장음표시 사용
161쪽
ita dictum, quod actor juraret se sine cala.
mnia actionem instituisse, & sine calumnia . se judicium prosecuturum ; e converso juraret reus , se sine calumnia obiistere, ac propositurum eas, quae sibi competunt, eXceptiones . Hodie vero hoc jusjurandum praestari amplius non solet, forte ne frequens detur perjuriis occasio .
Actoris munus est, quod contra reum proposuit, probare, nisi reus confessione sua actorem ipsum ab onere probandi levet. Hanc ob caussam admittuntur in judiciis rei interrogationes, quas appellant positiones, eo consilio, ut si reus fateatur, actor a probatione eXimatur , si reus neget, actor probare teneatur. Probationis caussae ad haec summa capita reducuntur : videlicet ad instrumenta , ad testes, ad ocularem inspectionem, ad notorium, ad famam, ad praesumtionem. Probatio modo
plena est, si talis sit, quae judicis animum expleat; modo semiplena, si talis sit, quae
judicem movere quoquo modo possit, non tamen omnino persuadeat . Saepe cum probatio semiplena est, defertur actori jusjurandum, quod suppletivum dicitur; actore autem jurante, probatio habetur, ac si plena fui ste t. Ubi actor non probet, quod proposuit, reu Sabsolvitur. XI.
162쪽
si XI. E converso rei munus est, si quas habet Contra actorem exceptiones proponere, ea Ddemque probare: qua in parte receptum est, reum excipiendo quodammodo fieri actorem, id est probare debere exceptionis caussas eisdem modis, quibus actor caussas actionis pro. hare debet . Saepe inter actorem , & reum proponuntur mutuae petitiones; liberum enim est reo actorem in eodem judicio reconvenire, etsi de alia re, & caussa agatur; & in hae parte actor nequit personam electi judicis declinare, etsi alias ejus judicis jurisdictioni non subesset. Si contra exceptiones actor opponere velit, ipsa oppositio appellatur replicatio . Atque ita per varias oppositiones ad caussae instructionem utrinque contenditur .
Exceptionum reo competentium plura sunt genera: aliae enim sunt declinatoriae, veluti si judex suspectus dicatur, aut minime competens; aliae dilatoriae, veluti si opponatur, nondum venisse tempus, quo actio proponi in judicio possit; aliae peremtoriae, quae asti O-nem prorsus elidunt , veluti si dicatur . jam solutam esse pecuniam, quae debita erat,&petitur.
163쪽
TITULUS VLDE SEΝTENTIA, ET RE IUDICATA.
IVDicis ossicium est, ut sententiam proinserat , &, nisi aliud obstet, prolatameXequatur. Triplex autem est sententiarum genus: aliae dicuntur a pragmaticis sententiae Provisionales, quae litem minime dirimunt, imo vix ad caussam pertinent, de qua Contenditur, sed spectant certa interim emergentia adjuncta, quibus abs judice sit consulendum. Veluti cum de caussis divortii inter virum,& uxorem disputatur, & interim judex de- Cernit, ut vir alimenta uxori seorsim viventi suppeditet. Aliae dicuntur sententiae interlocutoria, quae utiles quidem sunt ad caussam instruendam, & ad clariora reddenda litis argumenta ; non tamen litem ipsam dirimunt universam , veluti cum judex pronunciat, caussas suspicionis a reo propositas inanes esse, edita instrumenta nullo vitio laborare , aut similia , aliae denique dicuntur sententiae deinfinitiva , quae toti judicio finem imponunt, quibus propterea reus aut absolvitur , aut
164쪽
3 33 II. Sententia debet esse certa, a competente judice pronunciata, vocatis partibus prolata, in loco Curiae publicata, si de ordinario judice agatur, denique in scripturam redacta. Vix opus est admonere sententiam de here esse juri consentaneam .
. Nisi a sententia fuerit intra tempus legitimum appellatum, eadem semper transit in rem judicatam, quae pro rei veritate existimatur. Excipe casum, quo sententia sit ipso jure nulla, vel quo sne peccato quis se Ientiam exequi nequeat, quod quandoque
contingit in caussis matrimonialibus . Finge enim vero, judicem pronuncia invisse , matrimonium consistere inter eos, quorum uni certo constat, se consanguineum conjugis esse . Iste non tenebitur parere judicato, cap. 7. de re judicata .
I V. Pronunciata sententia nihil aliud superest,
quam ut executioni mandetur, nisi executio suspensa fuerit interposita appellatione . Porro exequi sententiam illius est, qui sententiam Pronunciavit.
165쪽
DE APPELLΑΤΙΟΝIBUS, QUERELIS, ET DEVOLUTIONIBUS.
