장음표시 사용
391쪽
37o CAP. VI. DE NECESSARIO turalis indoli, ipsarumque actionum liberarum naturae inimicam esse demonstrant saniores. His simul addamus contingentiam intrinsecam a nobis perbrevi expositione declaratam, coincide re cum eo, quod Stablio & Musaeo, ad ductum Aristotelis, adpellatur contingens aequaliter, εἰ eis explicatur, per id, quod aeque potest esse dc non osse, cujusmodi sunt, quae a libero hominum arbitrio pendent, ut ambulare, stare, scribere: Positis enim omnibus ad scribendum requisitis, non magis in potestate hominis ethscribere quam non scribere, etiam si neutrum sine ratione agat, ut in Psychologicis exponitur. . 6 7. .
Contιnuatur. Sed ut haec contingentiae distin- ulterius. ctio clarior evadat, Oportet eam ex . principiis prius positis aliquanto altiuS repe- . tere. Contingens in genere definivimus per
illud, cujus oppositum est possibile suo.).
Est vero possibile duplex, aliud intrinsectam, seu absiolutum, aliud extrinsectam, seu respectivum . t 33.). Aliud itaque est contingen S, cujus oppositum est absolute possibile; aliud, cujus oppositum est possibile extrinlecum. Quoniam autem omne contingens est ex illibi se g. 639.), nec ullum aliud est contingens,
nisi, quod sit existi bile β. cit,), & quia idcir
co omne contingens habet relationem ad vires alicujus existentis 3. 13 6, , Omneque e Xistens vel necessarium, vel .contingens est . act.); sequitur contingens illud, cujus OPPO-
392쪽
situm est absolute possibile, aliud non esse, quam id, cujus oppositum est aeque existibi-Ie, cit. quoad vires Entis Necessarii. Illud vero, cujus oppositum est possibile externum, siquidem priori opponitur, aliud esse nequitquam id, cujus oppositum est existibile per vires entium contingentium, seu finitorum, h. e. cujus oppositum est physice possibile ig. I 65.). PriuS vocamus Contineens generale, seu Metapb: cum, posterius Contingevs P sicum. Quoniam vero pro duplici & usitato entium contingentium dilcrimine in corpora & spiritus; duplex constitui selet possibile physicima, aliud corporum aliud spirituum finitorum Cons. not. ad , . I 65. ; Non sine ratione aliud constituitur Contingens Pbsicum in mundo materiali, quod ideo appellare licebit Contingens musico - corporeum. Vel etiam Continiens corporeum, cujus ops situm est possibile in cora Poribus, seu per corporum vires existibile; a
liud Contingens Pis cum in suritibus, quod
etiam vocare licebit Contingens P βο-Pveumaticum, seu, Morale, cujus oppositum est possibile in spiritibus finitis, vel, per vires spirituum finitorum eXistere potest.
