장음표시 사용
251쪽
14n legibus piorum Principum excitata fuit in has res sollicitudo Episcoporum, ut isti curam habeant piorum operum, & in eorundem executionem incumbant. Hujus generis mandata inde constituerunt ordinariam sac rorum Antistitum potestatem, quam sibi tueri solent,& quam multa Concilia, ipsum etiam Τridentinum, servaverunt. Ab Episcopali sollicitudine exemta sunt pia Opera, qud: eXem ta esse institutor voluit, item quae exemtis
collegiis unita sunt, denique quae Supremi Principes in suum singulare patrocinium susceperunt, quasi in his cesset generale mandatum jam olim Episcopis factum ex legibus generalibus imperatorum.
TITNLUS XII. DE REBUS RELIGIOSIS.
P A pietatis spe ei es, quae erga defunctos
exercetur, si ve cultu, sive ossiciis quibuscumque, proprie religio abs jureconsultis appellatur. Iterum heic adnotandum est; esse res quasdam religiosas, quae Divinis, sacri G. que rebus conjunctae sunt. Quid enim si pius quidam testator certa bona Ecclesiae dederit , ut missae sacrificium quoiannis in testa
252쪽
toris suffragium celebretur, aut ut certa Eeclesia ccm struatur , dedicetur, & ubi opus, reparetur ξ Religio est, testatoris voluntatem sequi, & implere: sed missarum celebrationes, Ecclesiarum dedicationes a defuncto ordinatae Divinae sunt res, aut sacrae . In hisce casibus collata hona sunt in ministerio illorum , quos testator designaverit: si nemo designatus est, sunt in ministerio rectoris Ecclesiae, in qua res Divina, aut sacra agenda est: annua eleemosyna a testato in
re praestituta semper cedit dispensationi illius, qui rem Divinam, aut sacram agit: ipsa veis ro res Divina, vel sacra modum accipit ex
auctoritate Episcopi, ad quem pertinet sacra omnia , & Divina dirigere . II. Dixi in primis, religionem in defunctos
exerceri cultu. eo nimirum casu, quo dein claratum ab Ecesesia sit defunctorum quorundam animas jam in Coelo cum Christo regnare . Huc spectat cultus, quem exhibemus in Sanctorum reliquias , quae propterea res religiosae appellantur. Reliquiarum vetuis stissimus est in Echlesia cultus, minime sane distinctus a cultu Sanctorum: ergo cultus in eas tantum reliquias exhibendus est, quas constat revera esse Beatorum, sive constet
253쪽
de Beati nomine, & singulari persona, sive
Quando non constat de singulari persona, & nomine Beati defuncti, tunc dicuntur reliquiae baptizari, dummodo alias constet illum Beatum esse , cujus reliquiae sunt. Baptismus iste, uti vulgo loquuntur, nihil aliud est, quam nominis impositio. In nominis impositione, nonnisi nomina appellativa , id est pluribus communia , usurpantur ,
sive graeca, uti Theophyli, Theodori, sive latina, uti Pii, Felicis, Victoris, & similia. Hac ratione nulla est mendacii suspicio. i II.
Postquam bearificationis ritus a ritu cano. ni rationis distinctus est, non idem omnino cultus exhibetur beatificatis, & beatificatorum reliquiis, qui exhibetur canonietatis, & reliquiis canonizatorum . Ubi de beatificatis agatur , ratio cultus non adeo solennis est i mo.
dum accipit ex decreto beatificalionis. Beatificatio est quidem decretum Pontificis Maximi, quo declaratur, consta e , defuncti alicujus animam cum Chi isto in Coelo regnare , ita tamen ut novo judicio adhuc locus supersit, & ulteriori inquistioni. Cum novo judicio caussa diremta est, septem a Pontificis Maximi sententia accesse.
254쪽
a43rit, tum canonigatio appellatur. Haec disciplina invaluit a saeculo decimo tertio ; olimi Episcoporum judiciis haec res relinquebatur. IV.
