장음표시 사용
111쪽
rerum, quae caussam Concilio praebent. Ergo eorum omnium , qui caussas celebrandi Concilii diremetunt, de loco judicium est. Necessarium esse consensum illius Principis , in cujus ditione locus designatur, ipsa publici juris, & dominii territorialis ratio postulat. Designatione loci facta, sunt advocandi omnes Episcopi, quod jus ad primam Sedem , qualis est Romana, pertinere dignoscitur. Is enim convocare Episcopos solus potest, & debet, qui in universos Episcopos potestatem habet. Praesidia ad avertendos tumultus a piis religiosis Principibus sunt imploranda . Sic
vetus constans docuit consuetudo; quare Marcianus in Chalcedonensi Concilio ita de se profitebatur. Nos ad fidem eonfirmandam, non ad potentiam ostendendam , exemplo religiosissimi Principis Constantini SFnodo interesse voluimus, ut inventa veritate , non ultra multitudo pravis doctrinis attracta discordet; can. 2 .dist. 96.
Cum diremtio rerum in Concilio definiendarum facienda sit, audiendi sunt viri periti & Divinarum literarum, & veterum traditionum , & canonum ecclesiasticorum . Id plane fieri nequit, nisi conveniant in Concilium , uti advocari, & convenire consueverunt selecti Theologiae magistri, & cano-
112쪽
num cultores, quorum omnium consilio su D fragia Episcoporum quodammodo dirigerentur . Sic stabilitur doctrina fidei, ac morum. Quod si de capitibus disciplinae generalis agatur , cum ista non ubique aliquando conveniat , tum intere it selectos de unaquaque provincia audiri viros, quorum consilio conitet, an eadem disciplina facile possit provinciis universis accommodari. Quoties in generali Concilio discutienda sint facta quaedam singularia , ceu suscepto certarum caussarum judicio, eodem jure citandi, &, cum comparuerint, audiendi sunt illi, quorum interest, quo jure citandi sunt omnes, &, cum comparuerint,
audiendi, quorum caussa sit in judiciis agitanda .
Denique nemo non intelligit, caussa executionis decretorum conciliarium, inier- Cedere pios, ac religiosos Principes, qui iccirco disciplinae ecclesiasticae patroni, tui tOres , ac vindices passim praedicantur, & re-Vera eXistunit, quo etiam pertinet modo laudatus canon a. dist. 96. Quae huc usque tradita sunt, pertinent ad ordinariam celebrandi Concilii formam . Extra ordinem contingere potest, ut non servatis solennitatibus, subsequente Ia
113쪽
men rati habitione, Concilium & justum, &legitimum habeatur . Vulgare hujus rei exemplum demonstratur in Concilio V. generali, sive Constantinopolitano II., in cujus conspectu sequens rati habitio Pontificum Maximorum in caussa fuit, ut non amplius quaereretur, an initio Sedis Apostolicae auctor,tas intercessisset.
