장음표시 사용
131쪽
eaussam Eecles is simplicibus non conventualibus, etiam parochialibus, etsi ipsae non parochiales praeferuntur.
Inde factum est, ut quo tempore cathedralis Ecclesiae Canonici totius dioeceiani cleri jura sibi vindicaverunt, nonnisi serius Potuerint excludere Canonicos collegiatarum Ecclesiarum , praesertim si in civitate degerent ; horum enim collegia , ceu corpora communi spiritu ducta tenacius suis juribus incum. hebant . 1 V Collegiatarum Ecclesiarum erectiones frequentiores esse coeperunt saeculo Eccles aeduodecimo, quo nimirum tempore canonibus Conciliorum,& Pontificum Maximorum sollicitudine omnis industria adhibita est , uaclerici vitam communem inirent. Haec vita communis instaurata est in Ecclesiis intra urbes celebrioribus extra cathedralem erectis, item in Ecclesiis erectis in oppidis frequen tioribus, ubi par esset numerus clericorum .
132쪽
τITνLUS VII. DE SEMIΝARIIS, ACADEMIIS, ET SCHOLIS.
CE ras scholas olim fuisse in cathedraalibus praesertim Ecclesiis, ecclesiastica antiquitas docet. Instituebantur in iis clerici iuniores in Divinis literis, in bonis artibus, quae Divinarum literarum scientiam Promovent, ac juvant; item in iis, sine quihus disciplina ecclesiastica confiste te minime poterat. Exemplo cathedralium schola quoque institutae aequabiliter fuerunt in collegiatis , imo & in simplicibus quibusdam
Ecclesiis, quibus certus elericorum numerus adscriptus esset ἐErgo praeter scholas bonarum artium, ceu grammaticae, rei horicae, ac computor uin ecclesiasticorum, erant quoque scholae Theologorum ; item scholae Notariorum, Cantorum , & Diaconorum . Qui scholis bonarum artium praeerat , is Scholasticus appellabatur; qui Theologiae tradendae addictus erat, Theo. Iogus dictus est. Scholae Cantorum praeera οCantor, sive Praecentor, aut Succentor ἡstholae Notatiorum Primicerius, scholae Diaconorum Archidiaconus .
133쪽
Ut plurimum bonarum artium, ae Theologiae Magistris, item Praefectis , Cantoribus, Notariis, & Diaconis assignatae fuere praebendae , quibusdam annua salaria , sive stipendia, quousque ossicio fungerentur; idque tum, cum clerici vitam communem non
servabant, studiosas juvenibus clericis certa quoque subsidia assignata sunt pro merito singulorum ad vitae sustentationem. Ubi vitam communem omnes clerici ducerent, &praeceptores, & studiosi juvenes vitae cominmunis erant participes sub cura, & sollicitudine Praepositorum .
II. Quibus temporibus, & quibus in locis curatum est, ut omnigenae sapientiae studia ininstaurarentur, publicae sunt erectae Academiae sub nomine Universitatum fluotiorum, PraeIerminora collegia, in quibus liberalium artium disciplina excoleretur. Ad has Academias, atque ad haec collegia patuit aditus laicis aeque, ac clericis. In his adjunctis adamaverunt plures Ecclesiarum Prael ait, ut cleri- ei juniores studiorum caussa ad Academias.& gymnasia publica mitteremur. Selectorum
antecessorum dCestina, plurium eo convenientium aemulatio, commoda aedium in id erectarum , eosdem Praelaros commoverunt,
134쪽
4i a ut id eonsilii eaperent. inde factum, ut in pluribus Ecclesiis nuda remanserint nomina Cantorum, Primiceriorum, Scholasticorum,& Theologorum, idest sine ossicio docendi. III. Patres Tridentini Concilii e re ecclesiastica esse judicaverunt, si mandarent Episcopis universis, ut juniores clericos in collegium quoddam redigerent in pietate , cultuque honarum artium, ac praesertim Divinarum li- Ierarum educandos. Hoc collegium appellaverunt Seminarium, quasi locum ad praeparandos illos, qui deinde Sacerdotes optimi, &animarum pastores, ac duces futuri quandoque sint. Ut hoc piissimum opus erigeretur,& paupertati clericorum illuc convenientium
Occurreretur, nec quidquam curae omissum est, quo in eam caussam certi Ecclesiarum redditus impenderentur, Episcoporum auctoritate , consi lio, ac consensu Canonicorum aeque ac nonnullorum de clero.
Sanctio Tridentini Concilii , qua &
erigendorum Seminariorum ratio traditur s& erectorum cura protegitur, habetur in sessia 3. de reform. cap. 18.
135쪽
tITVtNS VIII. DE COLLEGIIS MONACHORUM, CETERORUMQUE REGULARIUM, AC SANCTIMONIALIUM.
