Caroli Sebastiani Berardi ... Institutiones juris ecclesiastici. Opus posthumum in duas partes tributum. Pars 1. 2.

발행: 1769년

분량: 345페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

contra nosmetipsos, idest contra sobrietatem, alia sint, quae contra proximum, id est contra justitiam, alia sint, quae contra Deum , id est contra pietatem admittimus. Altera dein lictorum, & criminum partitio illa est, qua traditur , alia esse gravia, alia leviora, quod

fere e X rei, quae admittitur, qualitate metimur ; neque enim omnia peccata paria sunt, uti olim tradiderunt Stoici, ac Stoicorum sectatores Novatiani . Alia etiam crimina

sunt, quae specie , seu qualitate; alia quae

tantum numero intra eandem speciem distinguuntur . Clarius ac nitidius ita partiri crimina possumus, ut alia recenseamus, quae Contra Deum directo admittuntur; alia, quae contra res Deo sacras; alia item, quae communia

sunt & laicis,& clericis; alia, quae sutat sit gularia clericorum : quippe singulares sunt leges clericis propositae, & quae vitam vere clericalem instituunt.1IΙ. Vulgaris est partitio criminum, qua alia

ordinaria dicuntur, alia extraordinaria. Ordinaria dicuntur, in quibus poena specialiter a lege praestituta est: extraordinaria, in quibus generaliter quidem a lege mandatur, ut poena a reo luatur, poena tamen non rsta lege specialiter definita. In criminibus ex

272쪽

26riraordinariis poenae definitio tota pendet a prudentis judicis arbitrio : in ordinariis judex debet legis definitionem eXequi. . . , Ex doctrina Innocentii Ill. in cap. ar. de accus judex aliquando potest poenam legitimam in criminibus ordinariis moderari; quando scilicet non ab accusatione judicium coeperit, & agatur de poena, quae non ipso jure incurratur. Secus, si judicium coeperit ab accusatione, aut si sententia judicis tantum opus sit , ut declaretur, quidnam, aut quodnam poenae genus reus incurrerit ex juris potestate etiam sine hominis facto .l V. Quatuor modis crimina in judicium deferri possunt, id est , accusatione, denunciatione , exceptione , inquisitione. Accusatio est modus omnium antiquissimus : exceptio origine sua accusationes, & accusandi jura exaequat; sed in ea, non tam quod publice, quam privatim interest, quisque persequitur. Denunciatio ,& inquisitio valde affines sunt, quia de nunciatio sine inquisitione irrita fieret.

Itaque accusatio est delatio criminis in judicio cum nominis inscriptione. Ergo accusatorςm nomen suum inscribere necesse est.

273쪽

exequitur accusator in judicio criminali . Tantum actor in judicio civili pei sequitur, quod sua interest: accusator in judicio cri- minali personam laesae rei publicae sustinet,& quod publice interest, persequitur. De

het accusator semel instituta accusatione judicium usque ad sententiam persequi, secus calumniae crimen incurrit. In accusando popularis caussa agitur, unicuique de populo competens: qui primus ad accusandum accedit, ceteros jure praeventionis excludit. Sunt quidam, qui moribus, aut lege ab accusando rejiciuntur . Accusatoris est crimen probare : si non probaverit, aut potiore jure si reus innocentiam suam demonstraverit , jure communi, & ordinario accusator puniendus est poena talionis, idest eo poenae genere, qua accusando voluit plecti accu-

fatum.

VI. Exceptione crimen in judicium desertur ab eo, qui. accusatus est, si hic velit accusatorem abs judicio repellere . Ergo qui crimen excipit, non vindictam publicam intendit,

non personam reipublicae sustinet : tantum persequitur, quod sua Interest, & cum crimen contra accusatorem objicit, tum petit

abs judice, ut accusator a limine iudicii ejiciatur . . VII.

274쪽

VII.

