Caroli Sebastiani Berardi ... Institutiones juris ecclesiastici. Opus posthumum in duas partes tributum. Pars 1. 2.

발행: 1769년

분량: 345페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

gulare est in Sacramento Baptismi, oh m

ximam ejusdem necessitatem, a quocumque etiam laico, etiam scemina, etiam non baptizato ministrari valide quidem semper , imo& licite, si necessitas id postulet.

IX. In eo, qui Sacramentum administrat, nec fides requiritur , nec probitas. Hinc haereticus, aut improbus quisque, valide , nisi aliud obstet, Sacramenta confert. Requiritur tamen intentio faciendi, quod facit Ecclesia ex Christi institutione . An interna intentio

requiratur, vel externa lassiciat, adhuc Theologi disputant. Interea minister tuto non agit, nisi intentionem internam habeat. Cum intentio sit actus voluntatis, semper est interna ex parte ministri. Controversa de intentionis internae necessitate lota spectat ministri scopum. Cum enim in Sacramento tria sint, primum actus sensibilis cortice tenus consideratus, alterum actus sensibilis a Christo ad spiritualia elevatus , PΟ- , stremum effectus Sacramenti ex Divina virtute derivans; qui putant sufficere intentionem externam , ajunt, sussicere , ministrum intentionem dirigere in actum sensibilem cortice tenus consideratum; qui e contrario intentionem internam requirunt, ajunt, debereminis

182쪽

ministrum intendere insuper in actum sensibilem a Christo ad spiritualia elevatum. Inistentionem directam in effectus Sacramenti minime necessariam esse, certissimum apud omnes habetur. Distingui etiam solet triplex intenti nis species, nimirum actualis, virtualis, &habitualis . A ctualem dicunt, quae elicitur, quo tempore Sacramentum administratur rvirtualem, quae pridem elicita , perseverat adhuc virtute sua, dum Sacramentum administratur , etiamsi quidquam inconsiderato incidat animo ministrantis: habitualem, quae neque elicitur tempore administrationis, nec pridem elicita fuit, sed tantum consistit inhabitu, idest in consuetudine ministrandi . Actualis intentio est omnium optima : virtualem sufficere passim traditur: habitualem Omnes velut inanem praedicanI.

In eo, qui Sacramentum est suscepturus , si adultus sit, requiruntur eae animi adfectione S, quae Sacramento conveniant, ut effectus Sacramenti obtineatur: ut autem Sacramen-rum recipiatur, & Sacramenti character , sufficit intentio saltem viri ualis . Exceptio est in Sacramento Poenitentiae, in quo nec Sacramentum quidem est, ubi poenitens rite

183쪽

dispositus non sit, proptereaquod dispositioe

poenitentis ipsa est Sacramenti materies . Si infans sit, qui Sacramenta suscipit, ne intentio quidem requiritur; intentionem enim pro eo supplet Ecclesia mater , quemadmodum contingit in Sacramentis Baptismatis, & confit mationis . Hinc receptum est, adultos non quidem invitos, & reluctantes , sed metu adductos ad Baptismum recipiendum, etsi alias non reciperent, adhuc tamen valide baptizari , cap. 3. in fine de Baptismo.

TITULUS III. DE SACRAMEΝTIS BAPTISMI, ET COΝFIRMATIONIS.

D. V l.

OLiΜ quo tempore Baptismus conferebatur, eodem conferebatur Confirmatio

sive parvulis, sive adultis. Huic utrique collationi occasionem praebebat vetusta disciplina, juxta quam sicuti Confirmatio, ita Baptismus in ordinario Episcoporum ministerio erat. Quod si necessitas quemquam baptietari postularet absente Episcopo , tum Confirmatio in aliud tempus differebatur. Recentioribus saeculis distincta Sacramenti utriusque

184쪽

e . .

collatio tuit; si ve quod Baptismus conferti iinfantibus coeperit, & satius visum est, Sa- eramentum Confirmationis disserri in illud itempus, quo baptizati ad usum rationis peris venerint ; sive quod baptizandi munus era coepit proprium Parochorum, qui Sacramentum Confirmationis administrare non possunt. lNihilominus in sactis canonibus Confirmatio adhuc appellatur Baptismi perfectio,

ac complementum .

