Systema metaphysicum, omnis cognitionis humanæ fundamenta continens, methodo scientifica pertractatum, et perpetuis illustratum commentariis historicis, polemicis, nec non ad theologiam revelatam adplicatis. Auctore Nicolao Wallerio .. Tomus secundus

발행: 1750년

분량: 665페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

481쪽

CAp. VIIL DE ORDINE

hoc principio profluens, eidem contingentium classi est accensiendus. i

Ementiarum, quas habent res ordinandae absolutam necestatem ex intrinsecae earundem posi-hilitatis absoluta ne Gessitate dependere antea vidimus I. 6o9.): Absolutam vero necessitatem

intrinsecae possibilitati ideo adjudicandam csse liquet, quia ejus oppositum: intri ece impossibi-D. Salvo principio contradictionis de intrinseca statui nequit possibil itate. Essentiarum itaque

absolutae necessitatis fundamentum est principium contradictionis. Consequenter ordo ex principio contradicticiis determinatus , simul ex essentiis rerum ordinatarum profluit, dc pro-- inde non potest non ejusdem esse cum essentiis ipsis necessitatis. Longe vero alia est ordinis in-- doles, qui ex principio rationis susscientis determinatur, nunquam is eX essentiis rorum cirdinatarum pendere potest, nam si penderet, coincideret cum ordine, cX principio contradictionis determinato per demonstri , ipsumque adeo rationis sufficientis principium a principio contradictionis non differret, eademque & ex. hoc & ex illo prodiret absoluta necessitas, quae tamen absurda esse omnes ultro largiuntur, de ex iis, qnae de indole principii contradictionis antea evicimus, abunde claret. Vi ergo oppositorum jure statuimus ordinem, eX principio rationis susscientis determinatum, cse Con- .. tingentem.

3, 7 I O. λ . Veritatis Veritatem in genere collocamus

482쪽

r ET VERITATE.

in ordine eorum, quae enti conveni- N veri

unt. Atque hinc Ens dicitur Verum, δε itis. quod ordinem habet eorum, quae ei conve

Non explicamus heic veritatem, prout vel in o-' ratione, vel in mente Consideratur, quo'sensu

vel moralis, vel Logica dici solet, sed prouti cuilibet rei, in se & absolute spectatae, competit, di Metaphysica audit, absolutissimo, ut ita

loquar, sensu omni ad tribuenda enti. Hujus sor- malem, uti Munt, rationem constituimus in br-dine eorum, quae enti competunt, Certi remoto praedicatorum, quibus gaudet ens, or- dine, ipsam ejus veritatem simul removeri. Sic, ubi aliquod metallum non habet ordinem eorum praedicatorum, quibus constituitur aurum, nequit id verum esse aurum. Idem in aliis obtinet exemplis. Variae quidem a variis tradi solent veritatis Me- taphysicae explicationes, quae tameΠ, remota,' quam quidem inter veritatem Metaphysicam dc Logicam Committunt, confusione, modo di-- 1tincte evolvantur cum nostra amicissime con- spirant. Quidam Thom istarum dicunt veritatem Tranicendentalem denotare quandam proprietatem realem absolutam, V ratione distinctam ab ente. Quamvis haec veritatis notio non deter. minet, quae proprietas veritatis nomine sit denotanda, quum unitas etiam sit absoluta te realis entis proprietas quatenus tamen suam hanc

explicaturi notionem dicunt, illa proprietate excludi debere fictum & apparens, seu, mere imaginarium, quale in somniis locum habet,ea- . . .' F f g tenus,

483쪽

CAP. VIII. DE ORDINE

tenus, quum fictum sit quod repugnantia laborat g. 277. ,-ordine per consequens destitui. rur g. To8.), quum in somniis quoque mera regnet confusio g. cit. ; liquet proprietatem illam ejus debere esse indolis, quae confusioni opponatur, dc proinde non posse non in ordine

praedicatorum entis consistere. Iure itaque tuemur consusam Thom istarum veritatis notionem, distincte evolutam, nostrae convenire. Simili patescit argumentatione Areolum apud Capreolum an I. Dist. I 3. q. 3. Derodonem declarantes veritatem per negationem fictionisse apparentiae, nihil innuere aliud, quam veritatem Coninsistere in negatione confusionis eorum, quadenti conveniunt, h. e. in eorundem ordine. Ne que a nobis disientiunt cum Mareetis Disp. Met. VIII. S. 7. N. 24. 27. dicentes veritatem tran scendentalem intrinsece involvere entitatem realem ipsius rei, quae vera denominatur, Vicujus, intrinsecae scilicet entitatis apta nata estres facere de se veram aestimationem, quomo

do omne ens intelligibile dicitur, sive sit principium cognitionis, sive terminus , Vel cum Hebensreitis p. 495. Phil. Pr. Veritatem esse iopsam rei essentiam, quatenus veram sui cognitionem terminare apta est. Non dissentiunt, inisquam, ordo enim eorum, quae enti conveniunt, h. e. determinationum rei intrinsecarum g. 2OI. , non extrinsecam, sed intrinsecam rei involvit entitatem, seu, realitatem, ipsamque rei Ondat intelligibilitatem absolutam, quatenullnon aliunde, quam ex ultimis cognoscendi principiis, contradictionis scilicet & rationis sum eientis S. 7o8. cons. 3 9 determinatur. Neque

