Systema metaphysicum, omnis cognitionis humanæ fundamenta continens, methodo scientifica pertractatum, et perpetuis illustratum commentariis historicis, polemicis, nec non ad theologiam revelatam adplicatis. Auctore Nicolao Wallerio .. Tomus secundus

발행: 1750년

분량: 665페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

401쪽

38o CAP. VI. DE NECEssARIO Thoma proponitur P. t II. Q. XIV. art. 13. p. 89. ad quod solvendum adfert pag. 9 I. Varias

aliorum responsiones, quas tamen omnes rejicit, neque his meliorem ipse sublii tuit, Arma-eanus, si fides Wiclefo habenda, in solutione hujus argumenti XX laboravit annis, & tandem charybdin evitaturus incidit in scyliam, putans Deum in sua praescientia errare posse Existimo

autem non insolubile csse, quod sistitur, argu mentum, a necessitate praescientiae divinae ad necessitatem rerum praescitarum Concludens. Fateor Sc simul urgeo absolute necessariam esse Dei scientiaria, quatenus est essentiale ejus attributum; hin C tamen, non sequitur nec eistas rerum actualium, a Deo praescitarum, nisi quum ipsa Dei scientia sit aeterna, ita tuere Uelis ipsas res futuras, circa quas speciatim Dei occupatur praescientia, jam ab aeterno a Divina praescientia exstitisse productas, adeoque nec fu - 1sse unquam futuras, & consequenter nec pra scitas, quae quidem omnia, Cum contra hypothesin, tum ipsam veritatem, & in se etiam reis gugnantia sunt. Consideratur quidem Divina praescientia ut conditio antecedens, non tamen ut determinans rerum praescitarum actualitatem, quare ab illius necessitate ad harum necessitatem colligi nequit. Vocari potest scientia Divina in sensu, uti loquuntur, illativo causa fu- turorum scilicet cognoscendi, ut adeo posita praescientiae Divinae infallibilitate, quae ob in- ivnitudinem intellectus Divini poni debet, Cer- lto ec determinato verum sit, res futuras extra i Deum poni. Minime vero gentium praescientia in

Dei, in sensu productivo, futura sciendo ita i

402쪽

ET CONTINGENTE. ggr

complectitur, ut causa eorum fiendi pronunci- ά anda esset. Limitata itaque majori propositione in allato Becani argumento: Si Deus Meessario praescivit Protoplasios peccaturos , sequitur eos uere aris sensu sil. illativo, non roductivo peccasse. Limitata, inquam, hoc modo propositione majori , non alia exsurgit Conclusio, quam Protois plastos necessario sensu illativo, non autem pro ductivo peccasse, seu quod idem, infallibiliter certum fuisse nccaturos esse protoplastos, sine omni tamen dc absoluta dc physica necemtate. Neque quicquam praesidii contra nos sumere licet ex ni legata Logices regula, quae non de sensu produisitivo, seu illativo agit, nec unquarre

valet ex necessitate antecedentis ad necessitatem Consequentis colligere, sensu productivo, nisi quatenus antecedens fuerit necessarium deterin . minans consequentis, Ceu, sui determinati, sed non est praeicientia necessarium determinans futurorum, ergo nullum his infert praescientiane Ces1tatem.

Conditio antecedens, vires agentium ad uni um Constringens, ita corporibus locum habet dc mundo Physico, non autem in spiritibus, qui intellectu & libera voluntate sunt praediis, vicujus, politis licet conditionibus antecedentibus, suadentibus nimirum dc allicientibus, possunt

nihilo minus vires suas aliorsum vertere dc inest-naret : Non enim admittimus Praemotionem, vel Praedetei minationem, quam quidam Scholasticorum, Thom istae pretes erit m dc Dominicam, Prae- determinantes ideo vocati, cum Reformatis tueritiar, existimantes illam in eo consistere, quod D 'tas, antequam creatura se ad agendum accinisgMs

