Caroli Sebastiani Berardi ... Institutiones juris ecclesiastici. Opus posthumum in duas partes tributum. Pars 1. 2.

발행: 1769년

분량: 345페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

ad similitudinem collegiorum erectis.

CHRisri ANA illa pietas, quae Apostolos,

ac fideles omnes apostolicae aetatis concitavit , ut passim necessitatibus inopum ociscurrerent , sub finem saeculi quarti id consilii suppeditavit, quo pauperibus in unum locum collectis prospiceretur. Hinc instituta Collegia pauperum certis adsignaris redditibus : Hospitalia hodie appellant. Varia sunt Hospitalium nomina, pro qualitate indigentium, qui in eadem reci-Piuntur, ceu senum, infirmorum, orphano rum, debilium: Hinc dicuntur modo Gerunt omia, modo Xenodochia , modo Hoeotrophia, modo orphanotrophia, alque his similia. II. Viri ecclesiastici ex Ecclesiae redditibus saepe Hospitalia erexerunt: saepe etiam laici ex bonis patrimonialibus: quandoque & ecclesiastici, & laici viri junctis studiis: hinc diviso Hospitalium in ecclesiastica, laica, &mixta. Sunt etiam Hospitalia , quae privilegiata appellanior, vel quia in supremorum

142쪽

Pt incipum singulare patrocinium recepta sunt, vel quod singularibus munita sunt privilegiis, ceu si certo Monachorum, aut Regularium ordini sint adnexa, & privilegiis ordinis gaudeant. HI. Hospitalibus antiquiora sunt alia pia opera charitatis, quibus pauperum inopiae succurritur, quin pauperes in unum veluti collegium colligantur. Hujus generis erant loculi,

quos & Christus habuit, & Apostoli administrare perrexerunt e nimirum quidam rerum

fungibilium , ac praesertim pecuniae cumulus, quae in pauperes pro singulorum indigenii arribuuntur. Hujui generis erant veteres diaconiae, seu loca diaconica in Ecclesia, in quae oblationes a fidelibus collectar congerebantur, & per Diaconos jussu Antistitum pauperibus erogabantur. Eisi posteriore male loca haec diaconica non .deo frequentia,

ac vix conspiciantur, in horum tamen locum successerunt similia charitatis opera, etiam Iaicorum liberalitate erecta, inter quae locum habent, quos vocanr Montes pietatis ,

idest collecta quaedam pecunia mutuo danda pauperibus indigentibus, statis legibus, statoque tempore restituenda.

143쪽

Etsi viti ecclesiastici ex natura ecclesiastici peculii curam semper gerere debuerint Hospitalium, operumque piorum ex ecclesiastico peculio erectorum adhuc tamen incertam Episcoporum curam collata sunt Hospitalia laica ex generalibus Principum legibus sanctione canonum confirmatis. Ex.ceptio est, si in singulare Principum patrocinium recepta sint, si quoquomodo exemta,& aliorum curae commissa, vel si aliud fundatoribus placuisset.

144쪽

LIBER III.

DE ECCLEMASTICA IURISDICTIONE. TITULUS L

QUID SIT ECCLESIASTICA IURISDICTIO.

Christus Dominus Ecclesiam

suam instituit, voluit etiam communitam Sacramentis, quibus homines & Deo reconciliarestur, &magis magisque sanctificarentur. Sacramentorum ministerium voluit pendere ex Sacramento ordinis, ex quo, veluti ex fonte Sacramenta cetera dimanarent. Haec est illa potestas , quam ordinis passim vocant, &quidem Divino primum jure instituta . Ecclesia quoque exemplo Sacramentorum a Christo iustitutorum certa sacramentalia instituit; &horum sacramentalium ministerium a Sacramento ordinis pendere voluit; atque haec etiam potestas Ordinis appellatur, jure ecclesiastico inducta . Ceterae potestates, quae in Ecclesia sunt, aut esse possunt extra caussam Sacramentorum, & sacramentalium, comprehenduntur , & veniunt sub nomine ecclesiasticae jurisdictionis.

145쪽

Ubi dictum est ., Sacramentorum ministerium ex Sacramento Ordinis pendere , probata exceptio est in Sacramento Baptismatis, utpote maxime necessario, quod proinde sine discrimine a quocumque etiam non ordinato, imo etiam non baptizato valide, quandoque ei iam licite ministratur. Sunt, qui aliam exceptionem adjiciunt in Sacramento Conjugii, qui scilicet ajunt , hujus

Sacramenti ministerium ipsis conjugibus relictum esse. Quoniam vero in Sacramento Ordinis multi sunt gradus, Divino jure definiendum fuit, quo in Ordinis gradu tributim Sacramenta conferantur, eandemque ob causisam ecclesiastico jure definiendum fuit, quo in Ordinis gradu tributim conferantur sacra

mentalia .

II. Iraque quae potestas versatur extra caussam Sacramentorum, & sacramentalium , ea jurisdictio dicitur. Νon tamen inde consequitur & Sacramenta, ek sacramentalia omnia sine jurisdictione rite administrati. Sunt Sa Cramenta , quae nullam jurisdictionem desiderant, quae scilicet ad unum Corpus Christi verum reseruntur, qualis est confectio , &oblatio Eucharistiae. Cetera Sacramenta, at que

146쪽

que omnia sacramentalia quamquam praecipue ex ordine pendeant, non ab alio tamen rite administrantur, quam ab eo, qui certa praeterea jurisdictione polleat, tanquam ea, quae ad Corpus Christi mysticum sanctificandum, expiandumque referuntur .

