Caroli Sebastiani Berardi ... Institutiones juris ecclesiastici. Opus posthumum in duas partes tributum. Pars 1. 2.

발행: 1769년

분량: 345페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

DE REBUS SACRIS.

.rTΤ sanctum, & ineffabile commercium inter Deum, & homines magis magisque foveret Ecclesia , res quasdam sensi- piles obtulit Deo, in quibus suum cultum te saretur, ex quibus etiam fiduciam habetexfore, ut inde Deum ipsum sibi impensius conciliaret . In hac oblatione certos ritus insti uir, in quihus Sacramenta ipsa a Christo instituta quodammodo imitaretur. Ergo & symbolis usa est, & certis precibus, quibus symbola ipsa consecrarentur , & res evaderent sacrae. Certos jam ritus adjecerat ministerio

Sacramentorum, ut nitide aeque ac decore dispensarentur, ac reciperentur. In ipso Sacramentorum ministerio designandus erat cer tus locus ad Divina mysteria accommodatus,

Paranda erant vasa, quae Divina ipsa symbola continerent, instruenda supellectilia ad usum rerum Divinarum . Ut excitaretur frequentius memoria susceptorum sacrament inrum , & recoleretur saepe a fidelibus vinculum illud arcanum , quo cum Christo capite junguntur, multiplices videbantur adhibendo figurae . Hinc rerum sacrarum, ac sacra mei Pi lirim inititutio, si,

222쪽

Quando vero Sacramentum Baptismatis, quo primum fideles initiantur, in aqua Conis sistit, & in Sacramento Confirmationis fideles inunguntur, rerum dedicatio, qua sacrae fierent, visa fuit auspicanda ex aquae, vel

olei super res ipsas infusione. Hinc factum, ut aqua , & oleum stato ritu, statisque precibus primum sanctificarentur, ex quibus sanctificatis sanctificatio ipsa in ceteras res quodammodo dimanaret. Hinc profluxit & aqua benedictae, & sacri chrismatis custodia. olei inunctio etiam in usu fuit apud Iudaeos certis in casibus ex Divina institutionp. Ex Divina quoque institutione evangeliea in usu fuit in Sacramento unctionis infiimorum. His exemplis commoveri magis magisque Ecclesia potuit, ut oleum dedicaret. III. Itaque in primis dedicatio rerum sacrarum aut per aquam benedictam, aut per chrisma, idest per oleum sanctificatum facta est. Quandoque ex rerum qualitate decretum est, ut

sola aqua benedicta sine chrismate dedicarentur ; quandoque solum chrisma ad sanctificandum adhibitum est ; quandoque etiam& aquae infusio facta est & ehrismatis in

unctio, prout haec symbola pressus significare

o 1 Valerent,

223쪽

νalerent, quid spiritualiter ageretur. Certumpst, sanctum chrisma veluti Nobilius aquae elemenio habitum fuisse, velut illud, quod convenientius Christum ipsum fignificaret, Christum inquam, qui unctus Dei inIerpre-xatur ι unde fideles aqua baptigali, deinde per sansium chrisma in confirmatione perfici dicyniux, pc roborari, i V.

Altaria ipsa in quibus & Christus exhibe

tvr, Corpus Christi collocatur, unde omnis sanctificatio profluit , & aquae adspersione , di chrismate dedicata sunt. Sacrae aedes, quae sunt figura congregaxionis fidelium, aqua sanctificari debuerunt, ut significaretur Baptisma esse fidelibus necessarium : siepe ac saepius paedem sacrae aedes sent chrismate dedica a ut intelligant fideles posse se magis magisque

roborari per sacrum chrisma, quo in Sacramento Confirmationis inunguntur. Consuevit in ingressu sacrarum aedium aqua benedicta adservari, ut intelligerent fideles ingressuri, se per aquam baptismalem in Ecclesiam fuisse admissos, eademque aqua se tingendo memoriam Baptismatis suscepti recolerent. Consueverunt in Ecclesis parochialibus singulis dominicis diebus seri aquae aspersiones super

Populum, ut iterum renovaretur memoria

suscepit

224쪽

Lseepti in Eeclesia parochiali Baptismatis

Postquam prope Ecclesias constructa sunt ce- meteria , & haec consueverunt aqua benedicta lustrari, sive quod portio Ecclesiae haberentur , sive quod fidelium baptizatorum corporae in iis reconderentur.