Ut distinctioinim harum ideae evadant clarioreS, illustrationis gratia nonnulla adferre placet exempla. Ob vim centrifuram. vi centripeta: adversam, motumque Planetariam vertiginis,quo dicrum noctiumque fiunt vicishudines, colligi A a 2 mu S
393쪽
372 CAP. VI. DE NECESSARIO mus figuras planetarum esse sphaeroideas, quod
de Jove ex accuratissimis Cassini V De la Hirti
observationibus est evidens, de tellure autem' idem eXtra dubium ponunt immota It lustris Ne tonii argumenta. observationes Gallorum recentioreS, Circa utrumque polum institutae. Quia vero, absolute loquendo , possunt corpora & moveri & quiescere, quum neq e quies, neque motus sit eis essentialis, sed accidenta- lis, in se quoque possibile est, ut tollatur motus vertiginis planetarum, quo sublato, figura eorum evaderet sphaerica, non autem Sphaeroi dea. Praeter has figuras aliae quoque innumerae sunt possibiles. Hae vero mutationes, quibus tollatur motus vertiginis planetarum, & loco figurae sphaeroideae imprimatur eis sphaerica vel alia, per naturae vires produci nequeunt, manent itaque absolute eXiitibiles, eXempla Metaphysicae contingentiae praebentes. Eodem sensu in
se possibile est & absolute existi bile, ut homo iter in lunam instituat, et i 3i ob vim gravitatis, Constanter renitentem, Per naturae vires id
nunquam praestaverit Est itaque hoc etiam contingens non Metaphysicum, sed Physicum. Docet experientia semen foecundum, terrae com missum, accedente debita soli cultura, &Congrua coeli tempe ita te, polle in fructificando vigecies, immo, trige cies se multiplicare. Quatenus vero in natura rerum corporea praesto sunt vii cs, quibus etiam evenire potest contrarium, eatenus est hoc Contingens Physico- corporeum. Ita contingens est, naves, mari commissas, tem peltate non everti Ladsunt enim in natura corin
porca Vires, quibus contrario dari potest locus
394쪽
effectui. Huc etiam pertinet turris vel aedis immota consistentia, nam adlunt in natura vires, vel per adplicationem pulveris pyrii, vel pcrvehementiorem procellam, Vel per alias res exercitae, quibus & turris & aedes dejiciantur. Ad contingens Physico Pneumaticum pertinent actiones spirituum finitorum, a libera eorum voluntate Pendentes, quae per vires, horum entium internas possunt suscipi di non suscipi, alio quoque & alio modo peragi Est hoc contingens idem, quod mox β. 646. in sub contin-
sentiae intrinsecae titulo comprehendere voluitamus, neque haec duo inter se differunt, nisi quatenus quis velit contingentiam intrinsecam etiam extendere ad actionum liberarum, quae, Deo conveniunt, contingentiam, quo in Casu dabitur discrimen inter contingens intrinsecum& Physico-Ρneumaticum, ut inter latius &angustius.
Duplicem antea constituimus im. Necessisspossibilitatis moralis speciem .l83M, mst si ii E- alteram Ethicam, Juris Alteram. V m. UQuoniam Vero moraliter necessari I Um audit, et jus Oppositum moraliter est im
possibile; alia est Necessitas Moralis Ethica, alia Dris. Illius oppositum Ethicam habet impossibilitatem; hujus, impossibilitatem Ju
ris. Illa ob rectitudinem a monum ex affectu& confusa cognitione aestimatam, aliter quam est: esse nequit: Haec ob rectitudinem amo-num,ex distincta agendorum cognitione, quam
395쪽
lex, cui subest agens, suppeditat mensuratam, aliter poni nequit. Utraque vero neque in se, neque quoad vires agentis repUgnat, nam Utraque moralis est cui contingentiam adjudicavimus Metaphysicam g. 643. cons. g. 647.), necessitati absolutae opponiam g. 596.), cui etiam physicam denegavimus necessitatem sq. 663. J, & proinde virium naturalium insisti. cientiam g. 6 2.).
Distinctio necessitatis moralis in Ethicam & Iuris, Cl. Canzio rccte ad probata in Ont. Pol. g. io 7. Illustri Lei itio usitata non suit, qui s. 349.
Theod. necessitatem moralem explicaturus,
eandemque a necessitate Metaphysica distincturus, dicit illam a libera sapientiae electione oriri, respectu causarum finalium, dc compelleresipientissimum ad electionem optimi, vid. f. 366. l. c. Optimum Vero putat non esse nisi unicum, nec agnoscere sibi simile, Deumque non potuisse non hoc ipsum eligere, quia Jpse alioquin desecisset a sapientia sua, quam sibi essentialem habet, coni. f. Is 9. Theod. Hanc necessitatem vocat vir Illustris Felicem in Deo nece statem; Nece tatem Deo dignam; Nece a-
rem sapientis; Legem sapientiae. Quaestiones de
. mundo optimo, aliisque agnitis, quae ex data occasione facile hinc orirentur, in Theologia Naturali commodius quam H Metaphyfica pertractantur; illas ergo hei C facimus omissis, monentes solum distinctionem Necessitatis in Ethicam & juris non modo in Philosophia Praetica, ubi veriorem obligationis indolem investiga-
396쪽
ET CONTINGENTE.37sstigare tenemur, sed etiam in Psychologia indoctrina de libertate, aliisque amplissimum nobis polliceri usum.
