Caroli Sebastiani Berardi ... Institutiones juris ecclesiastici. Opus posthumum in duas partes tributum. Pars 1. 2.

발행: 1769년

분량: 345페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

I Io

ita comparata est saera hierare hia , ut ex

collegiis particularibus in singulis dioecesibus

institutis componi quear collegium generale omnium dioeceseon. Praeprimis hoc singulare collegium agnoscitur in Ecclesia Romana omnium matre, ac principe, quod hodie appellatur collegium Cardinalium opera sua, ac consilio Pontificem Maximum adjuvantium.

De nomine cardinalis viri eruditi dimieant.

Νec nimium antiquum, nec nimium recens

in Ecclesia est; nec constans fuit ejus usurpatio ad idem significandum. Detivata vox est a verbo incardinare , quod idem sonat , ae inserere, adjicere, immittere. Si ergo clericus quidam , id est aut sacerdos, aut diaconus Ecclesiae alicui inserebatur, is dicebatur in cardinari, seu fieri illius Ecclesiae clericus , sacerdos, diaconus cardinalis. Frequentius dicebatur de clericis, qui a suis Ecclesiis injuria temporum ejecti, in aliis Ecclesiis recipiebantur. Quidquid tamen sit iuconspectu veterum formularum , hodie eircumscripta est nominis significatio ad indicandos Episcopos, Presbyteros, & Diaconos, qui certos titulos in Romana Ecclesia gerunt,& unum quodammodo corpus constituere dicuntur cum Pontifice Maximo.

III.

122쪽

III.

Priscis Ecclesiae saeculis hoc collegium coalescebat ex universis Romanae Ecclesiae clericis, quemadmodum etiam observabatur in collegiis omnium cathedralium Ecclesiarum. . Atque illud collegium modo amplius erat,mo. do angustius pro merito, & qualitate caussa rum dirimendarum. Si enim caussae leviores essent, istae dirimebantur a Pontifice Romano consilio clericorum Romanae ut his, ac dioece. seos: si graviores essent, istae dirimebantur a Pontifice Romano consilio etiam Antistitum Romanae provinciae, aliquando insuper finitimarum provinciarum, praesertim Italiae. Ηabebat ergo Romana provincia suas urbes Episcopales Romae suffraganeas . His praefecti A tistites dici propterea potuerunt Episcopi Romanae Ecelesiae Cardinales. Ipsa Romana urbs praeter Pontificalem Ecclesiam habebat plures titulos aut sacerdotales, seu presbytera. les, aut diaconales. Titulis sacerdotalibus praeficiebantur Presbyteri, qui ibidem sacra . facerent, & Sacramenta administrarent. Titulis diaconalibus praeficiebantur Diaconi, qui ibidem patrimonium , seu facultates, resique omnes temporales Romanae Ecclesiae administrarent, inque pias caussas tribuerent.

Hisce titulis praefecti vocati sunt Romanae

123쪽

Ecclesiae Cardinales Presbyteri, aut Diaconi. Ergo triplex constitutus est Cardinalium ordo, nimirum Episcoporum , Presbyterorum, &Diaconorum.

Qualiscumque fuerit pro temporum varietate Cardinalium numerus, hodie definitus ita est, ut sit septuagenarius. Videlicet sex sunt Episcopi suburbicarii, quinquaginta Presbyteri, titulos habentes sacerdotales, & quatuordecim Diaconi, titulis diaconalibus praefecti. IV.Cardinales ita constituti hodie conficiunt

praecipuum Romanae Ecclesiae clerum, ac senatum, & quamquam olim omnes Romanae Ecclesiae adscriberentur ita , ut in Romana Eccles a residere tenerentur; hodie tamen obtinuit ut aliarum Ecclesiarum longe lateque diffusarum clerici etiam majores, ceu Episcopi, adlegerentur, proptereaquod eorum consilio multa universae Ecclesiae negotia tractanda essent, non facile diti menda nisi se fragiis eorum, qui plurium Ecclesiarum iura , & consuetudines callere apprime vale. rent; juxta illud Bernardi in lib. . de considerat. cap. 4. An non eligendi de toto orbe

