Caroli Sebastiani Berardi ... Institutiones juris ecclesiastici. Opus posthumum in duas partes tributum. Pars 1. 2.

발행: 1769년

분량: 345페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

adquirit, eodem modo, quo de Episcopis dictum est. IV. Iurisdictio delegata adquiritur mandatis,& tanta, quanta mandatis eisdem continetur. Amittitur iis omnibus modis, quibus mandamia expirant.

TITVLVS IV. DE IUDICIBUS IN ECCLESIA.

ge UuΜ quoque est apud Praelatos Ecclesiae tribunal, in quo publica quaedam judicia exercentur. Hoc postulavit modo certarum caussarum qualitas, modo certarum Per sonarum conditio.

Hoc tribunal exercetur ab iis, qui jurisdictionem habent in foro externo, sive ordinariam, sive singularem, sive delegaram, quemadmodum dictum est in S. i .-tituli praecedentis . II. Caussae, quae Iudicem ecclesiasticum postulant, sunt illae , quae religionem ipsam spectant, ceu definitio fidei, administratio Sa

Cramentorum, ac sacramentalium, atque his

similia. In foro Ecclesiae interno Judici ecclesiastico

152쪽

Hesiastico subsunt caussae omnes, in quibus agitur de criminabus, vel delictis poenitentia expiandis. In foro externo subsunt illa crimina , quae etiam censuris, aut poenis ecclesiasticis puniuntur.

II L

Personae , quae Iudici ecclesiastico subji-eiuntur , sunt clerici, & quidem ex natura judicii, si de rebus sacris, si de eorum mi nisterio, si de canonum observantia , si de poenis canonicis agatur. Ex constitutionibus Principum in civilibus caussis clerici apud ec-elesiasticum Iudicem conveniuntur , quam quam si contra laicos agant, Iudicem laicum adire debeant. In criminalibus caussis serius eletici privilegio ecclesiastici fori donati sunt; imo & si enormia crimina sint, veluti laesae

Majestatis , ne tum quidem hoc privilegio

fruuntur.

De conflictu judiciorum, qua apud ecclesiasticos, qua apud civiles Iudices saepe ac

saepius disputatum est, sive ratione caussarum, sive ratione privilegii personarum. Disputationibus hujus generis ut plurimum finis impositus est initis transactionibuι , ac concordatiS. IV.

Judices in Ecclesia, & in singulis dioecesibus sunt Episcopi omnes, vel qui nomine Spi

153쪽

Episcoporum jurisdictionem exercent, illorum Vicarii, pro modo mandati . Infra Episcopos judicium gerere possunt quotquot Praelati inferiores singulari titulo jurisdictionem quasi Episcopalem nacti sunt, aut etiam jurisdictionem Episcopalem, ceu Vicarii Capitul res Sede Episcopali vacante. Supra Episcopos judicium gerunt in caussis appellationum Archiepiscopi, Primates, Patriarch , ac prae cipue Pontifex Maximus ,

Saepe contingit, ut Ponti sex Maximus constituat Iudices in provinciis, ac dioecesibus nomine suo judicaturos. olim nihil desinitum erat de horum Iudicum dandorum qualitatibus, dummodo doctrina, & prudentia pollerent caussae accommodata. Bonifacius VIII. definivit non alios designandos esse Iudices, quam in dignitate, vel personatu Constitutos, aut saltem Canonicos Ecclesiae cathedralis, Cap. Ir. de rescript . in 6. Concilium Tridentinum sess. 13. de ref cap. ro. statuit, ut in provincialibus, aut dioeceianis Synodis

viri quidam seligerentur praediti qualitatibus, quas Bonifacius VIII. constituerat, & alio. quin ad id apti, quibus in posterum jurisdictio a Sede Apostolica delegaretur. Hinc isti appellati sunt Iudices synodales.

154쪽

TITULUS V. DE FORMA IUDICIORUM ORDINARIA.

