negotia dirimuntur. Idem dixeris de clero urbis Metropolis, qui residet cum Archiepiscopo in Ecclesia Metropolitana, ubi ordinaria provinciae negotia agenda sint, vel ea, quae moram non patiuntur. Id ipsum de clero Ecclesiae Prim tialis, vel Patriarchalis, ubi de negotiis agatur nationis . idipsum denique dixeris de clero Romano , cuius est ferre consilium Pontifici Maximo in agendis totius Ecclesiae negotiis. Extraordinaria collegia sunt, quae caus- iis gravioribus consulunt, easdemque concludunt . Ad haec componenda concurrit totus
clerus societatis pro modo societatis ejusdem, prout vel generalis societas est, vel singularis ; quod contingit in Conciliis sive generalibus totius Ecclesiae, fi ve particularibus aut nationis, aut provinciae, aut dioecesis.
103쪽
'sa . Ne tota societas conveniret in ordinariis, frequentioribus , & vulgaribus caussis, aut etiam in gravioribus , quae moram non
patiuntur, utilitas publica postulavit . Scilicet nimis grave fuisset Ecclesiis, si pro quacumque caussa totus clerus dioeces anus apud Episcopum, totus clerus Provincialis apud Archiepiscopum, totus clerus nationis apud Ptimatem, vel Patriarcham, totuS cleruS , quantuscumque in Ecclhsia universa est apud Pontificem Maximum conveniret . t .
v I. Sed Se ipsa collegia ordinaria varias vices passa sunt pro modo adjunctorum; item Pr modo caussarum, denique pro modo Eccle-sarum. In cathedralibus singulis Ecclesiis constituta sunt Capitula Canonicorum, quibus mandatum est, exclusis ceteris clericis civitat ensibus , ut Episcopum consilio juvarent ;quamquam , .& quandoque certis in caussis cleri extra Capitulum constituti habita ratio fuit , iiii liquet in conspectu Tridentini decreti cle erectione Seminuriorum sess. 13. de re f. cap. 1 8. Si de negotiis provincialibus, vel nationalibus ageretur, praesertim gravio-rthus, antiqui canones docent, Archiepiscopos, si ve Primates, aut Patriarchas nihil agere debere, priusquam consensum, aut
104쪽
eonsilium suss aganeorum Episcoporum postulavissent . Et si Concilium, sive conventus extraordinarius minime celebraretur , datis tamen , receptisque epistolis tractari res poterat . Eam ob rem frequentibus literis invicem se se Episcopi excolebant. Denique ubi de negotiis Ecclesiae universae a Pontifice Ma- Timo gerendis ageretur, haec forma indita ordinariis conventibus fuit, ut Episcoporum quidem plurium saltem finitimorum consilium postularetur; deinde ut pro clero Romano collegium Cardinalium institueretur ; Cardinales autem eligerentur delectu maximo ex universa Ecclesia. Eam ob caussam Episcopi quidam Romanae urbi finitimi in Cardinalium collegium cooptati sunt; de ceteris Cardinalibus ita scribebat S. Bernardus in lib. 4. de
Considerat. cap. 4. an non eligendi de toto orbe
Primis Ecclesiae saeculis collegia extraordinaria ita fiebant, ut universa fidelium multitudo ad ea conveniret pro modo cujuscumque societatis. At ad aucto populi fidelis numero, & clero ipso in ingentem multitudinem redacto, non potuere non praeberi occasiones contentionibus, quas turbae facile excitabant. Inde factum est, ut jus comitiorum
105쪽
tiorum extraordinariorum solis iis coneed retur, qui digniores erant, seu qui celerorum veluti principes essent, & valerent in comgressu plurium personas pene repraesentare. Sic ad Concilia generalia advocati sunt Episcopi omnium Ecclesiarum, variique Praelati, & digniores selecti viri, exclusis clericis inferioribus. Ad Concilia nationalia, ac provincialia advocati sunt praeter Episcopos nationis, & provinciae etiam Capitula Canonicorum saltem nobiliora; in Conciliis autem dioece sanis totus pene clericorum ordo admissus est.
Videor mihi generalem liue usque tributionem Ecclesiae exhibuisse, eam scilicet, in qua non generalis societas modo dignoscitur, sed& deprehenduntur singulares societates in generalem denique coalescentes. Ex sequenti. hus titulis res tota magis perspicua fiet.
106쪽
nicum dicitur, est conventus Ecclesiae universae . Ex quo piaesertim Ecclesia fuit longe lateque diffusa, fieri plane non potuit, ut in unum fideles omnes convenirent. Saltem illos, quos praecipue tangere debet sollicitudo, & cura Ecclesiarum,& convocari,& convenire necesse est. Hi profecto sunt, quos cum convenisse quis deprehendae, tum prudenti judicio agnoscat , talem esse conventum, qui totam Ecclesiam repraesentet. Haec ratio est, & forma usu recepta in conventibus universitatum , sive societatum: ubi enim universitas ingenti personarum multitudine constat, praesertim si tales personae sint, quae ratione locorum longe snt, lateque diffusae, publica utilitas postulavit, paucos selectos convenientes universitatis vices gerere .
