Caroli Sebastiani Berardi ... Institutiones juris ecclesiastici. Opus posthumum in duas partes tributum. Pars 1. 2.

발행: 1769년

분량: 345페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

Puhlica expositio, & solennis ad cultum publicum circumgestatio fieri coepit initio saeculi decimi quarto licet enim jam olim obtinuisset, ut Eucharistia custodiretur, id tamen solum fiebat gratia infirmorum, quibus, prout

morbus urgeret, statim consuleretur tanti sacramenti collatione. Quando concedendum sit, ut Eucharistia aut exponatur, aut gestetur publice ad fidelium venerationem, id to.

tum in Lpiscoporum judicio postum est.

TITULUS V. . DE SACRAMENTIS P ENITENTIAE, ET OLEI IΝFIRMORUM.

GTsi Baptismate homines regenerentur, quod nisi semel contingit, quia tamen labi ex infirmitate solent, duo instituta sunt ex Christi clementia Sacramenta , quibus illi reparentur, &pristinae, uti ita dicam, saluti restituantur. Haec sunt Sacramenta Poenitentiae, & olei infirmorum. II. Dedit in primis Chtistus Dominus Apostolis suis, & Apostolorum successoribus faculta-.tem remittendi peccata. Haec Divina virtus

192쪽

exercetur per Episcopos primum, deinde per Sacerdotes omnes , quibus ea potestas ab Episcopis communicetur. Duplex potestas ad id requiritur, ordinis in ptimis, deinde jurisdictionis. Potestas Ordinis adquiritur vi Sacerdotalis consecrationis: potestas jurisdictionis adquiritur vel lege, vel mandato lege, uti Parochis, ceterisque ordinariis ejus Sacramenti administris , mandato, uti iis omnibus , quibus ea facultas fit ab iis, qui jurisdictione ordinaria pollent. Hoc Sacramentum instar iudieii institutum est, proindeque sola ordinis potestas minime lassicit ; praeter hanc requiritur ju-iisdictio . Sunt quaedam crimina , quorum ah . solutionem aut Episcopi, aut Praelati Episcopis majores sibi reservant. Ab his absolvere non potest inferior, nisi specialem facultatem ab eo acceperit, qui reservavit.. III. Potestas, quae Sacerdotibus competit in administratione hujus Sacramenti aeque consistit in absolvendo, ac retinendo: quippe fundamentum habet in iis Christi Domini

verbis : Quorum remiseritis peccata , remitten tur eis, quorum retinueritis, retenta sunt . Cauti

ergo, prudentesque esse debent Sacerdotes,

193쪽

E81 ne quae remittenda sunt, retineanι, aut ne e Converso remittant, quae sunt retinenda. Ex

adfectionibus reorum judicandum est a prudente Sacerdote, num remittenda sint crimina, num retinenda .

IV. Res, quae in hoc Sacramentum venit, sunt peccata post Baptismum admissa ; potissimum autem poenitentis adsectiones, quae dicuntur quasi materia hujus Sacramenti. Actus poenitentis sunt detestatio admissi, criminum con fessio, & aut satisfactio ipsa, aut saltem satisfaciendi propositum. Forma hujus Sacra menti sunt verba, quibus Sacerdos indicat,

se reum a peccatis absolvete .

Primum est detestatio admissi , quae debet

esse sincera , juncta cum proposito non peccandi de cetero, item elicita ex caussa supernaturali, qualis est amor Dei. An ad Sacramentum Poenitentiae lassiciat detestatio pec- Cati ex metu gehennae, an requiratur insuper elicitus amor in Deum , Scholastici disputant. Tutius inde agit, qui amore Dei concitetur ad poenitentiam peccatorum, eo etiam laudabilius, quo pressius Divinae literae universae urgeant gravissimum praeceptum amandi Deum. Ceterum dolor delictorum ea metu

194쪽

gehennae conceptus bonus in se est, & certe valet ad disponendum hominem ad Poenitentiam .