Nec vendi, nec quacumque ratione adduci in commercium banctorum, Beatorum ve reliquiae pinsuat . Cum certae sacrae aedes tantis pigno ibu S locupletantur, eisdem exuia nemine ' bent. Imo decet, reliquias in sacris ae dinus custo uiri; nisi de reliquiis minus insignibus agatur, quae privatim eX Venia Episcopi detinentur pietatis, religionisve fovendae caussa . Insignes reliquiae dicuntur, cum agitur aut de toto defuncti corpore ,
vel de spectabili corporis parte, vel etiam de ea singulari corporis parte, in qua martyr passus est .
Dixi secundo loco, exerceri religionem in defunctos ossiciis. Haec sunt generalia ossi- Cia, quibus eos omnes prosequi decet, qui in pace Ecclesiae defuncti sunt. Non amplius memoro , religiosum esse , ea exequi, quarpia voluntate fuerint a defuncto praestituta , ad opera pietatis in proximum, ad remedia
peccasorum, ad salutem animae, praesertim sillaec cum certo cultu sacrorum, & Divinorum conjuncta sint. Commemorare nunc ju-
255쪽
vat steluti res religiosas , loca ad sepulturam cadaverum parata, item funus, & funeris
olim in Leclesia receptum erat, ut extra loca sacra mortuorum fidelium cadavera tumularentur . Primum in lom sacro locabantur martyrum exuviae, item Sanctorum Confessorum . Paullatim factum est, ut prope altaria tumularentur cadavera Episcoporum, S clericorum, quorum virtutes egregiae fuissent. Quod facile, & vulgare erat, clericos omnes vita functos laudare, Episcopi omnes,& clerici in sacris aedibus tumulari inde coeperunt . Cur non & laicis id ipsum concederetur , si optime de Ecclesia meriti viderentur ξ Sensim haec res inolevit. Primum enim Cemeteria prope sacras aedes constructa sunt, deinde erecti tumuli in atriis, in porticubus, in exedris aedium sacrarum . Tandem in aedi-hus ipsis saetis excavata sepulcra sunt, in quibus passim cadavera fidelium sepelirentur, remanentibus adhuc cemeteriis prope sacras aedes, veluti amplioribus, ad usum commodiorem. Eam ob caussam coepit cemeteriis flato ritu benedici, & cemeteria eodem pene jure censeri debuerunt, quo aedes ipsae sacrae,
ceu aedium sacrarum accessiones .
256쪽
4 v II. Persuasum fuit fidelibus, se magis adjuvari
posse meritis Sanctorum, si eorum cadaver ad Sanctorum reliquias tumularentur ; item se magis adjuvari fidelium orationibus, Aeorum cadavera tumularentur in eo loco sacro, ubi frequentior erat conventus p
puli, & quotidianae fierent orationes. Hi nofrequentius sepeliebantur cadavera in b fili. cis, quas martyrum reliquiae exornahant, in cathedralibus Ecclesiis, item in parochialiribus, aut conventualibus, in quibui scilicet magnus erat frequens populi conventus, quotidianae orationes habebantur. Res eo de εvenit, ut locus sepulturae juribus Ecclesia rum parochialium accenseretur, ita ut hodie
jure ordinario quis debeat in paroςhi li Ες.
clesia tumulari. Dioo jure ordinario; ut indicem ex .ceptionem adversus regulam, ea in specie, qua quis extra parochialem Ecclesiam sepulturam elegerit. Electio duplex est , expressa,& racita . Expressa est, quae facta demonstratur a defuncto, etiam actu minus solenni, dummodo certo, & dummodo ab eo , qui consensus capax sit . Tacita est, cum
in certa familia jus si sepuleri familiaris, qui hereditarii; etenim cum unusquisque prae-
257쪽
2 6 sumatur, velle se tumulati in sepulchro majorum , tacite videtur in eo iumulo sibi sepulturam elegisse .i VIII.