Ius suffragii definitivi in Conciliis generalibus est penes Episcopos, tanquam eos, qui in Ecclesia Christi locum tenent Apostolorum, quibus Divino jure commendata jam fuerat propositio, ac praedicatio sacrae do- ωinae seu fidei, seu morum, quibus etiam eodem jure mandata deprehenditur potestas quaecumque ligandi, ac solvendi. Et quando Pontifex Maximus Episcoporum omnium Princeps est Divino jure constitutus, magna
semper habita fuit ejusdem suffragii ratio. Non inde tamen sequitur, non posse alios ad suffragium ferendum admitti , sive constitutionibus, sive privilegiis, sive moribus. Etenim suffragii ferendi potestas sequitur indolem , ac naturam jurisdictionis sacrae, in qua moderanda locum habent & positivae leges, & privilegia, &'mores, quamquam
verum sit, parcius ad has concessiones deveniri,
114쪽
veniri, cum agatur de potestate legislativa, q uae in unaquaque republica, ac societate summa est , & maxima. Cardinales Romanae Ecclesiae in hae parte etiam potestatem nacti sunt, sive quod
tanquam unum corpus cum Pontifice Maximo constituere dicantur, sive quod in suis titulis quasi Episcopalem jurisdictionem acceperint, sive quod praesertim hodie ex variis orbis provinciis eligantur, sive quod ii in generalibus Conciliis legatione Pontificis Maximi fungantur. Si qui alii Praelati non Episcopi, ut ut jus nacti fuerint accedendi ad Concilia generalia , velint ulterius jure ferendi sussragii experiri, doceant oportet, se hoc jus legitimo titulo quaesivisse. VI. Definitiones Conciliorum generalium in
doctrina vel fidei, vel morum, inconcussae sunt, & nulli prorsus errato obnoXiae, eam. que ob rem nec vocari in dubium, eo veminus retractari possunt . Siquidem in his definitionibus versatur , quid verum sit, quid falsum, quid justum, quid iniquum: vetitas autem, & justitia una semper est, constans, Perpetua . At si definitiones spectent disciplinam , observandae quidem ab omnibus sunt, quousque non retractentur; at possunt
115쪽
vel in alio Concilio, vel etiam alia legitima ratione retractari, atque aboleri; et enim in his caussis versatur, quod expedit, quod decet, quod utile est: multa autem quae sicut uno in loco, ita & uno tempore expediunt, decent, atque utilia sunt, mula. tis inde sicut locorum, ita & temporum adjunctis, expedire desinunt, aut decere , imo& inutilia, forte AEtiam noxia reddi possunt. Inde profluit, quandoque certa disciplinae capita ut ut in generali Concilio
praestituta, non in omnibus Peraeque provinciis observari.
TITULUS III. DE CONCILIIS NATIONALIBUS, PRO-VlNCIA LlBUS, ET DUECESANIS.
hibent generale totius Ecclesiae collegium ; ita Concilia particularia exhibent varia illa singularia collegia, quibus Ecclesia constat, uti in titulo a. notandum fuit. Ergo tot species sunt particularium Conciliorum, quot sunt singularium collegiorum. Est nationale collegium totius alicujus nationis conventus , provinciale totius alicujus provinciae, di in
116쪽
Ios dioece sanum totius alicujus dioecesis; unum profecto collegium alio collegio amplius, &dignius . Sie dioeceianum Concilium provinciali, provinciale nationali inferius est : ea inque ob rem nationalia Concilia in conspectu provincialium, aut dioeceianorum apud veteres Synodorum pene generalium nomine appellata fuere. Sic Concilium totius Africae Plenarium Concilium a Sancto Augustino Hipponensi nuncupatum est. II. Pro majore Concilii amplitudine major quoque dignitas est, major etiam auctoritas, quemadmodum suprema dignitas, suprema etiam auctoritas est Concilii generalis.
Sive spectemus auctoritatem illius, cujus est particularia Concilia convocare , sive spectemus jura , aut onera illorum, qui possunt, aut debent Conciliis particularibus intervenire; eaedem servandae sunt aequabiliter regulae, quae Conciliis cecumenicis normam praebent. Ergo qui nationi praeest sub titulo Patriarchae , aut Primatis, nationale; qui provinciae praeest sub titulo Metropolitani,
aut Archiepiscopi, provinciale; qui dioecesi praeest Episcopus, dicaces anum concilium
117쪽
convocant. Ergo singuli nationis Episcopi ad nationale,& singuli provinciae Episcopi ad
provinciale Concilium & convocandi sunt,& accedere tenentur. In loci designatione aequabilis ratio habenda erit, quemadmodum occurrit, ubi generale Concilium sit celebrandum , uti dictum superius est lit. a. num. 4., quod maxime observandum, si de nationali Concilio agatur. Etiam in provinciali Concilio fere obtinuit, ut in metropolitana , sicut in dioece sano, ut in cathedrali Ecclesia celebretur. Praeter Episcopos, ad haec omnia Concilia & convocamur , & inter Ueniunt
clerici plures , praesertim ut prudentia sua,& consilio definitiones Episcoporum adjuvent. Hanc ob caussam, si de nationali Concilio agatur, selecti semper fuerunt eximii viride tota natione, atque inter istos ii praesertim , qui conspicuas in parriarchali, vel primatiali Ecclesia dignitates gerunt. Si de provinciali Concilio agatur, seliguntur viri ex singulis cathedralibus Ecclesiis, quales praesertim sunr, qui Capitulum cathedralium earundem componunt. In Concilio dioece sano interveniunt praeter Capitulum cathedralis Ecclesiae, etiam Capitula collegi ararum, singuli quoque Parochi, ceu praecipui animarum Rectores, & Episcoporum adjutores in
118쪽
in plebibus , ut plurimum etiam quotquot sunt in beneficiis ecclesiasticis constituti , quamquam in modo consilii, consensusque
praestandi, non omnium aequa ratio habea- tur, sed moribus singularum regionum indulgeatur.
