Caroli Sebastiani Berardi ... Institutiones juris ecclesiastici. Opus posthumum in duas partes tributum. Pars 1. 2.

발행: 1769년

분량: 345페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

LIBER IV.

DE REBUS ECCLESIAE.

TITULUS L. DE RERUM DIVISIONE IN ECCLESIA.

Vin I utilitas commerciorum in civili societate caussam praebuit partitioni rerum eidem Acietati competentium; aequabilis quoque cujusdam commercii ratio est in s cietate sacrorum, sive in Ecclesia, unde rerum quaedam divisio profluit sacrae eidem societati accommodata. Eil in ea in primis magnum, & ineffabile commercium , quod Deus habere cum hominibus voluit, quod Christus Deus homo pepigit. Ad hoc commercium spectant res Divinae, nimirum a Deo ipso institutae, paucae quidem numero, sed mirabiles, sed Divina virtute praecellentes, sed satis idoneae ad eos fines, quos Deus ipse singulari clementia sua proposuit. Hujusmodi sunt Sacramenra , quibus &nos fidem nostram tinemur, & spem nostram erigamus in Deum , & Deus superna dona

sua nobis tribuat. II.

172쪽

II. Istud ipsum magnum, ineffabile commercium Ecclesia, potestate sibi a Christo

tributa utens, promovit, nonnullis institutionibus , quae prope res ipsas Divinas attingerent,& quodammodo imitaremur, atque ob hanc rem Divinae certa ratione appellari potiunt. Hae sunt res sacrae. Istis Divina virtus inesse

quidem potest, non sane ex expresso speciali Divini Numinis pacto, sed ex Ecclesiae instituentis fiducia, quam maXime fovent, arque erigunt generales Christi promissiones ,& concessae facultates r ex hac caussa ego res sacras a Divinis distinguo. Ut clarius loquar, res Divinae a Deo datae sunt Ecclesie tres sacrae ab Ecclesia Deo offeruntur. Hujus generis sunt sacramentalia , de dicatione, aedium, & supellectilium , quibus

aedes sacrae instruuntur -ad usum sacrorum. Ex dictis colligitur, omnes res Divinas etiam proprie sacras appellari debere ; non tamen e converso res omnes sacras proprie esse Divinas.

III. Res ipsae seu Divinae, seu sacrae, quibus

ineffabile inter Deum , & homines commercium constat, ut ut spirituales sint per se, atque incorporeae , corporalibus tamen , & sensitistit. Pars II. . L bilibus

173쪽

bilibus adminiculis indigent; sive quod Ecclesia visibilis esse debeat, sive quod homo &ipse corporeus sentibilibus signis opus hahere videatur, quibus ad Divina elevetur. Haec adminicula tertiam rerum spe Ciem coninstituunt in Ecclesia , atque has res ego appello res Divinis , sacrisve rebus aut conjunctas , aut prope Cohaerentes .

Hujusmodi sunt symbola in Saeramentis, ac sacramentalibus, materia, quibus aedes sacrae , ac supellectilia sacra constant, redditus Ecclesiarum, quibus aedes sacrae, ac supellectilia curentur, & sacris administris prospiciatur. IV. Succedit alterum in Ecclesia commercium, quo devinciuntur fideles inter se, & mutuis charitatis ossiciis se se complectuntur. Hinc res quaedam piae in Ecclesia designantur a rebus Divinis, sacrisque distinctae. Pietas quidem ipsa incorporea res est, sed corporalibus adminiculis exercetur; hinc res piae r hus corporalibus adcenseri etiam possunt . Hujus generis sunt Xenodochia, &omnis generis opera charitatis. Νon repugnat autem quasdam esse res, quae simul sint & adminicula sacrorum, &ossicia pietatis , uti liquet in bonis, quibus beneficia ecclesiastica constant: quippe haec bona

174쪽

hona & Ecclesiis sartis tuendis, & instruendis sacris supellectilibus, & alendis sacris administris, & levandae pauperum inopiae serviunt.