484쪽

E T VERITATE.

tandem nobis repugnant, qui cum Scha ο in Met. Exempl. L. u. cap. a. p. 67. & Ru rausso in Metaph. Errante p. et 3. aliisque dicunt verum esse id, quod habet essentiam sibi debitam, suaeque naturae competentem, vel qui cum mesthamio in Instit. Metaph. p. l687. Contendunt verum vocari ens, quia ea habet, quae requiruntur ad ens. Ubicunque enim adest ordo eorum, quae enti conveniunt, ibi etiam ex principiis

contradictionis di rationis sufficientis praesto est

determinatio eorum, quae ad ens requiruntur,

vel quae enti inesse debent s=. 7Q8. .

Dicit Arasoteles L. VI. Metaph. t. 8. Verita. . tem non esse in rebus, sed εν οἰοι, quod inter- 'pretes, in mente reddunt, Libr. de Interpret. t. s. ait in anima interdum esse νοηρ- h. e. Con- ceptum vel intelligentiam, cui necessum sit verum vel falsum subesse. Quare secundum Aristotelem definienda esset veritas per consormitatem intellectus cum re. Nulla ergo nisi in repraesentando daretur veritas, & res ipsae essent verae per extrinsecam denominationem, petitam a veritate, prout est in intellectu . Sed haee explicatio veritatis, etsi Muso, cap. XXXV. Metaph. probetur, non tamen est hujus loci, sed ad Logicam pertinet, in qua veritas recte explicatur per conformitatem intechectus cum ' re. In Metaphysicis vero quaeritur, quam indolem habeat res, ut intellectui possit esse conformis. Certe si nulla rebus ipsis inesset veritas, nec ulla daretur veritas Logica, quod mox

ostensurus sum pluribus. Neque sibi ipsi & suae

ii hypothesi consentit Museus , quando Contra Fonsecam Disputaturus, ait c. L Ponamus ita

485쪽

CAP. VIII. DE ORD1NEque per impo bile nullum esse intellectum in rerum natura, aut dato aliquo intellectu, nullam ejus dari hoc vel illo tempore operationem; res tamen omnis es

vera res sui geηeris, vel, speciei, quod quamdiu talis c res est, apta manet fundare veram sui cognitionem. V. gr. aurum Ungaricum est verum auraem, eis feceris, nullum dari intelletium, qui aurum esse cognoscat. Concedit ergo Musaeus dari veritatem, rebus ipsis insitam, qua aptae sunt ad formandam sui ideam in intellectu . Sed haec ipsa veritas consistit in ordine eorum, quae enti conveniunt, posito enim hoc ordine, ponitur, ut mox evici, rei intelligibilitas, seu, aptitudo ad' sui in intellectu excitandam ideam. Nihil itaque detrimenti hactenus cepit nostra veritatis definitio, modo veritatis Logicae cum Metaphysi-Ca evitetur confusio. quae a Scholasticis aliisque pluribus commissa in causa est, Cur tam multis in scriptis suis Metaphysicis de veritate in prima & secunda mentis operationibus, re ejusmodi aliis disputent; quum tamen haec non

ad Metaphysices, sed ad Logices pertineant fo

rum.

Alii confusionem veritatis Logicae dc Metaphysicae, prout putant, e Vitaturi, Contendunt V ritatem, quam Loquimur, Metaphysicam non consistere in conformitate intellectus, sed in- Versim potius in congruentia rei cum intellectu, seu, cum sua idea, quam de ea format intellectus. Est haec opinio multorum praelertim vero Clau- bergit in Onto sph. q. Is 3. Susterus in Not. ad i. c. monet, Veritatem recte satui in convenientia rei cum sua idea, non quod res ab ideis nostris

veritatem suam trahant, sed quia naturam suam is

rim' i ideis

486쪽

ET' VERITATE.

ideis nostris, tanquam in smilitudine imag ne Spictura exhibent. Hliam vero longe esse i- dearum Dei de rebus, a se diversis, illas qui e verutati rerum Here suum ορον limitem N modum, ut in illis si ορισμος κ, προορομος donitis N praede sinitio, verae ideo sui res, quia tales sunt, quales Deus illas ab aetorno, volando futursis intellerit.