II. Per Baptismum Christo regeneramur. Res Sacramenti ex aqua constat, quae ex ritu Ec- 'clesiae benedici solet statis diebus Verba sacramentalia sunt: Ego te baptiso in nomine Patris, O Filii, o Spiritus Sancti. Veteres solebant baptizandos in aquam immergere, eam ob rem fontes habebant ba. ptismales a sacris aedibus separatos, in quos descendebatur . Raro ab immersione abstinebant, aquae infusione contenti . Aliquando aquae adspersione baptizavisse , sed perquam raro, multi censent. Hodie aquae infusione sBaptismus persci solet. An valeat Baptismus in nomine Christi, sine expressa Sandiae Trinitatis invocatione, Theologi adhue disputant. Vero similius est, non valere, propterea.

quod in Evangelio praeceptum a Christo legi tu , i

185쪽

gitur, baptizandum esse in nomine Patris, &Filii, & Spiritus Sancti. Si cui negotium facessat canon A quodam 14. de cons. dist. 4., adeat meas lucubrationes in codicem Gratianeum .i II. olim soli Episcopi solenniter baptizabant

statis certis diebus, videlicet Sabbato, quod praecedit sanctum Pascha, item Sabbato, quod praecedit diem Dominicam Pentecostes . Superest hodie hujus disciplinae vestigium in henedictione fontium baptismalium. Ubi Episcopus impediretur, aut deesset, Archipresbyteri eo munere fungebantur. In quibusdam Ecclesiis etiam in die Epiphaniae solenniter

Baptismus conferebatur, ob memoriam recolendam Christi eodem die in Iordane baptizati . Paullatim ossietum baptizandi ad Parochos omnes traductum est, atque hodie inter jura parochi alia recensetur, quin tamen certi amplius dies adsignentur, necessitate urgente Baptismi ministerium cuicumque , &quocumque tempore & olim concessum est,& hodie conceditur. IV. Quando Baptismus maxime necessarius est, salubriter caveri debuit, ut non diutius, praesertim imminente periculo disseratur. Hanc Ob

186쪽

ob caussam infames recens nati baptizantur. Si de adultis agatur, solerter primum erudiendi in fide sunt, exploranda eorum vomluntas, & certa catechumenatus tempora absolvenda, nisi periculum vitae aliud postulet. olim catechumeni adulti variis eXorci sinis expiari solebant, quibus ad Baptismum praeparabantur . Hodie adhuc exorcismi adhibentur , una cum ceteris ritibus, sed eo ipso rem pore, quo Baptismus confertur. Si baptizandus in discrimen vitae adductus sit, statim baptigatur, omissis ritibus, & exorcismis, quos inde supplent Parochi cessante periculo.

Solebant apud veteres ab Ethnicorum superstitionibus & adulti, & pueruli ad Baptismum adduci. Ne vero aut fictionibus locus esset, aut apostasiae periculum foret, baptigandis accedebant fidejussores, quos appellabant susceptores: posterior aetas patri nos, aut matrinas appellavit. Saepe plures hoc ossi, cio functi sunt: Concilio Tridentino cautum est , ut unus tantum , & altera ad summum hoc munus obeant. Imperatores chrilitani statuerunt, inter susceptores, & susceptos cognationem spiritualem intercedere, quae cognationis naturalis exemplo matrimonia impediret.

187쪽

76 pediret. Sacri eanones id confirmaverunt . Scholastici hanc cognationem extenderunt ad baptigantes, ad filios susceptorum , ad suscipientis uxorem, vel maritum , quae omnia diuturna consuetudo probavit. Concilium Tti dentinum sess. 14. de res matrim. ad certas personas eo decreto expressas cognationis ejus. dem jura coercuit; cap. 2.

