Caroli Sebastiani Berardi ... Institutiones juris ecclesiastici. Opus posthumum in duas partes tributum. Pars 1. 2.

발행: 1769년

분량: 345페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

tas certis limitibus cireum scribi. Qua iterum in re mores Provinciarum, & publice inita

Concordata attendi necessarium est .

Ut nunc de juribus personalibus loquar,

vix opus est commemorare juia generalia, quibus christiana communio constat. His juribus gaudent fideles omnes pro modo suo,& juxta ordinem, ac gradum, in quo coli cantur. Hinc alia dicitur communio clericalis, alia latea . Clericalis distinguitur in tot gradus, quot gradibus ecclesiastica hierarchia consistit. Eam ob rem alia est communio episcopalis, alia presbyteralis, alia diaconalis, alia administrorum inferiorum. Vi cleriscalis communionis unusquisque Episcopus jura explicat in res Divinas, sacras, pias , re ligiosas, quae episcopali gradui tributa fuerunt. AEquabiliter jura explicat unusquisque presbyter, quae presbyterorum ordini tributa sunt, aequabiliter diaconus, aut clericus quicumque inferior . Laica communio diversa quoque est, quae fidelibus poenitentibus conceditur , ab ea , ad quam admittuntur fideles, aut nunquam in poenitentium stationes ejecti, aut post poenitentiam reconciliati. Poenitentes minora jura explicant, quam ceteri.

262쪽

Ex his liquet, clericos aliquando ejia ei in poenam criminis in laicam communionem , quod nihil aliud est, quam exui juribus clericae communionis propriis ; imo &quosdam de clero elici aliquando de gradu suo majore in inferiorem, ut ut adhuc in clero; quod nihil aliud est, quam exui juribus sui majoris ordinis singularibus.

Fuit apud veteres quaedam communionis species, quae peregrina dicebatur. Erat autem communio, quae advenis concedebatur, quotiescumque non eonstaret ex formatis epistolis Episcoporum , in quonam Cle .ricorum, vel laicorum gradu constituti essent. Hi peregrini in loca secreta recipiebantur, nimirum ab Ecclesia segregara, non denegatis necessariis subsidiis, donec qui, qualesque

essent, constaret .

v I. Praeter haec generalia christianae communionis jura, sunt quaedam jura singularia,

quae in res sacras, sacritae cohaerentes, item in res pias ac religiosas, competunt aut certo perionarum generi, aut certis personis.

Quod singulari a jura sint, non facile praesumuntur, sed qui ea allegat, demonstrare debet ea sibi competere. Hujusmodi sunt jurae lectionum , item jura patronatus, aut quae

prope

263쪽

M prope ad patronatum accedunt, qualia sunt jura advocatiae , vel custodiae. Duplicem ob caussam singularia dici quaedam jura possunt; primo, ii sint singulari titulo praeter jus commune quaesita: ho

casu verum est, quod modo notabam, de- monstrandum esse titulum ab eo, qui allegar ; deinde si competant quidem jure communi , sed certo personarum generi: hoc casu non opus est tituli demonstratione . Ipsa generalis juris constitutio titulum praebet ; satis est, ut qui allegat, jus sibi competere, demonstret, se esse de eo personarum gene re , cui ius commune favet.

VII.

Ius electionis competere solet collegiis, aut universitatibus, si ve agatur de eligendo collegii, aut universitatis Praeside, sive agatur de eligendis iis, qui collegium, univer-

statemve componunt, sive collegium, aut universias coeat caussa Divinorum, aut sacrorum, sive coeat caussa rerum piarum, aut

religiosarum . Electio ordinaria fit aut suffragiorum diremtione, aut compromisso. Sic collegium Cardinalium eligit Pontificem Maximum . Sic jure communi electio Episcopi ad Capitulum cathedralis Ecclesae pertinet. Sic quandoque canonici a canonicorum colle.