Et quando pietas non solum exercetur in sideles viventes, sed etiam in defunctos cum Christo capite charitate conjunctos, nostra aut ossicia , aut suffragia expectantes, designari debet alia species rerum, quae vocantur religiosae . Hujus generis sunt Sanctorum reliquiae, fidelium sepulturae,& funerum ossicia universa. Non repugnat autem, quasdam enres, quae simul sint adminicula sacrorum, &spectent aut pietatis, aut religionis in defunctos ossicia.

VI. In rebκs Divinis aeque ae saetis; item in rebus piis aeque ac religiosis, & adminie

lis earum universis, praeter iura communia, quae fidelibus universis competunt, sunt etiam quaedam jura singularia nonnullorum: atque ista jura essiciunt aliam rerum speciem, quae res sunt prorsus incorporales.

Hujusmodi sunt jura electionum , jura patronatus, & similia . v II. Res Divinae, ae sacrae in nullius dominio sunt. Sunt autem ad usum, & utilitatem fide-

175쪽

t 64lium omnium paratae, ministerio, ac dispensationi sacrae hierarchiae pro singulorum administrorum modo , & ordine commissae .

VIII.

Res corporales, & sensibiles, quae rebus

Divinis, aut sacris cohaerent, potuerunt esse in dominio aliquorum, antequam rebus Divinis, aut sacris cohaererent: postquam cohaerere coeperunt, vel symbola ipsa sunt , &figurae, quibus res ipiae Divinae, aut sacrae continentur ; tum vero eodem jure censentur, ac res Divinae, vel sacrae, proindeque in nullius dominio sunt, usui omnium fidelium patent , & dispensationi hierarchiae committuntur, veluti oleum in chrismate , parietes in sacris aedibus, lapides in altari, & similia :aut sunt subsidia quaedam ira comparata, ut rebus Divinis , ac sacris eXterius consulatur rium vero sunt in dominio Ecclesiae illius, cui Competunt, dispensantur ab administris ejussidem Ecclesiae , ceu curatoribus , & in eos usus, in quos collata fuerunt, veluti bona Ecclesiarum,& fidelium oblationes. IX. Res piae sunt in dominio societatis illius; cui commissae sunt, e Xemplo rerum ad publica opera collatarum , quae sunt in dominio Reipublicae. Si res piae conjunctae sint rebus sacris,

176쪽

16 ssacris, seu rebus temporalibus, quae sacris cohaerent, illae sunt in adminili ratione clericorum, aeque acres ipsae temporales, quae sacris cohaerent. Si res piae a rebus sacris , vel ab iis, quae sacris cohaerent, separatae omnino sint, etiam sacri administri ea tum curam obtinuerunt , quemadmodum superius adnotandum fuit tit. to. libri 1. Quippe de cleri sollicitudine fiduciam magnam semper habuit fidelium societas, rata, clericos rite res pias juxta instituentium propositum esse impensuros.

Res religiosae in nullius dominio sunt ; usui omnium esse possunt: sunt autem in administiatione ecclesiasticae hierarchiae. XI. Denique jura sacris, ac religiosis rebus cohaerentia sunt in dominio nullius, quippe

quae sunt omnino extra commune commer

cium posita. Tantum sunt in usu vel comis muni si communia sint, ceu jura christianae communionis, vel singulari, si singularia sint,& certis tantum personis competant, ceu jura patronorum . Quodammodo dici possum in dominio nostio eatenus, quatenus contra impedientes tueri eadem nobis possumus, & , si singularia sint , possumus eadem vindicare contra quemcumque illegitime Occupantem.

177쪽

TITULUS ILDE REBUS DIVINIS,

Ac primum de Sacramentis generatim. I.

ETsi multae sint in Ecclesia Divinae virtutes, ac Divina dona, quibus ineffabile inter Deum, & fideles homines commerincium agitur; qualis est inter plura, Divina praedestinatio, Divina gratia sive movens, sive adjuvans, sive sanctificans; cum tamen

de rebus Divinis canonum cultores agunt, lucubrationes suas ad Sacramenta coercent, cetera Theologis expendenda relinquunt. Itaque primum generatim de Sacramentis agendum est. II. Sacramentorum nomine appellantur signa sensibilia a Christo servatore instituta ad fide. lium sanctificationem. Septem numero recensentur: Baptismus, Confirmario , Eucharistia, Poenitentia, Unctio Infirmorum, ordo, ac Conjugium. Horum institutione a Christo facta, abolita fuerunt Sacramenta vereris le

gis ad sanctificationem judaici populi a Deo

institura .