Denunciatio partim cum accusatione convenit, partim ab accusatione distinguitur. In eo convenit, quod de nunciatio sit delatio criminis apud judicem facta a certa pedisona: item in eo, quod a denunciatione judicium incipit. In eo vero distinguitur, quod de nunciator nec nomen suum insci ibit , nec tenetur judicium sustinere instar actoris , ne oagit ad publicam vindictam, sed ad rei coris rectionem. Iudex accepta de nunciatione ex

ossicio caussam dirimit. & definit, ac si ab inquisitione judicium incipiat.

Si reus postulet, tenetur denuneiator nomen suum in curia ordinarii inscribere , saltem secreto, ut quo casu appareat gravis in de nunci ante calumnia , tum petente re de nuncians ipse puniatur.

VIII. Inquisitio fit abs judice ex ossicio, sive

praecedente, uti modo notabam, privati alicujus de nunciatione, sive praeeunte admissi criminis fama. Cum in hac judicii specie d ficiat accusator, nec sit qui sustineat paries actoris, moribus receptum est , ut aufuiritate publica constituatur, qui judicium adversus reum sustineat. Hunc appellant promotorem fisci, seu promotorem fiscalem. Cum

275쪽

264 hic ex ossicio agat, atque agere debeat, nulli poenae obnoxius est, etiamsi in probatione deficiat . Satis eum excusat agendi necessitas rnisi tamen calumnia sit manifesta. Inquisitio duplex est, genet alis, quae si ab Episcopo, dum dioecesim vistat, & inquirit in reos corrigendos; ac specialis, quae fit extra causissam visitationis instante fiscali promotore , certo delato crimine,& criminis res . In generali inquisitione Episcopus procedit potius more patrisfamilias; in speciali vere judicem agit.

TITULUS IL. DE FORMA, ET ORDINE IUDICIORUM CRIMINALIUM.

SICur in ceteris bene multis, ita & informa , atque ordine judiciorum criminalium varia pro varietate temporum fuisse deprehenditur ecclesiastica disciplina . Suos habuit mores, suasque leges aetas antejustinianaea ; suos mores , suasque leges habuerunt sequentes aetates usque ad .culum duodecimum, post quod decretales Pontificum Maximorum normam judiciis praebere potuerunt; suos denique mores, suasque leges ha- huerunt

276쪽

huerunt recentiora tempora ; ut omittam dicere , etiam singulares fuisse, atque etiamnum esse variarum provinciarum consuetudines . Hinc hodie hae in re non tam inquirendum est, quid scripti juris codicibus contineatur , quam quid invexerint mores publica auctoritate comprobati.

Olim .ab apostolica aetate. usque ad Iustinianum Principem, seu ad saeculum sextum, Planior erat, atque expeditior in Ecclesia criminalium judiciorum forma . Crimina acriminibus distinguebantur: in hac distinctione quaerebatur, an crimina talia essent, quae legibus publicis coercita poenis essent, ceu reipublicae perniciosa : an talia essent, quae tantum ex sententia canonum poenis, aut PC nitentiis publicis coercerentur; item an graviora essent, an leviora. Item rei a reis secernebantur : in hac parte quaerebatur, an qui crimen admisissent, clerici essent, an laici. Non aequalis erat in omnibus speciebus ratio procedendi. Erant etiam crimina quaedam , adversus quae & publicis legibus poena dicta

erat, & canonibus aut poena ecclesiastica fuerat imposita, aut publica poenitentia, ceu in homicidio, in periurio, in adesterio, in

blasphaemia , & similibus. VIII.

277쪽

a 66 III.

Etiamsi leviora crimi ua essent, atque etiam ex ira poenam legibus publicis obeundam: tum seu admissa essent a clericis, seu a laicis, mutua Charitas unumquemque fidelem tua debat, ut reum corriperet, quae appellabatur fraterna correctio. Si reus nihilominus pervica κin deliquendo consisteret, qui corripuit, de nunciabat reum apud Episcopum, qui auctoritate sua gravius reum admonebat , & si hic contumax inde fuisset, Episcopus aut poenitentia publica eum damnabat . aut censuris

terrebat pro modo contumaciae. Haec denunciatio, quae dicitur evangeliea, admodum distat ab illa de nunciatione judiciali, de qua mentiorem feci in prae- cedente titulo num. 7. & 8., & quae locum facit hodie inquisitioni speciali., Huic denunciationi proxima est alia

denunciationis species, quae canonica appellatur, & locum habet, ubi avertendum est delictum necdum admissum, quod admitti timetur ; veluti cum quis impedimenta denunciat futuri matrimonii, aut futurae ordinarionis clericorum , ut matrimonium , & ordinatio. quae alias illegitime serent, non admit

tantur.