orbem judicaturi

124쪽

Multa Cardinalibus concessa privilegia

sunt. Ut enim omittam, quae in habitu, &incessu singularia obtinuerunt, quaeque jura explicare potuerunt, dum singulari Pontificis Maximi legatione fungerentur, Certum est, illos omnes in suis titulis quasi Episcopalem jurisdictionem nactos futile. Ipsi piaeterea soli hodie Pontificem Maximum eligunt ; imo & ex ipsorum coetu Pontifex Maximus eligi solet. Et, quod maximum est, Sede Pontificia vacante , Romanae ejusdem Sed is jura administrant ea forma , ac ratio ne, quae Pontificiis constitutionibus definita est . VI. Quando vero Pontifices Maximi in gravibus negotiis Cardinalium opera, & consilio utuntur, consueverunt iidem Pontifices Maximi varia munera inter Cardinales tribuere, institutis pluribus Cardinalium Congregationibus , ut sic certa ossicia inter ipsos partirentur. Ad spirituale Romanae urbis regimen instituta fuit Congregatio Visitationis Apostolicae. Ad ejusdem Romanae urbis poli. tiam spectat erectio duarum Congregationum, quarum una dicitur consulta, si ve super con, sultatione negotiorum flatus ecclesia ci, altera

Instit. Pars II. H boni

125쪽

3 Αboni regitanis. Aliae plures Congregationes spectant regimen universae Ecclesiae , inter quas memoratu dignae sunt, Congregarici Consistorialis , Congregatio Interpretum Triaen tini Concilii, Congregatio Inquisitionis, Congregatio Laecis, Congregatio super negotiis Episcoporum, Regularium , Congregatio immunitatis, Congregatio Indulgentiarum, &aliae.

Qui seriem harum Congregationum,& jura singulis adtributa nosse velit, adeat Cardinalem De-Luca in Tractatu de relatione Curiae Romanae.

T ITU LIIS T. DE CAPITULIS CATHEDRALIUM

ECCLESIARUM. I UuM primum deventum est ad divisio

nem dioeceseon, & singulis Ecclesiis civitatensibus sui dati Episcopi sunt ; tum operae pretium fuit, ut singulis Episcopis coetus

clericorum accederet, quasi senatus quidam Presbyterorum, in quo provide, salubriterque rebus ecclesiasticis consuleretur. In hunc coetum relati fuerunt clerici omnes majores quotquot etiam in tribuIionem venerant m

nerum

126쪽

nerum dioece sanorum ,- Parochos prae primis dico , & Sacerdotes universos Parochorum adjutores . Paullatim exclusus est clerus dice-ceianus, & universa jura clericis civitatensibus accreverunt . Imo & clerici cathedrali Ecclesiae adscripti ceteros etiam civitatenses clericos excluserunt, praesertim ubi clerici cathedrali Ecclesiae adscripti communem vitam una cum Episcopo iniverunt, sub certa regula , ex quo Canonici quasi viventes sub regula,& in elenchum cathedralis Ecclesiae relati, nuncupati fuerunt. Hunc coetum appellavere Capitulum. Ad hunc coetum a saeculo praesertim duodecimo pertinere coeperunt omnIasere jura, quae olim clericis omnibus in comis muni competebant: videlicet Episcopo ferro consilium, & suffragium suppeditare , ubi Episcopus viveret, mortuo autem Episcopo, aut quomodolibet vacante Episcopali Sede,

ea gerere . quae ad Episcopalem jurisdictionem pertinerent. Ceterum multa in hac re modum ac ceperunt ex variis statutis, aut consuetudinibus cathedralium singularum, item ex praescriptionibus, aut transactionibus initis inter

Episcopos, & Capitula , similibusque singu

laribus juribus, ac placitis, quibus contemtiones omnes facile averteremur.