Necessaria quoque est criminum confessio, saltem illorum, quae gravia sunt . Quomodo enim dijudicare Sacerdos poterit, an absolvendum sit a climinibus, an crimina retinenda , si de criminum & qualitate, & quantitate Sacerdoti non constet i Ne rei crimunum ab hac eonfessione abstraherentur, docemur ab Ecclesia Divinis oraculis illustrata,

confessionem esse oportere secretam, quam propterea auricularem vocant, eandemque

ob caussam Saceldotem , apud quem quis confessus sit, nemini crimina pandere posse. v II. Denique netestaria est aut satisfactio, aut saltem satisfaciendi propositum . Quippe etsi

per absolutionem & peccata remittantur, &teus in Divinam gratiam restituatur, rema net tamen aliquid , in quo & Deo, & Ecclesiae satisfaciendum est , quod fit piis operibus, Ceu eleemosynis i jejunio , & exercitatione animi in optimis institutis, ac praesertim orationibus. Per haec, si quae adhuc supersunt, imae criminum radices in animo contunduntur.

M . VIII.

195쪽

v III.

Tria haec, quae, uti dictum est, sunt Sacramenti quasi materies, sensibilia esse debent. Quid vero , si ex fato quodam sensibilia esse non possint, velut in eo, qui morbo corripiarur ita, ut penitus a sensibus abstrahaturi Quae signa sensibilia infirmus praebuerit intimi doloris, & propositi satisfaciendi Divinis

mandatis, cum convaluerit, loco materiae esse poterunt , ut absolutio concedatur. Si nec sensibilibus signis infirmus animum pamdat , bene anteactae vitae praesumtio locum adhuc facere poterit absolutioni sacerdotali. Memor tamen debet esse Sacerdos in his casibus, se concipere debere absolutionis foris mulam sub conditione, si infirmus ad Sactamentum suscipiendum dispositus sit. IX. Dolor de admissis criminibuς, & propositum non peccandi de cetero ita necessaria sunt ad Sacramentum, ut sine iis inanis absolutio sit. Confessio peccatorum tum est: necessaria, cum fieri potest. Satisfactio ipsa inducit quidem Sacramenti integritatem , sed adhuc Sacramentum sine ea consistit, dummodo tamen sit satisfaciendi propositum, sine quo nulla unquam Sacramenti vis esse potest.

Qui proposuit, se satisfacturum, aut satisfa

cere

196쪽

cere deinde per se debet, aut adjuvari metitis Christi, & Sanctorum ex dispensatione Ecclesiae, quam dispensationem vocant Con cessionem indulgentiarum . Si necdum Deo satisfecerit, & moriatur , debet in altera vita peccati reliquias expiare in loco , quem purgatorium Ecclesia appellat. Atque hoc etiam in loco adjuvari quis potest orationibus, pii seque operibus fidelium , imo & concessione indulgentiarum, per modum, ut ajunt, suffragii.

Apud veteres emerserunt olim libri nonnulli Poenitentiales, ita dicti, quod designarent, quae, qualis, & quanta satisfactio pro singulis pene criminibus immineret. Isti erant veluti norma quantam Sacerdotibus absolu- auris. Multi quidem a sanctis, doctisque Patrihus concinnati fuerunt ; multo plures ab obscuris viris, imo & qui sanctos, prudentesque viros auctores habuerunt, fuere corrupti. Opportunum fuit recentiore aetate e OS libros omnes abrogare, indeque factum, ut satisfactio prudentis Sacerdotis arbitrio relinqueretur; arbitrio, inquam , prudentis, ne forte credatur enormia scelera levioribus quibusdam operibus posse eXpiari. XI.

197쪽

Et si privata, seu occulta crimina occulta poenitentia expiari decet, si tamen crimina publica sint, & rempublicam laeserint, ea expiati oportet etiam publicis poenitentiis. Olim certae erant constitutae publicorum poenitentium stationes, quas per gradus emetiri necesse fuerat . Prima statio erat flentium , sive lugentium in Ecclesiae vestibulo ; secunda audientium, quibus communis erat cum catechumenis locus: tertia substratorum , qui Ecclesiam ingrediebantur, dummodo non uiotra ambonem progrederentur; postrema conos stentium , qui cum ceteris fidelibus communem locum habebant, ab Eucharistica tamen communione abstinere jubebantur. In singi,

lis gradibus sua poenitentis opera injungebamur, & sua species erat singulatis christianae communionis ; siquidem pro stationis qualitate modo minora, modo majora christianael communionis iura aut concedebantur , aut denegabantur.