III.

178쪽

III. Duo illa Sacramenta Oidinis, & Conjugii

instituta sunt bono universitatis, cetera bono singulorum . Ex iis, quae instituta sunt bono singulorum, quaedam sunt omnino necessaria ex natura , atque institutione sui, veluti B a pintismus omnibus sine discrimine , ac Poenitentia adultis peccatoribus ; quaedam necessaria ex praecepto, veluti Eucharistia certis temporibus ; cetera utilia omnibus, & a nemine

contemnenda. Cum Sacramentum necessarium

est,& suscipi ob certa adjuncta nequeat , satis est, si votum suscipiendi Sacramenti eliciatur, cum primum suscipi poterit. 1 V.

Ttia sunt Sacramenta, quae semel tantum suscipi uatur, Baptismus, Confirmatio , & Οrdo . Ista propterea dicuntur imprimere inis delebilem characterem . Si prudenter dubitetur, an suscepta sint, sub conditione con

feruntur . V.

Ex Saera inentis alia hominem Deo reconciliant sui natura, veluti Baptismus, & Poenitentia ; alia hominem jam Deo acceptum magis magisque in Divina gratia confirmant. Non repugnat autem & Baptismum, & Poenitentiam invenire jam hominem reconcilia- Ium

179쪽

I68tum Deo, veluti eum, qui pridem Dei amore flagret, & votum suscipiendi Sacramenti conceperit ; quemadmodum nec repugnat, quandoque celera Sacramenta primum hominem Deo reconciliare ex singularibus caussis, quae v I. Constant Omnia Sacramenta rebus , & verbis . Rem recentiores appellaverunt materiam, verba appellaverunt formam sacramentalem.

utraque, sive materia, sive forma a Christo fuit instituta. Et materiam, & formam a Christo fuisse institutam in specie in duobus Sacramentis , nimirum in Baptismo , & in Eucharistia, certissimum est. An tantum in genere, an etiam in specie a Christo instituta fuerit in ceteris Sacramentis, adhuc positum est in Theologorum disputatione . Materia in genere dicitur signum omne sensibile, quodcumque aptum est ad significandum singularem cujuscumque Sacramen'ti effectum. Sic etiam dicitur forma in genere, quae verbis conceptis apta est ad indicandas cujusque Sacramenti rationes . Materia , & forma in specie dicitur, quae inter plures idoneas selecta est ad Sacramenti collationem .

vII. emergere possint

180쪽

Ut decore sacramenta ministrentur , ac recipiantur, certi ab Ecclesia adjecti sunt ritus, quos praeterire nemini licet, nisi ceriae, ac probatae caussae sub sint quibusdam in casibus . Hinc editi libri manuales, rituales, Coeremoniales, pontificales, ac missa les.

v III.

Sacramentorum administratio, seu dispensatio juribus sacerdotalibus adcensetur. Majoribus Sacerdotibus, idest Episcopis reser vatur jure Divino sacra ordinatio majorum clericorum, item ordinarium Confirmationis ministetium . Cetera Sacramenta ministerio Presbyterorum commissia sunt jure Divino, ceu solennis Baptismatis collatio, Eucharistiae consectio, oblatio, & dispensatio, absolutio a Peccatis, unctio infirmorum, & benedictio nuptiarum, si verum est hanc benedictionem ad formam Sacramenti pertinete. Quandoque etiam Diaconi & solenniter baptizant, & Eucharistiam a Sacerdote confectam dispensant,

sed tanquam vicarii, & adjutores Sacerdorum . Iure ecclesiastico quaedam Sacramenta sunt Parochorum ministerio reservata , uti solennis Baptismus, Eucharistia seu in Paschate omnibus, seu infirmis dispensanda , unctio infit morum, & benedictio nuptiarum . Si u

. . gulare

SEARCH

MENU NAVIGATION