ORDO judiciorum ecclesiasticorum in soro

externo alius olim fuit, alius hodie,& quidem jam a pluribus saeculis observatur. Olim judicia apud Episcopos duplicis generis eranti vel enim spectabant caussas suapte natura ecclesiasticas, ceu de rebus Divinis,& sacris , ac de tuenda canonum disciplina inter clericos adhibito censurarum terrore, & poenarum ecclesiasticarum usur tum vero in medio Sacerdotum, & Diaconorum Episcopus sedens caussam collectis suffragiis dirimebat sine strepitu, & figura judicii, sed

de plano, ita ut omnia quiete, tranquille,& cum profectu omnium finirentur. In gravioribus autem caussis convocabatur Synodus dioece sana , atque in ea definitio fiebat; quandoque etiam reserebatur res ad provinciale Concilium, cujus sententia judicio finis imponebatur, nisi ad majus Concilium provocaretur. Vel judicia spectabant caussas civiles , etiam clericorum, aut monachorum rtum vero Episcopi arbitros potius, quam judices agebant: nimirum eX Consensu partium judicabant, atque ubi utraque pars adin

quievisset

155쪽

quievisset Episcopali iudicio , publici judices

sententiam eXeque hantur .

De hoe Episcopali arbitrio plures eX-tant leges in codice Theodosiano: extat etiam titulus de Episcopali audientia in codice Iustinianaeo: plura quoque statuit Justinianus in suis novellis constitutionibus, praesertim in

nov. 79. & 83. Interea sacri canones monebant clericos, ut Episcopali potius arbitrio se subjicerent, animosque suos invicem Episcopali sententiae conciliarent, imo nec primum laicos in foro publico convenirent, nisi Episcopum certiorem de caussa fecerint.

Dixi, hanc disciplinam obtinuisse in

caussis civilibus: etenim ubi de criminali causici ageretur, & clericus crimen quoddam publicum . id est publicis legibus coercitum , admisisset, caussa haec criminalis magistratui publico reservabatur ad poenam publicam infligendam . Tantum ad honorem clericalis ordinis constitutum suit, ut clericus criminis reus, antequam poenis publicis a magistratu publico damnaretur, Episcopali ossicio dejiceretur a gradu suo, id est a clero abjiceretur; quemadmodum liquet ex Justiniani novellis modo laudatis. II.

156쪽

II. Recentioribus taculis, praesertim postquam caussae omnes civiles clericorum, magna etiam Pars caussarum criminalium, ad Episcopale forum adductae sunt, alia invaluit disciplina,& forma judiciorum . Imitati fuerunt Episcopi ordinem judiciorum, qui apud civiles magistratus in usu erat. sudicia synodalia noninnisi extra ordinem adhibita sunt. Soli Episcopi, vel illorum Vicarii judicis partes susceperunt.

Viri eruditi cum caussas investigarunt vatiatae disciplinae , rum plures adduXerunt. Neo judicio praecipua caussa ex eo repetenda est, quod post taculum Ecclesiae undecimum viti ecclesiastici coeperunt in studia civilis jurisprudentiae incumbere , atque utriusque juris disciplinam nexu quodam Componere . Gratiani collectio, & pone sequentes Decretalium codices, in quibus multa ad jus etiam Civile exacta traduntur, novam hanc judiciorum formam proveXerunt.

III. Equidem inde judicia adhuc duplicis generis esse potuerunt, nimirum aut summaria, aut ordinaria. Summaria dicuntur, in quibus insuper habentur judiciorum ritus, & solenni tales, dummodo ea, quae natura judicii po

tistit. Pars II. Κ stulat

157쪽

3 46stulat, teneantur, veluti ci ratio rei, probatio ex parte actoris, & admissio exceptionum ex parte rei. Sunt quaedam caussae, in quibus statutum est, ut summario judicio procedatur, quales sunt matrimoniales, Caussae mercedum, & miserabilium personarum,& aliae. Iudicia ordinaria dicuntur, in quibus praeierea, quae natura judicii postulat, adhibenturritus omnes legibus praestituti.