Publicae poenitentiae aut indictio, aut telaxatio semper fuit Episcopis reservata. Quandoque etiam privatorum, sive occultorum criminum rei sese publicis poet- nitentibus sponte ex animi demissione immiscebant. His nemo molestiam ingerebat , in

198쪽

hitu remansuri. Hodie perraro disciplina conspicit ut publicarum poenitentiarum . Friguit a saeculo Ecclesiae duodecimo. Videntur publicorum poenitentium rationes secutae quaedam laicorum confraternitates, quae priscorum poenitentium habitum in Ecclesiis induerunt. Si externis indumentis respondeant interiores animi assectiones, erunt iane & isti priscis poenitentibus facile comparandi. XII. Si quis infirmatur, paratum habet ex Divina institutione, juxta tradita a sancto Apostolo Iacobo aliud Sacramentum, quo advocatis Presbyteris infirmus oleo ungatur, Mex quo alle vietur infirmitas, & remittam ut peccata . Vulgo haec unctio dicitur extrema, quia supponit infirmum jam unctum olim fuisse oleo catechumenorum in Baptismate, & saero chrismate in Confirmatione . Ex eo quod ex traditione Apostoli , Presbyteri vocandisnt, liquet Presbyteros esse hujus Sacramenti administros. Disciplina ecclesiastica recentior hoc ministerium juribus parochialibus adcensuit. Item instinis tantum hoc Sacramentum

conceditur, & quidem, si gravis infirmitas si, de qua dici cum Apostolo possit, per

199쪽

88 Sacramentum alleviati . Praecipuus vero hujus Sacramenti effectus est remissio peccato rum, eamque ob rem hoc Sacramentum inter Sacramenta expiantia belle recensetur ι quod in caussa fuit veteribus, ut conferretur infirmis ante Eucharistiae administrationem , quae disciplina adhuc in aliquibus provinciis viget. oleum, quod est Sacramenti materia, ab Episcopis primum benedici solet. Oleo benedicto, eis ignoretur, quae, quales, quot que partes a veteribus inungerentur, hodie ex vulgato rituali, si tempus suppetat, inunguntur oculi, aures, nares, pedes, manus,& renes . Singulis inunctionibus sua verba respondent, quae sunt Sacramenti forma, quibus Sacerdos veniam peccarorum infirmo precatur . Ut infirmis hoc Sacramentum praesto esse possit, mandatum est Parochis universis, ut oleum benedictum ad eum finem custodiant,& singulis annis renovent ab Episcopo acceptum.

Forma hujus Sacramenti paullo distat

in Ecclesia etiam Latina a formis ceterorum Sacramentorum . quod verbis precatoriis Coricipiatur . Id factum est, ut consonet phrasi Iacobi Apostoli, qui monuit advocari Presbyteros, ut orent iuper infirmos.

200쪽

TITULUS VL

DE SACRAMENTO ORDINIS.

OM quibuscumque datum est praeesse sacris, & dispensare Divina , sed se lectis

administris, quibus ea facultas ex Divino mandato ab Ecclesia fiat solenni inauguratione. Ob hanc rem institutum fuit a Christo Sacramentum ordinis, a quo cetera Sacramentaministerii caussa penderent. Hoc Sacramenium varios habet gradus, ex quibus tota hierarchia coalescit . Hierarchiam constare ex

Episcopis, Presbyteris, & ministris, Concilium Tridentinum definivit in ses . t 3. can. 6. II. Episcoporum , & Presbyterorum ossicia,& gradus Divino jure distingui facile demonis strari potest, quemadmodum & ab Episcopis aeque ac Presbyteris distingui ministros inferiores. At quo jure, & qua ratione ministri iidem inferiores distinguantur inter se , potius ex Ecclesiae definitionibus pendet. Iam suo tempore Apostoli designaverunt Diaconos, qui nomine ministrorum hierarchiam constituentium veniunt. Infra Diaconos Ecclesia inde collocavit Subdiaconos, Acolytos , Exorcistas, Lectores, Ostiarios , quan- , doque

SEARCH

MENU NAVIGATION