Systema metaphysicum, omnis cognitionis humanæ fundamenta continens, methodo scientifica pertractatum, et perpetuis illustratum commentariis historicis, polemicis, nec non ad theologiam revelatam adplicatis. Auctore Nicolao Wallerio .. Tomus secundus

발행: 1750년

분량: 665페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

AEQUALI ET INAEQUALLI grsalva sua similitudine s9. 3 . . Est i- ne ad sintaqUe quantitas internum discrimen milia. omnimode finitium. Et vicissim, quia omni. mode similia includunt omnium qualitatum convenientiam 3. 495 ), nihilque enti interiae Praeter qualitateS & quantitateS competere

potest g. 46o.); omnimode similia non aliud

inserimen intervum agnoscunt, quam quantitatem. Docet Logica definitum cum sua definitione este debere reciprocum, notaSque cha- .racteristicas, cum de nito reciprocas, ejus constituere definitionem. 9uantitatem ergo definire postia mus per discrimen internum o-

mmmode finitium.

Hanc ob causam desinit Illustris mo*us g. 348.

Ontol. Quantitatem per internum similium di- rimen. Nos vero inter omnimodam & respectivam similitudinem statuentes differentiam, ad quam non adtendit Wolfius, quantitatis definitionem, ex relatione ad similia adornandam, restringere debuimus ad omnimode similia, quum respective similia, sub similibus in genere Comprehensa, praeter quantitatem aliud quoque agnoscant internum descrimen, ex qualitatibus hauriendum g. 99.θ.

Duo plurave entia omnimodesi omniis milia, quae quantitatem ct extrin morismilia pecas omnes respuunt determinatio e*iserenes, exsere nequeunt. Omoes e Τμ - .nim entium determinationes sunt vel intrin-

. M 3 secae,

192쪽

TD p. IV. DE SIMILI ET DISSIMILI,

secae, vel extrinsecae 9. 2CI. ; illae autem sunt vel qualitates, vel quantitates 3. 46O ), per hypothesin nostrae propositionis, eXPertia ponuntur entia, duo vel plura, omnimode similia, tum quantitatis, tum omnium determinationum extrinsecarum. Omnes er-

. no. quas habent & habere postiant haec en

tia determinationes, seu praedicata, non nisi qualitatum continentur numero g. 63. . Haec autem Omnia et singula, ne unica quidem excepta, quia supponuntur entia omnimode similia, inter se ex asie convenire debent .q95.). Duo itaque plurave entia omnimode similia, quae quantitatis & extrinsecarum determinationum non sunt capacia, omnimode, seu absolute, sunt eadem 3. 39 I. ; sed ejusmodi entia existere nequeunt g. 395. . Neque ergo existere possiunt duo plurave entia omnimode similia, quae quantitatem & extrinsecas

omnes respuunt determinationes. Absolvitur quidem omnimoda identitas in iis e

libus, quae cum intrinsecis extrinsecas haud re- . spuunt determinationes, harum omnium convenientia g. 6I ); ubi tamen omnia, ut in praesenti casu, removentur eXtrinseca, cum eo intrinseco, quod quantitatis habet nomen, Non potest non identitas omnimoda qualitatum unice, earumque omnium absolvi convenientia, adeoque hoc casu cum omnimoda coincidere si

193쪽

AEQUALI ET INAEQUALLI 8 stratio Nostrae theseos, quae quidem Propius aC- cedit ad principium recentioris Philosophiae misdiscerni bilium, quam prior illa, qua negavimus duo absolute eadem existere posse g. 39s. 3 adhuc tamen inter memoratum principium nostramque praesentem thesin occurrit aliquod discriminis: illud enim ponit omnimode similia existere non posse, sive admittant quantitatem dc extrinsecas determinationes, sive minus; haec negat illa .existere omnimode similia, quae quantitatis 3c extrinsecarum determinationum sunt exp tia; hanc de sendimus ut Veritati congruinam, illud ut demonstrationi & experientiae . repugnans rejicimus.

cas admittunt determinationes, mu- mimoris-

tuo ct omnimode in sis duobus en

tibus convenientes, existere neque- φunt. Omnia enim praedicata, seu determinationes Omnes, quae enti quocunque modo eonVeniunt, vel intrinsecae, vel extrinsecat

1unt 9. 2oi. : illae sunt vel qualitates, vel quantitates 3. 46O. , hae neque qualitatUm, neque quantitatum ingrediuntur numerum 3. 459.). Per hypothesin vero haec duo entia si mi Omnimode similia, adeoque omnium qualitatum absolvuntur identitate fg. 493.); possident etiam per hypoth.) quantitatem & extrinsecas

determinationes Omnes mutuo & ex asse con.