Harum

278쪽

a67 Harum de nunciationum, sive de evangelica, sive de canonica agatur , praecipuus finis est , & semper fuit fraterna correctio , atque emendatio ; quando e converso post de nunciationem judicialem adhuc monere reum

potest publica vindicta.

IV. Cum graviora crimina essent, sed ex iis, quae canonibus tantum ecelesiasticis poena coercebantur; tum excitabatur Episcoporum sollicitudo , ut juxta canonum sententiam aut ad indicendas poenitentias publicas, aurcensuras, aut poenas ecclesiasticas deveniretur, sive clerici rei essent, sive laici. Cum e converso graviora crimina essent, quibus

dicta foret publicis legibus poena, ceu reipublicae perniciosis; tum judicia de hoc criminum genere magistratibus publicis relinquebantur, sive rei clerici essent, sive laici. Tantum Episcopi apud Principes, magistratusve publicos intercedebant, ut poenas sanguinis non inferrent, sinerentque potius, ut reus ad Ecesesam conversus, praesertim si jam ad Ecclesiam confugisset, poenitentia publica diu peragenda in Ecclesia expiaretur, eaque ratione reipublicae aeque, ac Ecclesiae satisfieret.

279쪽

ast Si talia erant crimina, contra quae leges publicae aeque ac canones ecclesiastici poenam dixissent, hinc Episcopus ad poenam canonicam inferendam progrediebatur: illinc publici magistratus, quod sui muneris erat , implebant, nisi Episcopus intercessisset , &non inanis intercessio fuisset.

Ubi judicio Episcopi caussa dirime-

hatur, hoc discrimen intercedebat inter clericum , & laicum reos, quod laicus aut anathemate, aut censura damnaretur, aut in publicam poenitentium stationem ejiceretur , clericus deponeretur a gradu, imo & penitus ab Ecclesia ejiceretur, si crimen atrocissimum esset; nunquam publicae poenitentiae addiceretur sententia episcopali. Tantum admittebatur ad poenitentiam publicam clericus, si postquam anathematietatus esset, & omninci ab Ecclesia ejectus , poenitentiam devote PO- poscisset, qua tamen in specie nunquam in clericalem ordinem resti ruebatur.

Praeterea ante Iustiniani tempora , viX adparet usus procedendi per specialem Episcoporum inquistionem . Facilius constare potest de usu inquisitionis generalis , in qua tamen Episcopus non judicem agebat, sed

providum patrem . Accusatio erat modus Ordina

280쪽

269dinarius, quo crimina apud Episcopum deferrentur. Ceterum accusatus poterat adversus accusatorem se se alterius gravis criminis exceptione tueri, idest accusatorem ab accusando repellere . Re enim vera nonnisi

viri probi, & de calumnia haud suspecti admittebantur. Si de presbyteri accusatione age. retur, nonnisi cum magna circumspectione accusatio admittebatur, videlicet accusator , etiam antequam criminis probationes ederet, in ipso accusationis actu, duos, aut tres testes adducere debebat.

Id consonat cum praecepto Paulli Apostoli , qui in epistola x. cap. 3. ita Timotheum monebat: adversus presbterum accusationem noli recipere , nisi sub ducibus, aut tribus testibus . VI. Haec accusatio, st de clericis Episcopo inferioribus agetetur fiebat apud Episcopum, insonventu cleri totius. Si reus de Epis pali judicio quereretur, apud Superiorem, ut plurimum in Synodo provinciali judicium retractabatur. Ubi vero de Episcopo ipso ageretur, in provinciali Concilio caussa proponebatur . e cujus Concilii desinitione totum negotium pendebat.

SEARCH

MENU NAVIGATION