264쪽

gio eliguntur. Olim etiam totius cleri su fragio eligebamur ii, qui in clerum essent

adsciscendi, imo & totus populus Convenires Olehat, ut electio cleri comprobaretur. Sic monachi suum Praepositum eligunt, ceterosique monasterii administros, ac suffragia ferunt in receptione fratrum . Sic denique universitates, ad quas rerum aut piarum, aut religiosarum cura pertinet, suos Praesides et,

gunt, administros, ac curatores universos.

v III. Ius patronatus est jus quoddam singulate

in certis honoribus, commod i sque consistens, cui certa etiam onera cohaerent, iis concessum , qui Ecclesias fundaverun r, dotaverunt, vel restauraverunt, & illis, qui ab eisdem caussam habent. Qui hoc jure patronatus gaudent , patroni vocantur. Commodum patronia concessum in eo situm est, quod patronis imdigentibus Eccleua occurrere debet. Hono. res patronis concessi, modo plures , modo

pauciores pro ratione temporum demonstranis

tur . Antiquissimus honor est, quo funda iores sua nomina sacris aedibus inscribebant: Praeter nomina datum est pingere familiaria insignia, cum haec in usu esse coeperunt. Alinter honos dicebatur apud veteres jus processionis in eo consistens, quod patrono primus locus

265쪽

4 locus in Εeclesia, & in eeclesiasticis ossiciis inter laicos ad fgnaretur. Hinc profluxit honor sedis in Ecclesia dignioris, honor sepulturae in eadem Ecclesia distinctae, honor thuris, & aquae,& panis benedicti, & similes. Inter honores magis spectabiles hodie habetur jus praesentandi cloricos in beneficio patronato instituendos. onus patronorum est Ecclesiam, ubi opus si, restaurare.

Aliud est juspationatus in Ecclesia, aliud in beneficio ; licet enim saepe & Ecclesia, & beneficium erigantur, quo casu quietigit & in Ecclesa, & in beneficio patronarum nanciscitur ; quandoque tamen aut Eccles a sine beneficio, aut beneficium sne Ecclesia erigitur. His in casibus qui tantum Ecclesiam erigit, patronus iantum Ecclesiae; qui tantum beneficium erigit, patronus tantum beneficii est . Ubi tantum in Ecclesia juspatronatus adquiritur, locum habent honores superius memorati, non vero jus praesentationis. Ubi tantum in beneficio juspatro. natus adquiritur, locum habet jus praesentandi, non veto ceteri honores in Ecclesia . Siquis non Ecclesiam , sed cappellam in Ecclesia erexerit, eosdem honorea in ca P pella nanciscitur, quos nancisceretur in Ecclesia , si Ecclesiam aedificavisset. IX.

266쪽

Ius praesentandi ad beneficium patronatum olim ita habebatur, ac si esset commendatio quaedam a patrono facta apud Episcopum,

qua tamen patrono praesentanti morem gerere tenebatur, dummodo praesentatus dignus alias, atque idoneus comprobaretur. Recentioribus saeculis praesentatio certam formam accepit. Tum enim fieri dicitur, cum patronus praesentem coram collato te beneficii constituit eum, quem optat. Si tantum designat eum, quem institui desiderat, tunc simplex nominatio dicitur, nondum autem praesenta..tio. Νihil reseri, an per se patronus prae sentet, an per procuratorem. Et iam qui praesentatur , potest se apud instituentem per procuratorem sistere, dummodo instituens consentiat. Praesentatio, imo & nominatio tum demum seri potest, cum heneficium vacat. Certa quoque tempora jure sunt definita , intra quae praesentatio fiat, post quae libera sit collatoris ordinarii facultas r neque enim sufficit, intra tempus legitimum nominationem fieri , nisi nominatus insuper praesente Iur .

Adquiritur juspatronatus fundatione Eccle-sae, vel beneficii, dummodo fundatio si undecumque perfecta. Qui Ecclesiam ranium dita I

267쪽

236ditat, aut adjuvat, is benefactor, non patronus Ecclesiae dicitur ; nisi agatur de Eeclesiae dirutae restauratione, aut de beneficii redolatione, aut de tali detis augumento, quod insigne sit; tunc enimi auctoritate praelatorum Ecclesiae, adhuc potest juspatronatus adquiri. Etiam praescriptio modus legitimus est adquirendi patronatus. Imo & aliquando patronatus ex privilegio adquireba.