403쪽

CAP. VII. DE UNITATEgat, ad ipsam actionem essicaciter excitet dc adiaplicet: Hac enim admissa praemotione nulla amplius agentibus liberis concederetur libertas, Deusque causa malarum actionum absurde constitueretur. Sed excipiunt pradeterminantes: Secunda causa agere non potest, nis agatur a prima. Aquicquid autem ab alio agitur illud sub conditione primae causi e agentis neces ario agit. Respondeo - breviter inter vim creaturarum, & vis illius certam limitationem 5c adplic tionem; in illam influit Deus sustentatione & concursu non autem in hanc. Secunda causa agere nequit nisi sustentetur a prima, hinc iamcn non sequitur' primam vel constringere agendi vires causae secundae, vel in formale actionis ejus influere. Sed de hac re alias plura.

UNITATE ET MULTITUDINE.

is mitio. eorum, quibus ens in suo esse determinatur, seu quia ens in suo esse per estentiam suam constituitur, COA- sistit Unitas entis in inseparabilitate essent alium ejus. Hinc in cIncreto unum dicit irens, quod habet unitatem, seu quod habest inseparabilitatem eorum I er quae est, quod e h.

Toti

404쪽

ET MULTITUDINE. .

a nobis allatae unius & unitatis notiones, ut nemo sit, qui eas non admittat. Arisoreles L. V.Cap. VI. Me t. dicit: universim, quaecrerio nou habent divisonem, quatenus non habent, eatenus unum dici. cons. L. IU. Met. Cap. VI. & L. X. cap. I. & alibi passim. Videatui saligerus Ex- . ercit. 6 s. sect . a & 8. Hinc agmine veluti facto collocant omnes unitatem entis in eius in is divi ne, seu dicunt unitatem esse illam affe- ctionem cntis, qua illud in se est indivisti m. Ubi vero iam in memoriam revocamus essentias rerum esse absolute necessarias di immutabiles, patet indivisionem in clientia, involvere indivitionem absolute necessariam ct immutabilem, seu quod idem est, indivisibilitatem, vel inseparabilitatem essentialium, atque adeo unitatis, quam dedimus, notionem Veterum essatis a P- Prime Consentire. Haud ignoro Lippitam in Metaph. Magna P. 2II, aliosque, unitatem Peraia

sectionem entis, qua illud indivisibile per se est, definientes non laudari ab aliis, qui formale unitatis non in divisibilitate, sed in indivisione Collocandum esse Censent, putantes actu ipso eis Nistere ens, quod partibus constat essentialibus, iri quas dividi potest. Sed confundunt hi ens . Metaphysicum, de cujus unitate quaeritur, CUm ente adtia ali, essentiam Metaphysicam cum Phy sica, non de hac, sed de illa essentialium Praedicamus inseparabilitatem, neque vi hujus, sed illius habet ens suam absolutam unit.tem.

f. 653 Uritas entis, non negativum Uritotis pol quid,

405쪽

CAP. VII. DE INITATE

tiva natura. quid .sed positivum infert. Consistit unitas entis in inseparabilitate essentialium ejus I. 63a ) non ergo nisi arctissimam & aba

solute necessariam infert essentialium entis conneXionem , quae sane nullius realitatis diacit absentiam. sed hicius Potius, quae connexionis essentialium titulo venit, Praesentiam.

Nihil ergo infert negati vi . 263.), sed positivi quid involvit 3. 26 I. .

Definitur quidem unitas per inseparabilitatem, vel, ut aliis placet. indivisionem; negativus tamen hic terminus neminem turbet, quum ratione signis catus non negationem sed realitatem importet, separabilitati, quam negat opinpositam: Quod sequenti praemisso theoremate clarius adhuc patebit.