II. Caussae generalium Conciliorum celebrandorum debent esse gravissimae, quarum definitio totius Ecclesiae intersit. Hujus generis
sunt declaratio doctrinae fidei, & doctrinae
107쪽
s 6 morum, quarum doctrinarum unitas est vinisculum fidelium universorum . His accedunt certa capita disciplinae, quae publice interest aequaliter, & sine discrimine in Ecclesiis omnibus observari . Pax quoque, & tranquillitas Ecclesiae, quandoque aut haeresibus subortis, aut concitatis schismatibus turbata, Occasionem saluberrimam praebent celehrationi Concilii generalis. Si caussae longe minores
Occurrant, Operae Pretium non est, totam
Ecclesiam commoveri cum alii supersint modi, quibus Ecclesiae consulatur.
Usus celebrandorum Conciliorum antiquises mus est . Vel ipsi Apostoli, uti docet S. Lucas in Actis, Concilia celebraverunt, ad quae una cum ipsis universa multitudo convenit. In urbe Hierosolymitana, in qua illa Concilia celehrata sunt, non multi numero fideles erant, proindeque facile poterant omnes convenire. Exemplum Apostolorum imitati sunt Episcopi successores, etiam quo tempore pace non fruebatur Ecclesia . Sed ipsa temporum adjuncta non ferebant, fideles omnes ad Concilia colligi. Hinc nulla prioribus trihus Ecclesiae saeculis ab historicis consignata Concilia sunt, quae generalia dicerentur . Primum generale Concilium celebratum est data Eccle-
108쪽
97 Ecclesiae pace sub Constantino Imperatore
anno 3 a 3. in urbe Nicoena occasione haereseos Arianae . Subinde oriae aliae haereses occasionem dederunt celebrationi aliarum Synodorum succedente aetate. Postremum generale Concilium est Tridentinum. Maxima semper habita fuit in Eccle. sia auctoritas quatuor priorum generalium Conciliorum , qualia sunt Nicoenum, Constantinopolitanum, Ephesinum,& Chalcedonense: Sancti Patres, & Pontifices Maximi professi saepe fuerunt, se illa Concilia colere eodem cultu, quo quatuor Evangelia cole-hant . Horum Conciliorum antiquitas hunc honorem prae ceteris mereri visa est. IV. Quoties generale Concilium celebrandum
fuit, multa occurrere consueverunt. In vestiaganda erat caussa Celebrationis, ae palam
proponenda veluti digna diremtione, ac deinfinitione Concilii. Designandus locus, in quo Concilium celebraretur. Ex omnibus Ecclesis Episcopi advocandi certa inevitabili auctoritate, quam declinare minime possent.
Cavendum, ne cum omnes convenerint, tu.
multibus, turbis, seditionibus locus fieret ;eamque ob rem sollicitudo adhibenda, ut Omnia secure , tranquille , sine vi, & metu
109쪽
9 gereremur. Caussae ipsae, quae discutiendae
Iorent , dirimendae erant juxta Divinas literas, traditiones Patrum , atque jam editas canonum sanctione . Si quorum specialiter intererat, certas caussas definiri, erant ipsi audiendi, aut saltem invitandi, ut quod thaintererat, proponere palam possent. Denique sententiae in Concilio edirae erant exein curioni mandandae, ne alias definitiones sy nodales in irritum caderent. Haec sane Om.
nia sine plurium concursu fieri nequibant. Hinc opus est in primis eorum sol, licitudine, qui caussas exhibeant, di proponant , illorum etiam, qui caussas ipsas explorent , an dignae Concilio sint, tum vero celebrationem Concilii postulent, aut pro celebratione Concilii urgeant. Deinde opu est consilio, & consensu plurium in designatione loci , qui aptus sit, opportunus,& COm- modus . Insuper opus est auctoritate illius , qui possit omnes Episcopos convocare, & ad Conventum adigere. Praeterea opus est praesidio potentum, qui omnem tumultuS, ac seditionis caussam, ipsam etiam suspicionem amoveant. Certos quoque selectos viros advocari necesse est, in Divinis literis, in doctrina Patrum, in disciplina canonum eru
ditissimos, qui praesto sint Episcopis suffra-
110쪽
1 99gium laturis, explorando, discutiendo, expandendoque Divinas, ecclesiasticasque sen-rentias. Quando muliorum interesse potest, certa capita definiri, eos etiam invitare necesse est, ne illis inauditis aut omnino conmtemiis in discrimen adducatur, quod pronunciandum est. Denique cum sententiae gene
talis Concilii ideo edantur, ut in Ecclesia
universa executioni mandentur, opus est auctoritate eorum, qui constituti in Ecclesia sunt, ut ecclesiasticorum canonum patrocinium in se suscipiant , curentque, ut nec
vacuae, nee inanes constitutiones evadant .
Caussae celebrationis Concilii ab omnibus sine discrimine proponi possunt 3 om nium enim sine discrimine interest publiea Ecclesiae salus . Eo vero majore ratione digna propositio habebitur, quo aut dignior est, qui proponit, aut major est numerus proponentium . Discussio caussarum aut literis, aut indictis praeliminaribus comitiis fit; qua in re prudentia concitatur illorum, qui primas in Ecclesia dignitates tenent ; proinde. que praesertim Pontificis Maximi . Sic deliberatio fit celebrandi Concilii. Succedit designatio loci. Ut unus p tius locus prae altero designetur, actus pru