tur. Hodie hae caussae patronatus adquirendi modum acceperunt ex Concilio Tridentino, quo cautum est, ne adeo facile aut Ecclesiae , aut beneficia patronatui subjiciantur. XI. Vatiae sunt jurispatronatus partitiones. In primis aliud ecclesiasticum, sive clericorum est, aliud laicum , sive laicorum . Ecclesiasticum dicitur, quod competit ratione tituli ecclesiastici, & titulo ecclesiastico cohaeret, ita ut de possessore tituli transeat in quos-

eumque ejusdem tituli successores. Ita contingit , s parocho alicui juspatronatus cominpetat caussa tituli parochialis . Laicum dicitur, quod competat vel ratione fundationis ex bonis patrimonialibus factae, vel ratione hereditatis, vel ratione familiae, vel ex alia caussa, quae inter ecclesiasticos titulos non Connumeretur. Secundo aliud est heredit tium ν

268쪽

Myrium, quod in heredes quoicumque, aliud familiare, vel gentililium , quod in eos , qui de certa familia, vel gente sint, transfertur. Tertio aliud simplex est, aliud reale. Realedicitur, quod certae rei cohaeret, puta sundo, villae, castro, & spectat ad quo seu m-que rei possessores. Quod rei adnexum non est , simplex dicitur.

XII,

Certae sunt cauissae, quibus juspatronatus amittitur. Et primo, si Ecclesia destruatur, nec reparetur, aut ii heneficium supprimatur. Secundo, si patronus, cui libera sit facultas , libertatem Ecclesiae donet . Tertio designata sunt in jure certa crimina, quorum

reus jurepatronatus eXuitur.

X III.

Non solum juspatronatus locum habet in rebus sacris , ceu sacris aedibus, aut in rein 'bus, quae Divinis cohaerent, ceu beneficiis; verum etiam in locis piis, aut religiosis .

Ab jure patronatus distinguitur advocatia, quamquam haec ad juspatronarus prope a cedere videatur. Media aetate consueverunt Ecclesiae certos advocatos designare, in quorum clientelam se se reciperem defensionis caussa . Ouandoque advocaria concedebatur

269쪽

personis, ita , ut iis defunctis libet urn fore i

Eccletiae alium sibi advocatum adsciscere uequandoque concedebatur familiae ita , ut de parente in filios, ac nepotes devolveretur ;quondoque concedebatur, veluti jus hereditarium, ad quod heredes quicumque admit

Iebantur . Iura advocatis competentia ad ce tos census referebantur, item ad commeatus,

ad alimenta, & similia . XV. Denique commemorare juvat jus custodiae: guardiam barbare appellaverunt. Hujus juris occasio fuit, quod cum Ecclesiae, vel beneficia vacarent, multi in hona ecclesiastica

irruerent , atque ea occuparent. Ut Occu

pantibus obsisteretur, seIegit Ecclesia quosidam viros, de certa gente, aut familia po-rentiores, qui curam haberent hona vacan- tia custodiendi. Hisce custodibus certi honores dati, aliquando etiam concessa custodiae,& defensionis praemia . Hodie haec juia exoleverunt. Integra remanserunt jura supremorum Principum , de quorum pietate, aCreligione maxime fidit Ecclesia : hanc ob caussam commendabilis adhuc superest Regum sollicitudo in custodiendis bonis vacantibus Ecclesiarum , aut beneficiorum, praesertim si de Ecclesiis, vel beneficiis majoribus agatur .

270쪽

LIBER V.

De criminibus, & modis, quibus rei criminum in Ecclesia coercentur. TITULUS I. Quid, O quot uplex sit crimen, o quomodo

in iudicium de feratur.

UODCUMQUE factum, dictum , vel concupitum , vel etiam praeter.

l. missum adversus legem aeternam Dei, delictum est, non tamen om ne delictum eriminis nomine venit. Tum crimen dicitur, cum certa poena

legibus indicta est, qua reipublicae satisfiat. Nomine legis aeternae Dei intelligitur non solum lex quaecumque a Deo ipso hominibus data , sed etiam leX, aut praeceptum hominum legitima potestate praeditorum juxta Divinam ordinationem vel in Ecclesia, volin Republica praepositorum. II. Quando monebat Apostolus fideles omnes, ut in hoc saeculo viverent sobrie , iuste , ocpis, visus est delicta omnia , ac crimina tribuisse in tres species, quas alia sint, quae

R 1 contra

SEARCH

MENU NAVIGATION