VI. Sacramento Confirmationis Baptismus perscitur; in eo enim infunduntur Divini Spiritus sacra charismata , quibus anima magis magisque in fide firmatur, ac roboratur. Hujus Sacramenti collatio Episcopis reservatur. Ad hoc admittuntur, qui ad usum rationis pervenerint . Intercedunt quoque susceptores, quin tamen ulla spiritualis cognatio contrahatur. Verba sacramentalia ab Episcopo recitantur juxta formam in Pontificali praestitutam . Res Sacramenti est manuum impositio Episcopalis, ac inunctio cum chrismate ab Episcopo benedicto ..An manuum impositio, an potius inunctio ad Sacramenti substantiam pertineat, adhuc Theologi disputant. Utraque adhibenda est; si alterutra omittatur, cauinte supplendum superest quod fuerat praetermissum, uti legimus in cap. i. de Sacramentis non iterandis.

188쪽

CONfECRATIONE panis, & vini adhibitis

Christi Domini vel bis Sacramentum Eucharistiae conficitur. Panem triticeum es e oportet, sive agymus sit, sive fermentatus. Ecclesia Graeca usque adhuc fermentato ut iis tui. In Ecclesia ε Latina jamdiu praeceptum est, ut agymus adhibeatur. Vino aquam infundi perennis ritus fuit, quod ex Divina traditione nonnulli ex Patribus derivaverunt. Hoc Sacramentum dignitate sua cetera antecellit , propterea quod continet in se Corpus

ipsum, & Sanguinem Christi sub speciebus panis, & vini.

II. olim dispensabatur Eucharistia non solum fidelibus pro vestis, sed recens baptizatis quibuscumque etiam infantibus, eo ipso tempore, quo conferebantur Sacramenta Baptismi, & Confirmationis. Si de infamibus ageretur, ministrahatur Eucharistia sub sola specie vini ad labia admoti. Ad ultiores sub utraque specie communicabant , nisi certis in casibus decuisset solam speciem panis accipere, veluti cum Eucharistia ad absentes miriebatur.

Insiit. Pars II. M Hodie

189쪽

siodie jamdiu obtinuit, ut laici omnes sol

panis specie coqienti sint , & tantum communicare sub utraque specie & possint, &debeant Saςerdotes Eucharistiam conficientes. Etenim qui Eucharistiam ς sciunt, uti Di, vino jure sub utraque specie conficere debent, ita Divino jure debent utramque speciem sumere . Ceteri quamquam a specie vini abstineant, adhuc de Corpore, de Sanguine Domini communicant, cuni Christus totus inplterutra specie contineatur.

Quare salubriter caurum fuerit, laicos, &ς eteros no' celebrantes abstinere debere a specie vini, omnibus notum est. II l. Est Eueharistia & Sacramentum, & Sacri' scium . sacramentum consistit in statis rebus,& verbis. Singulare est in hoc Sacramento, ut permanens sit; facta enim consecratione, manet Corpus,& Sanguis Christi ad dispensationem. Sacrificium consistit in contectione, di oblatione. Integrum Sacrificium est, cum facta consecratione, & oblatione, Sacerdos communicaverit . Sacrificium & viventibu prodest, & defunctis, nec distinguitur a Sacrificio , quod Christus ipse Dominus obtulit Patri in cruce, cum eadem victima sit in Eu

190쪽

179strata, idem etiam Christus, qui se Deo Patri pergit per suos administros offerre . Sacrificium istud soli Sacerdotes offerunt. Sacramentum dispensare etiam possunt Diaconi tanquam Sacerdotum administri, seu adjutores. IV. In Sacramento Eucharistiae ceu permanente tria contingunt, dispensatio, publica expositio, & solennis ad cultum publicum circumgestatio. Dispensatio hodie fit solis adultis, cum ad eam aetatem pervenerint, qua Conscii esse possint de tanti Sacramenti dignitate. Adultis omnibus inculcandum est, ut quam optime possint, digne ac devote ad Sacramentum accedant, curentque, ut quam frequentius etiam fieri possit, de Corpore Christi communicent. Lateranense Concilium sub Innocentio III. cavit, ut saltem singulis annis Paschali tempore unusquisque hoc Sacramentum suscipiat. Morituris Eucharistia, veluti magnum praesidium, danda est ex Divino praecepto . Hodie Paschalis communio , &Eucharistiae delatio ad infirmos inter jura parochi alia recensetur. Nisi gravis infirmitas aliud suadeat, statutum est, ut quisque jej nus ad Lycharistiam sumendam accedar. MA

SEARCH

MENU NAVIGATION