g. 6q9. Hupothetice necessarium dixi- Necessarii ex US . 596.), cujus oppositum conditione non in se & idea sua, h. e. non ob ce equente essentiam rei competentem g. P 0q-622. , sea ob conditiones, extra essentiam rei positas, contradictionem involvere judicatur. Sunt autem conditiones istae Variae, aliae namque Antecedentes, aliae Concomitantes, aliae Consequentes. Totuplicem ergo subit quoque hvpothetica necessitas divisionem. Alia nempe est ex conditione consequente, aliaeXCon- Comitante, alia ex antecedente. Necessarium ex conditione consequelite est, Quius oppositum, non scilicet esse factum, vel non esse factum hoc modo, quo tamen factum est; contradictionem involvit vi principii contradictionis, quod non permittit idem eodem respectu simul este & non esse.
Est haec universalis omnium praeteritorum necessitas , quidem ex conditione non antecedente, sed consequente: Antecedenter igitur illa non impedit, quominus actio, antequam facta sit, possit fieri & non fieri, non ergo subtroit actionem libero agentium arbitrio. Sed putas forte hanc necessitatem re ipse coincidere cum absioluta, quia ex ipsa notione facti deducitur,
397쪽
hypotheticae retinere necessitatis. Sed spectatur factum vcl anteι edenter, prius scit, quam laetiam est, tum utique non e it nisi merum possibile , cui non repugna existere; vel consequenter, posito, quod jam ex i stat. Priori sensu non repugnat factum iniictum fieri posse, posteriori autem planc repugnat Deducitur vero haec contradictio, seu impossibilitas, non ex essentia fa- oti, quae in intrinseca ejus continetus possibilitate, sed ex ejus existentia, quae facto; tanquamenti contingenti, nonni si accidentaliter competit g. 6a 6.). Non itaque absolutam sed hypotheriticam generare potest haec impossibilitas ne is statem g. 6ra.). Factum, inquis, ex alio me impugnaturus latere, iotes revera feri infectum. Deus peccata nostra delet a sua facie, i. e. omni scientia rejicit. Suicquid vero ne a Deo amplius inteia
ligibile es, non est. Sed delictum ab homine commissum , dc ob gratiam, in Christo factam, a Deo misericorde deletum, non sensu phy sicci absoluto, de quo heic loquimur, qua ii re ipsa nunquam fuisset commissum, sed seniuTheologico. fit infectum, quatenus culpam non amplius habet dominium nec radicem ulte rius nocendi. Obiervat Anshelmus T. III. op . . l. 62. sequen rem necesstatem currere per omηia tempora hoc modo.
suicquid fuit necesse es fuisse, quicquid est, necesse est esser; quicquid futurum est, ηιcesse es futurum esse. Quibus Anshelmi verbis, declarationis gratia, addit Pacob Nomasius in Dilucid. Statil. p.
In creaturis sevi existentia praesens, necessi amrem parit praesentem, sic praeterita praeteritam, futura suturam, salva inurim in hir omnibur creaturae
398쪽
77 ET CONTINGENTE.contingentia. Recte quidem, nam omnis haec necessitas iundatur non in essentia, sed in existentia creaturarum, quae illis nonnisi accidentali- . tpr vel competiit si praeterita, Vel competit, si praesens, vel Certo competitura est, si futura. Ε it ergo manetque hypothetica. Non nego. Consequentem, quam loquor necessitatem etiam ad futurum quatenua suturum est, ad plicari posse se, proprie tamen loquendo non occupatur illa nisi circa praeteritum, quum futurum condi riones postulet antecedontes, de quibus mox,
Necessitas ex conditione conem Neoustatis ex Uitante est, cujus oppositum, non conditique conscii. existere rem vel auionem, mimme δε- quando existit, yel non existere s*N-noc modo, quum eum tamen in existendo ob servet, contr3dictioncm involvit. Fundatur haec necessitas in Aristotelico illo & satis no ,
to principio: Omne quod est, quando est. -- esse es esse, cujus indolem & naturam 3ntea declaravimus g. 68.