Ratio inde petitur, quod in Corpus Christi verum nulla Sacerdotum jurisdictio est, jurisdictio in Corpus Christi mysticum, idest in fideles, eXercetur. ita. Itaque jurisdictionis nomen in Ecclesia latissime patet, atque omnia sacrorum ad mi. nistroruin ossicia pene comprehendit. Conciliorum celebratio, ministrorum electio, oblationum administratio, judicia sacra, ossiciorum partitio, templorum erectio, reorum

coercitio, & multa his similia , qualiacumque,& quantacumque sint, omnia jurisdimonis esse dicuntur. I V. Inde liquet antiquissimam esse originem jurisdictionis sacrorum, nimirum altissime repetendam vel ex ipso jure gentium, quod jus Divinum positivum praecessit, quamquam jurisdictio ipsa sacrorum si Divino etiam positivo jure confirmata . Revera nulla potest

147쪽

136 societati praesint, & jurisdictione polleant eon.

ditioni societatis accommodata. Haec jurisdictio ante mosaicam legem fuit in sacerdotibus gentium . Ex mosaica lege in populo Dei. fuit in Aaronica tribu ex Divino praecepto . Post Christi adventum translata est

in Apostolos, & Apostolorum successores, non quasi nova quaedam per se jurisdictio esset, sed quasi Divino judicio confirmata, traducta, & certis personis adsignata. Ex hac altissima origine jurisdictionis, quae in jure genitum caussas primigenias positas habet, colligitur jurisdictionem sacrorum , qua in parte sine potestate ordinis exercetur, subjacere humanis moribus, mandatis, statutis, privilegiis, & mutationibus legum.

TITULUS ILDE ECCLESIASTICO FORO,

Sive interno, sive externo . I.

ETsi forum proprie dicatur locus, in quo

publiea judicia exercentur, ut tamen etiam judiciis ecclesiasticis fori nomen accommodaretur , obtinuit duplex dici Ecclesiae fo- eum, prius internum , posterius e Xternum . II.

148쪽

1 I.

Antistites ecclesiastici duplicem habent p

testatem. Vel enim consulunt privatorum quorumcunque spirituali saluti ue tum vero dicuntur potestatem interni fori explicarer vel consulunt directo in utilitatem generalem Ecclesiae; tum vero dicuntur potestatem externi fori exercere.

Fateor privatorum utilitati cohaerere semper utilitatem publicam : & e con verso ex publica hiilitate emergere privatorum utilitatem . Semper tamen facile est dignoscere,

in quonam potissimum publica, in quonam

potissimum privata utilitas versetur, ut inde dispiciatur, quando nam externi, quando nam interni sori jurisdictio exerceatur . Ut exempla tradam, privatae monitiones , ipsae etiam praedicationes, item absolutio a peccatis, & similia praecipue diriguntur in singularem cujuscumque fidelis utilitatem . En potestatem interni fori. E contrario censurarum, & poenarum indictio ad terrendos pravos homines , legum editio, designatio sacrorum administrorum, praecipue diriguntur in publicam utilitatem. En potestatem externi fori. III.

149쪽

Non omnium sacrorum administrorum est utriusque fori jurisdictio. Utramque habent Episcopi universi. Facilius Presbyteris conis ceditur potestas interni fori. Si quando Sacerdotibus Episcopo inferioribus, aut etiam clericis singulati jure tribuitur externi fori jurisdictio, id veluti insigne privilegium ha betur, ex quo dignitas constituitur, Hujusmodi sunt Vicat ii Episcoporum, item Abbates , & Praelati inferiores numero plurimi, qui praesertim nullius dioecesis esse dicuntur.

TITULUS III.

Q modo jurisdictis ece lassica adquiratur, O quando .

.s Ustis nicrio vel ordinaria est, vel singularis, vel delegata. Ordinariam dico, quae competit certae dignitati ex ejusdem primigenia dignitatis natura , & quae ab ipsa dignitate evelli vix potest. Hujus generis est dignitas Episcoporum. Singularem dico, quae competit quidem certae dignitati ita ut cuicumque in dignitate succetati competat, non tamen vi primigenia dignitatis, sed accessione quadam, veluti ex privilegio, ex consuet dine

150쪽

dine, ex praeseriptione, aliisve id genus singularibus iitulis. Hujus generis sunt dignitates Abbatum, aliorumve Praelatorum Episcopo inferiorum. Delegatam dico, quae competit certo mandato, ceu Legatis, Delegatisque Pontificiis, vicariis Episcoporum, &s milibus. Notanda erant haec discrimina , ut vias eritetetur ad definiendum, quomodo, &quando jurisdictio adquiratur. . II. Itaque in primis si de ordinari a jurisdictione quaeratur, quae competit Episcopis , ea statim adquiritur, ac quis Episcopalem dignitatem naclus est, & quidem tanta, quanta dignitati competit primigenio iure, nisi legibus , & reservationibus coercita fuerit . Adquiritur autem ex jure communi Decretalium a die electionis confirmatae, etiam ante consecrationem Episcopalem.

III. Singulatis jurisdictio competens Praelatis Episcopo inferioribus adquiritur dignitati ex titulo singulari, ceu consuetudine, praescriptione, privilegio, & quidem tanta, quantam consuetudo, praescriptio, privilegium de inon strat ; nisi constet derogatum jure fuisse. Adquiritur personae statim ac dignitatem quis

SEARCH

MENU NAVIGATION