Tsi primi ex Monachis solitariam vitam
ducerent, paullatim tamen, praesertam a S. Benedicti temporibus, in occidentali Ecclesia in vitam communem coaluerunt. Unitas regulae omnibus propositae, obedientia incertum Praepositum, unitas coenobii, in quod recipiebantur , caussam collegii constituebant Et quamquam eollegium Episcopo dioece sano subesset, certa tamen & Praelatis , & Monachis collegii jura concedebantur. Hinc &sua statuta eondebant, Praepositum eligebantι& in communi res monasterii per selectos ad id curatores administrabant. II. Hujus generis collegia per plura saecula prorsus fuerunt singularia, id est ita constituta. ut unum ab altero non penderet. Et si enim multa erecta coenobia forent ejusdem regulaeι& instituti , nihil tamen erat praeter vitae, &morum similitudinem uni coenobio cum alte
136쪽
Paullatim factum est , ut quae coenobia
ejusdem regulae, & instituit essent, ea in unum veluti generalem coetum componerentur instar provinciae , ac certae gentis , exemplo E , clesiarum cathedralium, in quibus suae erant provinciae, & nationes. Hinc quemadmodum Ecclesia quaecumque cathedralis subest metropolitanae, metropolitana patriarchali, aut
primatiali, ira sere obtinuit, ut singula coenobia subsint coenobio majori provinciali, sive provinciali Praefecto, ac Praefecti eol- legio; denique provincialis Praefectus una cum collegio suo subsit Praefecto generali, ejusdemque collegio. Id obtinuit praesertim, postquam Monachi, & Monachorum collegia eximi coeperunt a potestate di cesan
rum Antistitum. Colligitur ex his Monachos ejusdem regulae, atque instituti, etiam late in variis coenobiis diffusos, plerumque unum generale collegium constituere , quod tamen ad bucconstat pluribus collegiis singularibus IV. Hinc factum est, ut certa qua generalis, qua parricularium collegiorum jura definirentur, ceu in electionibus Praelatorum aut faciendis, aut confirmandis, in visitationibus
137쪽
a sin reservationibus graviorum negotiorum,& similibus.
Νon potest in hac parte tradi generalis regula omnigenis Monachorum collegiis communis. Quippe singulis pene ordinibus suae sunt singulares constitutiones, ad quas, prout res incidit, semper est respiciendum.
Quando Monachi coeperunt ordinibus clericalibus, ac Sacerdotio insigniri, etiam concessa sunt Monachorum collegiis certa jura, quae res sacras spectant. Neque in hac parte tradi generalis regula potest: pendent enim universa ex privilegiis, quae singulis Monachorum ordinibus concessa fuerunt. Haeciprivilegia aucta in dies fuerunt , eX quo Monachi ex eremis advocati sunt in urbes, quasi clericorum adjutores.
Quae de Monachorum collegiis dicta sunt,
facile protrahuntur ad collegia Regularium quorumcumque Clericorum. Ista recentiora sunt collegiis Monachorum: sed exemplo collegiorum monasticorum instituta sunt. Tantum discrimen est in eo, quod Clerici Regulares initio, & vi suae primigeniae institutionis clericalia munera profitentur, atque huic professioni clericalium munerum vitae monasticae leges adjunxerunt. VII.
138쪽
Ad Monachorum primigenium institutum magis accedunt collegia Sanctimonialium . Istae reguntur intime a Praelata monasterior Praelata eligitur communi Sanctimonialium suffragio: communi quoque suffragio sorores recipiuntur, & negotia monasterii dirimuntur . Interea singula coenobia singularia sunt, nec unum ab altero pendet , etsi ejusdem regulae, atque instituti. Collegia ipsa subesse solent Episcoporum dioece sanorum jurisdictioni: omnia quidem olim suberant i pleraque etiam hodie iubsunt: quaedam privilegiis, aut similibus singularibus titulis in jurisdictionem quorundam Praelatorum Regularium collata sunt, aut etiam exemta omnino ab inferi rum Praelatorum potestate,& immediate sub jecta Pontisci Maximo. Ceterum adhuc in nonnullis, etiam in istis aut restituta , aut concessa singularis potestas ruit Epii copis dioece sanis. In hac parte inspicienda semper sunt singulorum coenobiorum privilegia, ac di turnae consuetudines ; item recentia aut Conciliorum , aut Pontificum decreta, quibus in
parte saltem restituta fuit Episcopis jurisdictio.
139쪽
TITNLUS IX. DE SODALITIIS, SEU CΟΝFRATERNITATIBUS LAICORUM.
' Pst etiam Ethnici certa olim habuere col. a1 legia eorum, qui praeter sacerdotes caussa religionis coirent, eademque publica auctoritate probabantur. Laudabilis inde fuit in Ecclesia laicorum hominum pietas, qui incertum collegium impetratis ab iis, ad quos pertinet, facultatibus coaluerunt, ut statis
temporibus , certisque in adjunctis sese in quibusdam piis, & ad christianas institutiones exactis operibus exercerent. Haec colle.
gia appellavit posterior aetas Confraternit res, seu Sodalitia Laicorum. Dissicile est definire, quo primum tempore instituta haea collegia fuerunt. At haec ipsa dissicilis definitio temporis indicat, illa fuisse antiquissima. Certum est, jamdiu ante octavum Ecclesiae saeculum extitisse II. Ipsa quidem horum collegiorum indoles, &natura postulat, ut non solum sodales, sed sodalitia ipsa lateorum jure censeantur, proin deque a publicis magistratibus pendeant ; interea tamen quod spectat ad ritus, ordinesque
140쪽
sacrarum precum, & pietatis instituta, pendent a dioeceiani Episcopi auctoritare. 1 II.
Solent haec collegia condere sua statuta, ita tamen, ut probentur auctoritate superiorum , nec obligent sodales invitos : siquidem ad evitanda quaecumque pericula, provide iamdiu cautum est, ut quemadmodum quis
inter sodales adscribi libere potest, ita libera in sodaliiii institutiones incumbat. Eam ob rem improbatur quodcumque jusjurandum , quo sosalis se ad obeunda sodalitii officia obstringeret. Huic proximum est . sodalitia invitari quidem solere, ut ad publicas supplicationes processiones vocant accedant , non tamen posse ab Episcopis obligari.