Vasa sacra ad Eucharistiae custodiam necessaria chrismate inungi receptum est, ob Sacramenti , quod continent , dignitatem pnon tamen lintea, quibus Chrrsti Corpus ob- olvitur, ob rei, quae munda esse debeat, qualitatem. In his sola aquae adspersio semper adhibita est . Cetera quoque supellectilia aquae aspersione dedicari consueverunt. Supellectilibus etiam accenseri consueveruns cruces, imagines Christi,& Sanctorum, Msimilia . . Quaedam superfuerunt supellectilia quae non adeo prope ad res Divinas aecedunt, & tanquam Ecclesiarum seu aedium sacrarum ornamenta sunt, in quibus nec aqua, adspersio , nec sacrae preces adhibentur. Nihilominus sacrorum nomine veniunt , ratione usus sacri, ad quem designantur. Id ipsum dicas de signis, quae fidelium largitate altaribus, aut muris sacrarum aedium appenduntur, perpetuo ibidem constitura o

225쪽

Donatia vaee fiant , quibus fideles singularem

cultum suum erga Deum testantur. VI. pietatis cujusdam gratia extra usum sacro rem benedici etiam consuevit aquae adspersione aut pani, aut novis frugibus, aut domui, navi ve novae, aut rebus quibuscumque ad humanam vitam necessariis. Non ideo tamen res istae sacrae evadunt. Tantum benedictio adhibetur, ut in illis symbolo quodam fideles intelligant, se per baptismalem

aquam peccato originis fuisse eXpurgatos, uti per aquae adspersionem Sacerdotes a Deo Precantur, ut panis, fruges, domus , naves, omniaque ad usum vitae necessaria ita bona hominibus sint, quemadmodum hona fuissent, si homo nunquam a Divina obedientia recessisset. Plane inter res sacras ego commemorarem eulogia illa, ex. gr. , panis, quae benedicuntur in Ecclesia, ut publice in eadem Ecclesia distribuantur, in argumentum christianae communionis.

si rerum consecratio per oleum , seu chrisma fiat, ex juris ecclesiastici disciplina Episcopali ordini reservatur . Nemo ergo ad has consecrationes accedere potest, nisi Episco

pali ordine insignitus, aut nisi privilegium

226쪽

sngulate obtinuetit. 1mo ia ipsa olei consseratio ob eandem caussam Episcopis resetvatur. Si consectatio rerum fiat aquae benedi. ctae adspersione , ea potest ordini Presbyta. rali competere ex Episcoporum consensu . Etiam in hac parte servata est anaεlogia quaedam cum ministerio Sacramentciorum . Quippe Confirmationis Sacramentum , quod chrismate administratur, Episcopis reservatur, conoesso Presbyteris ministerio i a ptismatis, quod in aquae infusione consistit.

v III.

Alia exemplo Sacramentorum instituta sunt ab Ecclesia sacramentalia . Iterum memoro panem benedictum, qui quandoque publice tribui consuevit exemplo sacrae Eucharistiae. Memoro solennem manuum impiat tionem ab Episcopis olim factam super publicos poenitentes, & eam manuum impositionem cum precibus instar absolutionis conceptis supeloos, qui generalem criminum consessionem fecerint , ezemplo Sacramenti Poenitentiae; denique solennem nuptiarum benedictionem,

qu* fit a parochis exemplo sacramenti conjugii , ut alia his similia omittam. Reconciliatio publicorum poenitentium Episcopis ,& Praelatis jutisdictionem in foro faexexm hybentibus reservatur, quod eisdem

227쪽

reservetur publicae poenitentiae indictio . Cesineralis absolutio fit a Sacerdotibus, aut statis temporibus juxta generalem ritum, aut ex Episcopo tum mandatis. Solennis nuptiarum benedictio parochialibus juribus aece setur, eadem ratione , qua Parochorum est conjugiis interesse.

TITULUS IX. DE DIVINARUM, AC SACRARUM RERUM ADMIΝICULIS.