127쪽

IΙ. Η re serma regiminis non cathedriles moudo, sed etiam archiepiscopales, primatiales, ac patriarchales Ecclesias moderata est . Eam ob rem, quae Capitulis incubuit sollicitudo in Ecclesias, & res dioeces nai in c/thedralibus, similis sollicitudo incubuit in Ecclesiis metropolitanis, primatialibus, ac patriarchicis, Capitulis earundem Ecclesiarum erga Ec flesias, reique omnes ecclesiasticat suffraga neas ; quasi potest non tam Archiepiscopo , Prima xi, aut Patriarchae, quam Ecclesiis ipsis archiepiscopalibus, prima italibus, patriar-ςhicis concessa foret in iis caussis, quae jurisdi

ctionem metropoliticam , primatialem , aut patriarchalem spectarent, exemplo plane R manae Ecclesiae, quemadmodum in praecedente titulo dictum est. l II. Capitula quaecumque constant pluribui

clericis, quorum alii dicuntur in dignitate, alii in personatu constituti, alii simplex ossicium singulare gerentes, alii communi fundigentes ossicio, Canonici nuncupati. De hii satis dictum est in libro praecedente tit. 9.Satis erit heic adjicere, contingere aliquando, ut dignitates non censeantur esse de gremio Capituli, proindeque juribus non gaudideant

128쪽

geant Capitulo competentibus. Hac in re Iciabetur ratio statutorum , ac morum singuIarium uniuscujusque Ecclesiae . Solent praeterea

esse in cathedralibus Ecclesiis alii clericorum ordines in seriores ad minora quaedam officiaeeclesiastica gerenda . Clerici isti nec Capitulum componunt, nec ad jura capitularia admittuntur, nisi quibus in caussis aliud obtinere demonstretur.

IV. Recentioribus isculis ea utum fuit, ut cum cathedralis Ecclesia vacaret, administratio ecclesiasticarum rerum seu jurisdictio, nona toto Capitulo exerceretur, sed a Vicario a Canonicis electo, quem propterea Vicarium Capitularem appellaverunt. Q and que , sed extra ordinem, deputatur Vicarius a Pontifice Maximo, qui proinde Vicarius Apostolicus nominatur. Novam hanc rationem postulavit utilitas Ecclesiarum, quibus magis expediebat per unum res ecclesiasticas administrati, quam plurium opera , & ministerio .

129쪽

TITULUS VI

DE CAPITULIS COLLEGIATARUM ECCLESIARUM.

Ecclesiae certum elericorum colle gium habent, cathedrali, seu episcopali Eccletia inferiores, ede collegiatae apis pellantur . Clerici autem in ipsis merentes , exemplo clericorum merentium in cathedrali, in Capitulum coalescunt . A conventu clericorum eae Ecclesiae quoque appellantur conventuales.

- Non omnium conventualium, seu collegiatarum Ecclesiarum una eademque ratio est. Sunt enim quaedam, quae proXime accedunt ad naturam,& indolem cathedralium, cujusmodi sunt , quae nullum quidem habent Episcopum , sed reguntur a Praelato episcopalem jurisdictionem habente, cum qualitate, ut ajunt , nullius dioecesis. Porro istarum Ecclesiarum Capitula eisdem juribus gaudent, quibus Capitula cathedralium , adeo ut etiam succedant in jurisdictionem Praelati, quotiescumque Prae lati dignitas vacet. Sunt aliae, quae non adeo accedunt ad naturam, & indolem cathedra lium, sed in multis tanquam cathedrales hahentur

130쪽

hentur , himirum si riegantur a praelato jurisdictionem episcopalem habente, in dioecesi Episcopi certis finibus circumscriptam . litarum Ecclesiarum Capitula dignitate Plaeta ivacante non succedunt in jura Praelati, ut pote quae dioece sano Episcopo accrescunt: Interea tamen una cum Praelato suo, si par sit, jura Ecclesiae administrant pro modo fundationum , consuetudinum , aut probatorum statutorum , vel privilegiorum. Sunt praeterea Ecclesiae monasticae, de quibus infra sermo recurret tir. 8. , ubi agendum erit de collegiis monachorum. Sunt denique aliae collegiatae Ecclesiae inferiores, in quibus collegium quidem Canonicorum est, sed sine Praelato jurisdictionem episcopalem habente , in quibus nimir Em tota quantacumque est episcopalis jutisdictio dioece sano Episcopo re

servatur .

III. Collegi aiae postremi hujus genetis Eccle-sae , & Capitula canonicorum in iis morem rium erigi consueverunt exemplo, & ad imaginem quandam cathedralium Ecclesarum . Hinc & in istis suae constitutae dignitates quandoque sunt, concessa Canonicis, eorundemque collegio jura singularia , sua habent sta- ruta , c suetudines, privilegia; eamque obii 4 causiam

SEARCH

MENU NAVIGATION