Funus etiam in vetere Ecclesia fiebat cantu psalmorum; neque enim videbatur mors fidelium luctibus , di luctuum significatione excipienda. Potius gratulandum erat cum defunctis, quod ad aeternam felicitatem tran-fivissent. Haec psalmodia perpetuo in usu fuit,& etiamnum est. Cum locus sepulturae ordinarius designari coepit in aedibus sacris parochialibus, tum etiam funus, & funeris rationes juribus parochialibus adscribi debuerunt. Elevatio cadaveris ritu sacro in defuncti domo facienda inter jura mere parochia Ita relata est : eadem ratione parochorum esse debuit funus ducere usque ad aedes sacras, in quibus cadaver est tumulandum. Si tumuletur in parochiali Ecclesia , Parochi est ceteras funeris partes persequi . Si tumuletur in alia Ecclesia, quae parochiali Ecclesiae obnoxia non sit , ceteras funeris partes in hac Ecclesia persequuntur ejusdem Ecclesiae administri . IX. Consueverunt occasione funeris quaedam fieri aut Ecclesiis, aut clericis oblationes .
258쪽
si defunctus supremo elogio quaedam certis Ecclesiis reliquisset, certam portionem, ut plurimum quartam, sibi quandoque vindicabat Episcopus, in vetii giuin generalis administrationis, quam quisque Episcopus olim habebat in rebus Omnibus Ecclesia tu in Haec quarta episcopalis hodie fere exolevit. Si defutam heredes aut sponte, aut ex dispositione defuncti, oblationes contulerim occa, sone funeris in Eccletiam electam a parochiali distinctam , vel in clericos Ecclesiae electar, harum oblationum quar ram portio nem debent heredes Parocho tribuere . Haec quarta parochialis modum accipit ex Consuetudinibus regionum ; licet enim ut plurimum quarta portio sit, unde quartae nomen accepit, alicubi tamen tertia est, alicubi dimidium .
De juribus quibusdam singularibus in rebus Divinis, sacris, piis, ac religioss .
FURA omnia rebus Divinis, aut sacris, piis, aut religiosis cohaerentia , ad duo summa capita rediguntur . Siquidem alia sunt jura realia , quae rebus ipsis inhaerent
259쪽
alia personalia, quae in personis consistunt,
Utraque jura incorporalia sunt: naturam , & indolem induunt rerum, vel quibus cohaerent, vel ad quas referuntur. Proindeque nullo modo in commercio esse possunt. II. Ius profecto reale est immunitas, quae duplex est , modo localis, modo realis. Localis dicitur, quae concessa fuit aedibus sacris, aut locis religiosis, qualia sunt cemeteria, aut locis, quae sunt aedium sacrarum adminicula, quales sunt aedes episcopales, aut parochiales sacris aedibus cohaerentes. Consistit haec immunitas in eo, quod rei criminum ab eisdem locis non abstrahantur. Realis dicitur immunitas, quae praediis Ecclesiarum competit, ita concessa, ut Communibus rei publicae oneribus minime subsint.
Localis immunitatis Imperatorum constitu tionibus aeque ac sacris canonibus tributae hae caussae fuerunt. Prima, quod in Iudaica Republica certae civitates refugiorum divinitus designatae fuerint, ad quas confugientes homicidae tuti essent. Pro civitatibus reis
fugii congruum visum fuit inter Christianos, sacra loca, & sacris cohaerentia designate.
260쪽
249 Altera eaussa fuit intercessio Episcoporum, qui cum reos ad Ecclesiam confugientes poenitentiis publicis subjicerent, tum rogabant, ut eam ob rem a vindicta publica eximerentur . Postrema caussa fuit, ut honos quidam in loca sacra, & sacris cohaerentia servaretur, ne in iis hostili pene more in reos ageretur. Sensim haec immunitas amplificata fuit eo usque, ut rei abuterentur. Suasit inde publiea utilitas, ut certis finibus coerceretur, mutua consensione utriusque potestatis. Hanc ob rem maxime hodie observandi sunt aut mores provinciarum , aut inita concordata .
Realis immunitas iterum Imperatorum constitutionibus aeque ac sacris canonibus tributa sundamentum habuit in eo, quod deceret, sacras aedes sine diminutione fructuum commode instrui, & ornari ex collatis praediis , item administros Ecclesiae sine diminutione fructuum praedialium sustentari, praesertim quia quod superesset, erat in pauperes, piasque ceteras caussas erogandum. Cum Ecclesiae, ecclesiasticique administri valde locupletali successione temporum fuerunt, tum late protensa immunitas visa fuit gravis illis, qui soli onera publica ferre deberent. Hinc recentioribus saeetulis debuit eadem immuni