Eniis LP u- Onnie evs est uno; ct oinve mutus recipro- vum es ens Habet omne ens essen-catiq. tiana si hi constanter com Petentem

329. , & quidem unam non multiplicem 3. 333.) , siliat vero entis essentialia amolute . immutabilia β. 6i O. , omnisque separabilitas mutabilitatem infert; sunt ergo eadem essenti alia a se mutuo prorsus ita separabilia , habetque Omne ens vi unius suae essentiae essentialium suarum inseparabilitatem, ideoque Seunitatem I. 632.), & per consequens Unum

est 3. cit.). Vicissim. Quodcunque est unum, illud habet

406쪽

habet unitatem'seu essentialium inseparabilinatem s3. 632. quod gaudet estentialium in-' epara nilitate, omnium essentialium instructum est complexu, seu, quod idem est, ip- sana possidet essent m λ 32O.), sed quod es- lentiam habet ens est 3. 332.). Quodcunque

ergo est unum, en S est. Ob hanc reciprocam unius & entis indolem, u- nitatem inter entis Metaphy sici attrigui. uine singula sunt propria s*. 36 I. & cum ipso ente reciproca . 3SS.), rcferru non clunitamus. Est quidem unitas a parte rei nihil aliud, quam ipsum ens, inadaequale sumtum, sub ratione inseparabilitatis, jam a me tradita 'distinguitur tamen ab eodem , quemadmodum relisua o-' mnia ejus attributa g. 4s 3. 3 per sormam. sibi. propriam, quam in inseparabilitate essentialium

collocavimus. .

Turpiter hac docti ina abutuntur miluinitarii, & im primis sociniani, ad absurdum inde deducere conantes Christianetu Religionis infuli bile ogma de S. S. Trinitatis mysterio: Ita enim argumentantur: suodcuησuc es unum, illud simus trinum esse nequit, nam sic esset unum , simus non unum, quod impo bile. At Deus es unui, ergo trinus ese nequit. Respondenuis nos nunquam statuero Deum eodem respectu es e limul unum dc trinum, quod omnino contradictorium foret, . sed e se unum essentia dc trinum in Perionis eia. . sentialiter non differentibus. Sic ergo limitata majori propositione, corruit Conclusio. Labo. Tatide cetero propositum argumentum vitio

407쪽

CAP. VII. DE UNITATE

quatuor terminorum: Adsunt namque i :o unum essentia. 2:do Trinum essentia. 3:o De. us. o Trinum Personis. Quid ergo miri, quod . falsa inde inseratur conelusio & religioni inimica. Absit deinde putemus unitatem Meta- physicam, omni cnti recte attributam, tollere Personamin in Deo trinita em, quum potius ex illa, quia praeter inseparabilitatem essentialium nihil infert aliud, sponte fluat Patrem, Filium, .& Spiritum Sanctum, non inter se divisam, sed unam candemque habere Gentiam.

' p. 633. . Unitas eo. Eliacescit hinc, quord mox f. stiva est. 633. aliunde demos stravi, sinulas tem entis nou esse negativam quid. sed positivum. . Est enita omne enS positivum, & omne positivum, ens est 9. 28O.), sed omne lens est linum, & Omne unum est ens 3. 63 J. Ergo omne unum est positivum.

Quidam itaque ad postivam unitatis rationem attendentes, loco termini: in arabilitatis, qui Grammatice negativus est, in definitione i vatis adhibent terminum positivum, quando diis

... Cunt unitatem eile complcXum omnium eorum,

quibuet ens in suo esse constituitur. Quod etiam intendit Illustris I a vi, dum in Elementis A - . rithm. definit unum per id, quod ira est aliquid, .ut nihil praeterea idem esie possit. In his unius ' - . dc unitatis definitionibus, quae nostris amicissi- . ase consentiunt, nihil ne quidem quoad terminos involvitur negativi dc privativi, sed meram . . dicunt illae, posivivam, quam possidet unitas,

408쪽

ET MULTITUDINE. 38 a rationem. Potuimus ergo has assumere definitiones, immo & certo sensu debuimus, nisi nobis obstitisset Logicale praeceptum de non in- novandis terminis & definitionibus, ubi nihil realis vitii habent usitatae dc recepta .