194쪽

Is4 CAp. IV. DE SIMILI ET DISSIMILI,

venientes. Omnium ergo & singulorum, quae eis conveniunt. Praedicatorum, seu determinationum se constituuntur convenientia. Et proinde sunt omnimode eadem 3. 39I. , Per Onsequens, dari seu existere nequeunt β.ς39s.)

Videlicet ob eandem rationem his omnimode similibus repugnat existentia, ac antea vidimus β. 395. omnimode eisdem eandem competere haud posse: Quoniam omne, quod inter Cntia datur & dari potest discrimen, vel ex intrinsecarum, vel extrinsecarum, diversitate dependet fg. 433. , illaque omnia & singula helcponuntur eadem; liquet haec, quae sumuntur, Critia esse plane indistinguibilia f. 433. , ideoque non plura, sed unum idemque s f. 431. 32.); Fictam ergo & imaginariam esse, quae putatur,

pluralitatem. De cetero neque hane, quam stabilivimus, propositionem cum principio indiscernibilium Leibnitii confundas precor: illa enim, ut eXdemonstratione ejus patescit, qua rem ipsam coincidit cum propositione, qua negaVimus duo absolute eadem existere posse; hoc vero tantum negat omnimode similia existere posse, sive admittant quantitatem & eXtrinsecas deteris minationes convenientes, sive disconvenientes. Ad hoc ergo examinandum, Ut propius nos aC- cingamus, propositionem, quae Caput rei tangit & convellit, addere & adferre decet. ε

Suibus omni- Duo plurave evita omnimode imode simili- . sv ilia, quae quantitatem ex-

195쪽

ves, vel sigillatim, vel conjunctim, repugnat. in illis entibus, differentes, existere possunt. Si enim haec duo plurave existere ne-qUirent entia, repugnantia ad existendum laborarent, vel in se, h. e. sigillatim, vel non in se,

sed conjunctim s3. 63. . Illis vero in se sipe

tis ex sentia repugnare nequii: Nam praeter qualitates, quantitates, & extrinsecas determinationes nihil continent aliud , eidem Uero enti & qualitatem & quantitatem simul competere posse. suo jam docuimus loco. g. 46 I.).

Neque repugnat' ut cum determinationibus intrinsecis, in eodem ente constituendo, simul conjungantur determinationes eXtrinsecae s9.2ΟΙ. . Entia ergo, quae cum qualitatibus, quarum convenientia similitudo absiolvituris β.49 I. , copulatas habent determinationes ex trinsecas & quantitatem, nulla ad existendum in se laborant repugnantia. Neque conjunctim spectata haec duo plurave entia ad existendum implicant. Ponuntur enim omnimode similia, h. e. qua omnes, quas possident, qualitates exasse convenientia 3. 495.), eadem s3. 389. , qua quantitatem vero & eXtemnas determinationes, quas admittunt, disconvenientia. seu diversa statuuntur sper hypoth. : Quare, si inter se relata repugnantia ad existendum laborarent, illa derivaretur Vel ex ratione identitatis, vel ex ratione diversita-