Toti frustra constituti sunt in Ecclesia, AN qua minorum, qua majorum Antistiatum gradus. Cum enim contingere possit, ut Praelati aut jurisdictione, qua pollent, abutantur, aut munera suo praesto non sint, decuit maxime, ut inferiorum per superiores aut cohibeatur excessus, aut defectus suppleatur. Id fit vel appellationibus, vel querelis, vel devolutionibus. Appellatio locum habet in caussis judiciariis; querelae fit locus, ubi caussa quaedam emergat extra judicii figuram : devolutio admittitur , quoties non caussa privatorum, sed caussa publica utilitatis ecclesiasticae versatur. II. Quacumque ratione aut cohibendus si excessus, aut supplendus defectus inferiorum Antistitum, regula generalis est , proximum superiorem intercedere. Hinc si agitur de Episcopo, excitatur jurisdictio Metropolitanusi de Metropolitano agatur, Primas, vel Pa triarcha ossicio suo praesto est ; si denique agatur de Primare, vel Patriarcha, suprema Pontificis
166쪽
tificis Maximi potestas intercedit. Cum demandata jurisdictione sermo sit, a Vicario generali Episcopi, non Episcopus, sed Episcopi superior appellatur, proptereaquod Episcopi, & Vicarii generalis Episcopalis unum,
idemque tribunal est. At a delegato Pontifi- eis Maximi, Pontifex idem Maximus appellatur , cum non tota jurisdictio Pontificia delegato mandetur.
i II. Itaque appellatio in primi et locum habet in judiciariis caussis, in quibus interest litigantium privatorum. Appellatur ab ea sententia, quae definitiva est, non autem ab interlocutoria, nisi haec vim habeat definitivae,& cujus gravamen per appellationem a definitiva reparari nequeat, uti definitum est in Concilio Tridentino sess. 24. de res cap. io. Appellatione pendente nihil est innovandum , adeo ut sententia, a qua appellatum
est, in suspenso remaneat. Sunt tamen sententiae quaedam, quM appellatione non obstante adhuc executionem habent, vel natura sui, vel ob publicam utilitatem ex praescripto legum. Ex natura sui statim executionem habent sententiae, in quibus exacutio a sententia distingui nequit, uti contingit in sententia excommunicationis. Ob
167쪽
publicam utilitatem ex praescripto legum executionem statim habent sententiae Episcoporum latae ob morum reformationem sine strepitu, & figura judicii , praesertim tempore visitationis. In his casibus dicitur appellatio locum habere quoad effectum devolutivum , non tamen quoad suspensivum. Idest interea. sententia executionem habet, & judex, ad quem appellatum est, cognoscit, an sementia justa sit, eam reparaturus , si iniquam esse deprehenderit. iv. Appellatio primum interponitur apud judicem, a quo appellatur. Penes hunc, qui se laesum putat, profiteri debet, se appellare,& quidem intra decem dies a die publicatae
senientiae numerandos. Olim etiam laesus tenebatur petere apostolos, idest libellos dimisis orios, quibus abs judice sententiam effato ad judicem appellationis dimitteretur. Hodie apostoli fere ab usu exoleverunt. Deinde interposita appellatio introducitur apud judicem , ad quem appellatum est, & quidem
intra spatium triginta dierum. Denique ex jure scripto annus conceditur ad appellationem prosequendam ; quamquam prudentis superioris arbitrio relinquitur tempus , intra
168쪽
In iis caussis , in quibus quis se laesum a
suo Praelato existimat extra judicium, conceditur locus querelae apud superiorem Prae. latum interponendae : qua in specie qui que ritur apud superiorem, actoris quodammodo partes luitinet, nemo eit, qui rei partes sustineat. Praelatus superior, accepta querela , totum in se negotium suscipit, Praelatum inferiorem de querela privatim certiorem facit , caussas percunctatur ab eo, & juxta accepta responsa de querelae, & responsorum
aequitate judicat , justitiam redditurus illi, qui conquestus est, si justam fuisse querelam
Duobus exemplis rem demonstro: snge primum clericum diaconum sine caussa a suscipiendo sacerdotio ab Episcopo rejici. Conqueritur ille apud Metropolitanum: Metropolitani partes sunt, caussas ab Episcoposciscitari; ubi nullae sint, Episcopum commonefacere , hortari, & si id non sussiciat, adhibitis juris remediis adigere. Finge deinde, contracturos matrimonium habere caussas in Concilio Tridentino prohatas, quibus dispensationem a denunciationibus ab Episcopo postulaverint . Ubi dispensare Episcopus sine Caussa renuerit, similiter conqueri apud Me
169쪽
I38 tropolitanum possunt, qui ex ossicio Episcopum certiorem de querela reddet, ubi legitimam esse caussam noverit, commonefaciet, atque etiam adiget.
Obiter hic adnotare iuvat, querelam adhuc quandoque proponi posse apud ordinarium adversus privatos, quando scilicet quis Certum opus praestare tenetur, & illi , cujus interest opus praeliari, nulla potest competere actio; sic monasteria quaedam, quae neque incommuni quidquam adquirere possunt, pro . ponunt querelam penes judicem adversus eos, qui certam rem monasterio debent. Cum monasterium actione destituitur, tum judex accepta querela ex ossicio procedit. v I.
Denique quandoque fit locus devolutioni,
ex qua superior sponte,& nemine postulante ea peragit ex publica utilitare, quae alias inferior agere debuisset. Id contingit, ubi inferior negligit ea onera implere , quae sibi ex lege imposta sunt. Hinc si Episcopus negligat beneficia conferre ad sui collationem
spectantia, collatio beneficiorum ad Metropolitanum devolvitur . Imo hac in specie certa in jure praestituta sunt tempora , nimirum sex mensium, ut devolutioni locus fiat.
170쪽
Non est omittendum, etiam devolutionem locum habere ad vel sus privatum, cui jure certa immineat obligatio. Hinc eum patroni Ecclesiarum debeant intra certum tempus vacanti Ecclesiae consulere, praesentari ne rectoris, negligentiam illorum jure de . volutionis ordinarius supplebit.