Ubi quidam Archiepiscopi sunt nomine, ac dignitate tenus, id est nec provinciam habentes, nec suffraganeos Episcopos, eligunt sibi provinciam ut plurimum finitimam, ad cujus provinciale Concilium accedere & possint, & debeant. Similiter si quidam Praelati sint Episcopo inferiores, nec jus habeant dioecesiani Concilii convocandi, licet exemti sint, tenentur accedere ad Synodum dioecesanam
finitimi Episcopi. Exemti quoque in dioecesi constituti& ab Episcopo convocandi sunt ad Synodum dioece sanam, & ad hanc accedere debent, quoties certa capita definienda sint , quorum definitio illorum intersit. Φ, Archiepiscopo impedito, aut deficien-re, Obtinuit, ut senior ex suffraganeis Episcopis Concilium provinciale convocet, &in eo praesit. IV.
119쪽
i V. Olim si equentia erant Concilia & provincialia , & dioece sana , adeo ut quandoque
praeceptum fuerit , ut eadem his singulis annis celebrarentur. Hodie ex disciplina Ttidentini Concilii in cap. a. ses . a 4. de refcautum est, ut singulis saltem trienniis provincialia , & singulis saltem annis dioecesiana Concilia celebrentur. Optarunt viri prudentes, ut haec disciplina paratam eXecutionem juxta formam sacrorum canonum habuisset.
Caussae, quae in Conciliis particularibus dirimendae sunt, eaedem propemodum recenseri possunt, quae Conciliorum generalium judicio subsunt. Et primo quidem fidei Zelus, quo damnentur haereses, & schismata; secundo χelus doctrinae morum , quo coerceantur abusus, pra vaeque omnis generis doctrinae;
tertio disciplinae ecclesiasticae moderatio, ex qua & doctrina fidei, & doctrina morum communiri salent ; denique frequentior caussa agnita fuit apud veteres, judicium quoddam grave de factis clericorum, imo & Episcoporum, si forte isti cuiquam graves fuissent, aut injuriam intulissent . Acta veterum Conciliorum id totum abunde demonstrant, adeo ut etiamsi de caussa
120쪽
caussa fidei ageretur, quae omnium graviis maest , vix demonstrari possit suborta haeresis quaedam, quae non in particularibus primum Conciliis discussa fuerit, atque damnata. Tantum notandum est horum Conciliorum judicia novis majorum Conciliorum judiciis obnoxia fuisse, ac potuisse in melius reformari cognita caussa. Eam ob rem dici helle potest , ubi definitio Synodi particularis ad dogmata fidei pertineret, definitionem quidem ipsam in fide versari, non tamen definitionem esse de fide , proptereaquod necdum generalis esset totius Ecclesiae, & adhuc Ecclesiae judicio subjaceret.
TITULUS IRDE COLLEGIO CARDINALIUM,
Et de Congregationisus Urbis Romana .sUKcu Moua Ecclesiae particulares, ex
quibus universa Ecclesia coaleicit, suum habent sub suo Antistite coetum elericorum, quorum consilio geritur cura sacrorum . Sic Ecclesia a Christo tanquam collegium amplissimum instituta, nec collegium