196쪽

tis mutinae. Non ex ratione identitatis: nam ponuntur haec entia omnimode similia. 3e simul quantitate & extrinsecis determinationibus disterentia, quod salva eorum Omnimoda similitudine omnino ponere licet 3. 493. ψ94 ). Non ergo sunt absinlute eadem 3. 39yo, et, per consequenS, ratione identitatis. existentia eis repugnare n quit 9, 396.). Neque ex ratione diversitatis eis repugnat existentia. Nam etsi ponatur quantitatum & determinationum externarum in

his entibus disconvenientia per hypoth); simul tamen sunt omnimode similia per hypoth. , & ideo, qua qualitateS Omnes, eadem g. 49s. . Non ergo sunt omnimode diversa g. 393.), per consequens, eiS ratione di- Versitatis repugnare nequit existentia 3.397. . Quoniam itaque haec duo plurave supposita entia neque sigillatim, neque conjunctim spe ctata ulla laborant ad existendum repugnantia sper Dem. , sudo clarius est caelo, eXistere posse duo plurave ex asse similia entia, quantitate & determinationibus externis vel sigillatim vel conjunctim disterentia.

Horum itaque evicimus possibilitatem similium, quam etiam largitur Illustris I lsus, totidem. Νerbis Concedens β. aQ7. Adnot. ad Metaph. Germ. ratione omnipotentiae Divinae, hoc est, i abGlute loquendo, non repugnare exi stentiam duorum perfecte similium. Idem inculcat in

notis ad 3. IIo7. Theol. Nat. pari. I. Nullibi

197쪽

AEQUALI ET INAEQUALI. Is ergo in Ontologia sua latina, quae non ni si universalissima tradere debet principia, hanc, qua negant alii existere posse duo perfecte si milia , adhibet propositionem, neque eadem, Ut Ontologica, usus est illustiis Leibnitius, prout mox indicabo pleni US. An vero in hac universitat Mn eris in mis inuisis duo plurave perfecte smilia, sola quan- , , iit ut 8 N extrinsecis determinationibus - η .differentia Z alia est quaestio, quam 'amrmavit it L Leibnitius, qui in Ep.

IV. ad Clar ium β. 4. T. I. D Recuen de dia versies poces dcc. p. so. Contendit non dari duo - individua indiscerni bilia, h. e. eX mente ejus persedie similia: Electricem enim Hanno verit' nam cum Nobili viro diu, sed frustra, quaesivisse memorat duo arborum solia ex asse similia: duas quoque aquae dc lactis guttas, per microscopium inspectas, dissimi eε inveniri. Huic Leibnitii effato album addit calculum Canetius in Ontol. Pol cm. g. 96. Cum aliis recentioris Philosophiae scriptoribus haud paucis, qui etiam in rebus suae sententiae adducere solent testimonium Ciceronis, qui L. II. Quaest. Acad. ita philosophatur: Dicis nihil esse idem quod si aliud. Stoicum es quidem, nec admodum credibile, naellum esse pilum , omnibus rebus talem, qualis si pilus alius, nullum granum dcc. Et ibidem contra Democritum, qui innumerabiles esse mundos aseserebat, dc quidem sic quosdam inter sese non solum similes, sed undique perlache dc absolute ita pares, ut inter cos nihil prorsus intersit, Contra hunc. inquam, disputans Cicero, ita loquitur: suid pugnas aut quid tibi vis in geminis p

198쪽

conceditur enim familes esse, quo contentus esse potueras. Tu autem vis eosdem esse plane non similes, quod fieri nullo modo potes. Et paucis interjectis: Primum quidem me ad Democritum vocas, cui non

assentior, potiusque refellam propter id, quod dilu-eide docetur a politio1 ibus P sicis, singularum rerum singulas esse proprietates. Fac enim antiquos illos Sem; lios, qui gemiui Iuerunt, tam smiles quam dicuntur; num censes etiam eosdem fui eZ Non cog no rebantur foris at domi: non ab a lienis, at ouis. non videmus hoc usu venire, ut, quos nunquam putassemus a nobis internosci posse, eos consuetudine adhibita tam facile internosceremus, uti ne minimum quidem similes esse viderentur8 Et quibusdam iterum interjectis: Videsne ut in proverbio sit ovorum inter se similiIudo p tamen hoc accepimus Deli fui se complures, qui gallinas alere permultas quaesus causa solerent: hi cum ovum inspexerant, quae id gaia lina peperisset, dicere solebant. Qui haec Ciceroniana animo, a praejudiciis vacuo, pensitaverit, facile is deprehendet, Ciceronem negare duas ires esse easdem, licet similes ponantur ; singularum enim rerum singulas esse proprietates re- . ctissime urget. Potius ergo hunc Philosophum, sua sane aetate & diu post: celebratisimnm, ne- i 'gare velle existentiam duorues perfecte eorundem, quam duorum perfecte similium, dc ideo Plus nostrae g. 39s. θ, quam adversariorum sa- vere thesi, perspiciet. Non tamen negamus dari in rerum natum immensa dissimilium specimina, quae Micro opiorum ope detexere Kobertus mohe in Micrographia, Franciscus Tertius de Lanis in Magisterio natura: d artis, & Do. Misse. Giondet von Hch in Micrographia no