TCRT Divina, & sacra quaecunque ut ut

spiritualia sint , sine corporalibus tamen adminiculis non subsistunt. Id demonstrant in Divinis rebus symbola ipsa Sacramentorum , ceu aqua in Baptismate, panis,& vinum in Eucharistia, & contractus conjugii in conjugii Sacramento, ut cetera Omit tam . De his actum jam superius est . II. In rebus sacris, licet consecratro, quae spiritualta est, praecipue attendatur, res tameta

ipsae corporeae per semetipsas patefiunt, inconstructis altaris lapidibus, in parietibus ,& tectoriis sacrarum aedium , in supellectili bus. De his cautum est ad honorem semel inditae

228쪽

inditae dedicationis, ut cum symbola haec,

resque corporeae in . eum casum inciderint , quo usui sacrorum amplius esse non possunt, aut in sacrarium effundantur, aut comburan tur, pro cujusque rei qualitate; certae etiam res, uti area aedium sacrarum erutarum, cementa aedificiorum, in usus profanos converti possint, nunquam tamen sordidos.

III. Si pollui sacras aedes contingat, veluti si homicidium in sacris aedibus admissum fuerit,

receptum est, ut ab Episcopo, vel a Sacerdote ex auctoritate Episcopi reconcilientur, exemplo reconciliationis peccatorum poenitentium , quemadmodum in sacramentalibus receptum est, juXta ea, quae Praecedente titulo notanda fuerunt.1 V. Inter adminicula rerum Divinarum , & Oerarum , magna semper habeti ratio debuit obventionum, & reddituum ecclesiasticorum. Ex his iactarum aedium aedificationi, re restaurationi consulitur , Muuntur, & ornantur altaria , suppellectilia parantur, & ea universa, quae Divinis, & sacris inserviunt. Ex his aluntur administri Divinorum, & Crorum . Cum ita satis Divinis, sacrisque rebus consultum fuerit, quod superest, pie-

229쪽

tati, & religioni tribuitur, cum pietas, Ireligio Divinis, sacrisque institutis succedat . Non mediocris fuit in hac parte sollicitudo Ecclesiae, quae triplex esse debuit, eo primum directa, ut pii fideles concitarentur ad ea tribuenda, quae necessaria forent ; deindε eo, ut clerici earum rerum administri fideliter redditus dispensarent, nihilque sibi praeter necessaria alimenta vindicarent, nihil sanguini, privatisque affectionibus indulgerent solum Deum prae oculis haberent ; denique eo , ut quae hona ἱmmobilia in perpetuum adsignata Ecclesis fuissent ad usus annuos iea servBrentur, nunquam alienarentur, nisi

certis adhibitis solennitatibus constaret, justam esse alienationis caussam.

Primis Ecclesiae saeculis, sive Apostolica

aetate, sue etiam posteriore usque ad saeculum quartum eccles astici redditus in solis piorum fidelium oblationibus consistebant. Siquid bonorum immobilium offerebatur ι facile distrahebatur, eo praesertim tempores quo Ethnici Ecclesiam vexabant, & fideles Omnes, praesertim clericos insequebantur. Asaeculo Ecclesiae quarto 'coeperunt Eccl*siae hona immobilia possidere; nihilominus tamen oblationibus locus fiebat. Frigescente fidelium

230쪽

fidelium charitate, statui coepit, ut decimae ex fructibus praediorum praestarentur, eXem plo veterum Iudaeorum. Alicubi praeter reales, seu praediales decimas, solutae etiam sunt personales, idest ex pecunia, quam quis indus tia sua,& artificio compararet. Paullatim aucti sunt redditus Ecclesiarum; eamque ob rem multis in locis populus ab obligatione luendarum decimarum absolutus est. Hodie in hac parte receptae consuetudini indulgetur. Si forte contingas, Ecclesias necessariis subsidiis destitui, fidelis populus tenetur , quidquid necessarium est ad usum sacrorum, & Sacerdotum alimenta conferre. v Ι. Hujus ecclesiastici peculii administratio olim tota conferebatur in Episcoporum sollicitudinem. Ex Episcoporum arbitrio prudenti tributio pendebat. Episcoporum curam Diaconi adjuvahant, mandata Episcopi eXequentes. Ut planior esset executio, instituta sunt ossicia Archidiaconorum , qui vice Episcopi in hac re Diaconos dirigerent. Ad avertendas clericorum lites , & jurgia, atque ad consulendum aequabiliter clericis universis in alimentorum tributione saepe cautum est , ut

clerici ad communem vitam una cum Episcopo ducendam advocarentur. Saepe com-- munis

SEARCH

MENU NAVIGATION