H Ens omne est vel universale vel Unitas unia

versiale quam singulare eris unum est. Hinc ψstractum, unita' duplicem quoque subit considerationem, alia nimirum est universalis, alii iugularis. Illa competςns enti universali, consistit in inseparabi litate, vel

Complexu eorum, quibus ens universale in suo esse constituitur. Haec conveniens enti singulari absolvitur complexu eorum, quibus enssingulare determinatur.

i Quod de immutabilitate essentialium in genere evicimus f. 6io, id de eme universali, quod . esentiali plurium vel singularium, vel minus - universalium identitate continetur 3. 4 .s4s. , locum quoque invenit: Nam si sua immutabi- litate:& inseparabilitate destituerentur essenia

tialia; adiens universale reuuisita, eidem muta bilitatis legi subjacerent essentialia entium sinia gularium, quorum conVenientia' Constituuntur universalia. Penitus ergo actum foret de ab -' quia essentialium immutabilitate, prius extra

dubii aleam posita. Quod quum sit absurdum, . .enti universali sua relinquatur necesse est essen-B b a tia.

409쪽

CAp. VIL DE UNITATE

tialium immutabilitas, suaque hinc pendens uni

tas. .

Neque hoc novum dc inusitatum est, quod de unitate entium universalium &ssingularium ita- tuimus, sed a veteribus quoque agnitum Philosophis, qui inis per considerantes ens univensale esse vel genus vel speciem, dixere aliud esse uinnum genere, ut homo dc brutum, qui sub no-o tione animalis continentur, aliud unum specie, ut Petrus, Paulus, qui notidiae specifica hominis conveniunt. Unum singulare vomi Arilioteles unum omnino, unum numero, confer quae antea observavimus ad s. Ia 8. D s Cetero observes eos, qui distinguunt unitatem informaleis dc Angularem, illamque huic opponunt, ire ipsai per formalem nihil intelligere aliud, quam quod

nos universalem adpellavimus, dc si quidam eo- . rum distinguere velint inter imiuei salem dc serrimalem, quasi haec naturae rerum re ipsa comisi e teret, illa vero naturae universali, ab intelectu factae, conveniret; quatenus tamen non admittimus 'aliquam naturam universalem ab intellectu fieri, nisi quae ipsa involvat convenientiam reruta realem, aliudque praeterea Contineatini hil f. 34 . 4s. , quatenus etiam perens universale non intelligimus ipsam intelle. Etiis operationem, quae utique ab objecto, seu,re repraesentata dissert, sed rem ipsam repi a n-tatam 3 eatenus non video ullum distinctionis fundamentum inter unitatem universalem dc formalem, sed utramque re ipsa coincidere existimo.

410쪽

ET'MULTITUDINE.

89ci unum in unum per se & unum accia Per accidens, quam distinctionem dens de sini- haud intelligere licet nisi praemis- ιι' sis notionibus entis per se & per accidens. Ens per sie dicitur, in quantum non spectatur ni- . si secundum ea praedicata, quae ex definitione seu essentia subjecti positi.necessario eidem competunt. Enspera adpellamus, quod consideramus secundum ea praedicata, quae in lubjecti positi definitione, vel essentia fundantur: sied accidentaliter ei conveniunt. Jam Uero subjectum aliquod aut absolute ponitur, &accidentali consideratione non affectum, aut relative prout cum hae vel illa accidentali de-. terminatione copulatum spectatur. Pro varia

igitur hac subjecti positione Vel determina, tione varia ejus exsurgit definitio & essentia, hinc praedicata ejus. vel extra definitionem subjecto competunt, vel per & propter definitionem; i. e. pro varia subjecti determinatione , indeque pendente varia definitione, a. liquid potest elle ens per se & ens per accidenS. Sic homo rationalis est ens per se, quia praedica- . tum facultatis ratiocinandi definitione & essentia hominis comprehenditur. Homo rictus est ensper accidens, quia doctrina homini per ejus estentiam 8c definitionem, quatenus homo est, non essentialiter sed accidentaliter competit, ted si subjectum homo hac determinatione simul asi ' . B b 3 . fici-

SEARCH

MENU NAVIGATION