199쪽

tDAEQUALI ET INAEQUALLI 89va. Quibus & ipse aduam me, non .i serioris ordinis microscopio, multum diuque varia examinasse arenae minutissima grana, nec adhuc potuisse invenire alterum alteri eX asse simile. Haec aliaque plura etsi egregie ostendant magnam esse rerum existentium clissimilitudinem ; inde Iamen ad rerum omnium, quae eX i stunt, disi1 militudinem firma inductione certoque animo licite non colligi. verior docet Logica, nisi praemissa omnium plane singularium, maXimorum, minutissa morum, propinquorum, remotissimorum, totorum & partium d cnique omnium, non superficiaria, sed accurata inspeetione & experi- entia, quam ne torum quidem genus humanum,' conjunctim sumtum, multo minus hic vel ille homo in singulari sibi pollicebitur unquam. De Cetero observant accuratiores Phy fici discri

ltima solida figuram discrepantem pos- osse enim particulas, . tibi ex es e simi vario concursu, adplicatione & post.

ia, varium formare compositum in sen-1sus incurrens eXternos. Corpora Iam magna,M ut oculo vel nudo vel armato videri possint, licet plerumquς observentur dissimilia, ad parentibus hinc inde aliquot notis, quibus Unum ab altero distinguatur; non tamen semper id Oh-tinere experientia docet ' Purillimum quippe ' mercurium, concitatum in fumum, aut transporos corii pressiim. si excipimus lupi a mundum speculum, globulos sibi simillimos, nec ulla no, ta distinguendos ' observabimus. Pari modo se

habent vapores calidae aquae purae, atque forte multorum corporum parte, , quarum conveni

200쪽

I CAP. IV. DE SIMILI ET DISSIMILI,

entiam posteriorum deteget industria. Taceo lu- Cis radiolum, V. gr. rubrum, Ope prismatis vitrei , accurate separatum, neque per no am refractionem, vel reflexionem, vel ullam aliam artem, hactenus nobis cognitam,, posse in alios heterogeneos dc dissimiles radiolos separari; Non commemoro persecte similes spatii partes, cujus actualitatem ex motus existentia, diversa Corporiim gravitate specifica, varia diversorum fluidorum re silentia, aliisque ejusmodi argu mentis fortissime evincunt hodierni Phy sici: Satis enim superque constat eX eX perientia, nunquam probatam esse univci salitatem propositio nis, quae praesenti nostra: e diametro opponitur.

- . I. IOI. Donitur Propositio, qua negatur eXiste- Principium re posse duo plurave entia in natu' o niuotii ra rerum omnimode seu Perfecto

' si his Principium identitatis indi- Leibaiiii. servibilium Lewvitii vocari jam

ccepit. Illustris Leibnitius, qui primus hoc excogitavit Principium, si modo ita vocetur, Contra Cur ium, celebrem Anglum, disputans, in Ep. IV. g. . seq. et Ep. V. g. 23. seq. primum illud adplicuit ad corpora in hoc mundo CXishentia, quorum alterum alteri persecte simile esse negavit. Deinde vero in Principiis Philosophiae suae g. 9. cxtendit illud ad entia sinplicia, scii monades, ut elementa rerum natu ralium. Quem locum integrum cxhibebo, utoo Clarius eluceat, quid per hoc principium

SEARCH

MENU NAVIGATION