Tres personas ad judicium concurrere n cesse est ; nam in caussis civilibus demonstrantur actor, reus, & judex; actor, qui perit, reus, qui convenitur, judex, qui sententia litem dirimit: in caussis criminalibus demonis strantur accusator, vel qui vicem accusatoris sustinear, qualis est promotor, ut ajunt,fiicalis, reus criminis insimulatus, & judex,

qui reum aut condemnet, aut absolvat. in criminalibus caussis procurator nunquam admittitur; contra in civilibus. Veteres quidem Romani etiam in civilibus caussis procuratorem respuebant. Sed inde ab ea disciplina recessum est, invecta tamen quadam juris fictione, qua tradiderunt, procu ratorem esse dominum litis. Simplicitas recentioris aetatis scrupulosas hasce fictiones vix retinere potuit, eatenus nimirum , quatenus

158쪽

procurator in judicio habetur, ac si principalis ipse in judicio se silteret. Hinc quaedam sunt, in quibus opus est, principales ipsos per se apud judicem coinparere, videlicet dum de facto suo interrogantur, vel jusjurandum exigitur ab ipsis, nisi quibusdam in caussis eligant potius procura. torem speciali mandato instruere.

omnia judicia civilia de criminalibus

heie amplius non loquor , de his enim opportunius agetur in libro quinto hanc sommam ordinariam habent. Exordium fit a vocatione in jus, seu citatione rei, ut coram judice se sistat, actori petenti responsurus,& exceptiones, si quas habeat, allegaturus. Si citatio omittatur, quaecumque acta sucincesserint odio rei, prorsus irrita sunt. Romani veteres distinguebant vocationem in jus a citatione; atque hoc discrimen postulabat singularis judiciorum disciplina , qualis apud illos in usu erat: nimirum apud illos & persona, & ossicium magistratuum distinguebantur a persona , & ossicio judicum. Magistra ius jurisdictione praediti erant. Ipsi judicem dabant, & sententiam dati judicis exequebantur. Iudices tantum notionem habebant, idest potestatem cognoscendi de

Κ. 2 caussa,

159쪽

4seaussa, & sententiam serendi. Ergo primum

opus erat, ut actor apud magistratum coninstitueret reum, ut judex designaretur : haec dicebatur in jus vocatio. Iudice constituto a magistratu , reus erat apud judicem conveniendus . Haec dicebatur citatio. Recentiori-hus saeculis cum magistratus per sie judicia exercuerunx , tum ea distinctio in jus vocationis , & citationis evanuit. In foro ecclesiasti- eo vix ea distinctio locum unquam Invenit. VI. In judiciis Ordinariis citatio fit exhibita ab Epparitore scriptura , & quidem exhibita reo ipsi, si inveniatur, aut relicta apud domesticos, vel vicinos, si domi reus non inveniatur, aut appensa ad fores domicilii rei, si absens sit, & ignoretur, quo loco degat. In ea scriptura non modo actoris, & rei nomina designanda sunt, verum etiam designandum nomen judicis, apud quem reus convenitur, item locus judicii , ac dies ; deinde caussa est exprimenda , ob quam reus conveni iur , ut inde deliberare reus quear, quid sibi agendum sit VII. Si reus vocatus minime compareat post tria judicis edicta, aut post unum edictum, quod

unum pro omnibus dicitur, ac peremtorium, reus ipse tanquam contumax habetur. Contumacia

160쪽

149tumacia autem admittitur a reo, sive reus expresse profiteatur, se comparere nolle, sive dolo latitet, ne inveniatur. Contumacis poena est, ut actor, quod periit, consequatur, ut reus teneatur ad tuendas impensas ab actore factas, ut interim actor mittatur in possessonem bonorum rei, ut reus magis magisque

ad se in judicio sistendum concitetur. VIII. Actor cum primum ad judicem accedit,

petiturus ut reus judicis auctoritate citetur,

libellum debet judici exhibere. In eo actoris , & rei nomina describenda sunt, specialis exhibenda petitio, & summatim eX ponendae caussae petitionis, ut inde constet, quae,& qualis actio proponatur . Impetrato citationis edicto, citatoque reo, actor debet iterum apud judicem se sistere, propositurus quid ipse petat, & legitimis argumentis probaturus se rite, ac juste petere. Cum reus

citatus se quoque in judicio sistit, seque legitimum contradictorem actori opponit, tum dicitur fieri contestatio litis; cujus contestationis essectus praecipuus est, ut quae actio forte temporaria foret, inde perpetua reddatur. IX. . Tempore litis contestatae olim fiet, at iuramentum calumniae sive ab actore, sive a reo;

SEARCH

MENU NAVIGATION