di mihi obveneris hane me statem quatenus ex me morato fuit principio, absiolute ne Pario, non pus non esse absolutam, minimo autem hypotheticam. Tecodem, ac mox circa similem instantiam ad s. 649. , seci modo, facile confutabo, observata distinctione inter id , quod antecedenter, &quod concomitanter est, ceteris, quae citato lumeo allegantur, manentibus iisdem. Necessitas haec hypothetica ex conditione cone
399쪽
378 CAR. VI. DE NECESSARIomitante non influit in factum aliquod antecedenter, seu, ut quidam loqui amant, non sensu diviso, sed concomitanter, seu, sensu Composito, quatenus dum fit, non potest simul non fiexi. Non ergo jugulat haec necessitas libertatem agentium, quae non in eo ponitur, quod possint, quando jam agunt, simul agere dc non agere, eodem sensu Sc eodem respectu, quod sane αδυνατον; sed in eo quod, priusquam agunt, possint agere non agere pro arbitrio. Colligimus lainc concursum divinum, quo Deus in effectus & actiones rerum creatarum, juXta earundem raturam & indigentiam, cooperatione communi & immediata influit, quia non praevius est dc antecedens, sed concomitons, incipitque eo ipso momento, quo causa secunda
operari incipit, nullam liberis agentibus adimere libertatem, vi cujus facultatem nihilo secius retinent agendi & non agendi, agendi hoc &aliud
I. I. Necessitatis ex Conditio antecedens est, quae conditione ση prius existit, quam res, cui ai- recedente es' tert hypotheticam necessitatem.
qui, Unde facile intelligimus Neces
tatem hypotheticam ex conditione antecedente esse, cujus Oppositum ob conditionem antecedentem implicat. Differt vero haec necessitas pro diversitate conditionis antecedentis, alia, ad vires agentium relata, illa ad unicum constringit, alia ad unicum non
constringit, sed posita licet, aliud tamen & aliud
400쪽
Iiud per easdem vires relinquit producibile, etiamsi ob conditionem positam certum sit& determinatum hoc & non aliud eventu-
Exemplum conditionis antecedaneae agentis vires ad unicum non constringentis, at illustre
praebet Dei praescientia, qua posita Certum quidem est Sc infallibile, quia omnis maculae & erroris plane est eXpers, in tempore futurum, quem ad modum illud praescivit; hypotheti- . Cam tamen non facit necessitatem sed supponit, viresque agentium inlaetas relinquit. Tantum enim abest, ut divina praescientia reqdiraturadres futuras, ut potius ipsae res suturae praesupponantur a divina scientia, ut quae ferri in eas alioquin haud posset, ipsasque praevidendo attingere, nisi illae essent futurae, plane ut quae is vis alia scientia suum objectum semper praesupponit, non facit. Palmarium eorum argumen tum, qui ex infallibilitate praescientiae Divinae . ad necessitatem rerum praescitarum colligere solent, antea g. 6o6. confutavimus. Ceterum Proponit Becanus in Theol. Schol. Ρ. I. Trach. I. Cap. X. argumentum, quo eX praescientiae divinae necessitate ad necessitatem peccati, a Protoplastis committendi, colligi videtur. Est vero illud tale: Si Deus necessario praescivit Protoplastos peccaturos, necessario peccarunt; atqui Deus incessario praestivit. Ergo. Consequentia majorispro-Batur regula Logicae suanti conditionalis proposirio est vera, s ejus antecedens es iacessarium, etiam consequeus es necessarium. Idem argumentum arae