Sed, quia fatente svicero veritas rerum ab id eis nostris non dependet, quaero unde mens hausit ideam, cui consormanda est res, ut sit veralsi ex rebus ipsis, tunc rebus inerit fundamenis tum illius conformitatis, & dabitur veritas rebus insita, absque ulla ad mentem relatione, prout mox audivimus Musteum recte disserentem. Si vero non e X rebus ipsis, ergo, quia removetur mentem de se ipsa formare veritates, ab externo Originem trahent principio,

quod aliud, quam ipse Deus esse nequit. mi,

secundum sententiam sviceri, pro arbitrio. imis pressit menti rerum ideas. Tacco ex hac Philosophia liqui, quod olim existimavit Plato, &quod Cartesio etiam gravissimi ad tribuunt auctores, omnes nimirum, quas habet & habere potest mens ideas, esse innatas, nullas vero acquisitas, & proinde rerum in mundo materiali veritatem non abunde, quam eX ideis innatis esse metiendam. Taceo, inquam, hoc, a quo non abhorret Clauberguis, indefessus Cartesii sectator, dc quod ad Pi ychologiam potius quam Metaphysicam pertinet. Potius urgeo quod gravissimum est, dc antea demonstratis repuonat, arbitrarias fore omnes veritates, liberrimaeuue voluntati Divinae subjectas. Absurdam autem esse hanc sententiam mecum fatebuntur omnes.

487쪽

CAp. VIIL DE ORDINE- qui de absoluta essentiarum necessitate dc immutabilitate g. 6o9. 6ιο.) animum habent convictissimum. Absurdum ergo est, suod de origine veritatis ex Claubergio tradit Suicerus. His accedit definitionem, quam tradit Claubergius , veritatis cum praece

pia pugnare Logicis 6c re ipsa esse nullam:

icit emm l. c. Veritatem definitam percon- fruentiam cum idea, coincidere cum eademefinita per congruentiam cum definitione vel essentia rei. Sed essentia rei cum re ipsa coin. s. Secundum hanc ergo definitionem veritas esset congruentia rei cum se ipsa. Sed in hac notione nulla continetur nota Chara eteristica, qua veritas a ecteris rei realitatibus distinguatur, peccat itaque contra Logices prae-eepta, di re ipsa est nulla.

Ab his aliquo discedunt modo, qui veritatem

Metaphysicam consistere aiunt incongruentia rei, non tam cum intelleetu in genere, quam potius cum intellectu Divino. Tuentur hanc lententiam Fonseca c. q. Met. Cap. 2. Calavius in Met. Div. D. 34o. opp. Pachaeus L. R. Met. cap. io . Christ. Matthis disp. a. Met. P. 3O7. Paulus melius in Phil. r. Resbrm. Cap. a. n. .. Goulemus in Lex. Phil. MVerus in Met. Vial. Di V. p. Io . Statuentes ultimam omnis veritatis scaturiginem esse intellectum Divinum, in rei ergo cum Hoc intellectu consormitate ipsum veritatis formale esse collocandum. Largior intellectum Divinum esse ultimatum omnis eritatis fundamentum, nullamque illo remo-

488쪽

te dari, vel dari posse veritatem; inde tamen non magis sequitur,veritatem in se spectatam per conformitatem cum intellectu Divino esse definiendam, quam ipsas rei possibilitates dc essentias, quae eodem modo ex intellectu Divino radicaliter dependent, per eandem definiendas csisse congruentiam. Nemo inficias ibit dari ratio.. nem cur intellectus Divinus ideas rerum sic potius formet quam aliter, quare ens, prout Verum, ita concipiendum est, ut per naturam intellectus possibilis concipiatur ejus idea, atque sic veritatem in ente absque relatione ad cognoscentem concipere liceat. Necesse enim est detur aliquid in ipsa re unde agnoscatur intellectui Divino conformabilis, quod barbaro aptitudinalitatis vocabulo denotare Voluerund Scholastici. Hoc vero, ubi dixin te evolvitur, non potest non, ut moX ostendimus, consistere in

ordine eorum, quae enti conveniunt, Quo mo-

. do veritatem absoluto sensu definienciam esse contendimus. Elucet deinde conformitatem cum intellectu dicere relationem rei ad aliud, intellectum puta; veritatem igitur rei, hoc modo definitam, non dicere quid veritas in se sit icabsolute spectata, sed solum in relatione ad intelligentem. Taceo longe obscuriorem esse conformitatem istam dissiciliorem postulare explicationem veritate ipsa. Non Commemoronos in examine vel probatione alicujus veritatis non recurrere ad intellectum Divinum, & licite inquirere quam ideam de re proposita habet Deus, indeque rei metiri veritatem ; sed potius inspectis rei ipsius determinationi lius intrin. secis, non attendendo ad ideam mentis Divinae,

489쪽

46o CAP. VIII. DE ORDINE verum de ea formare judicium. Neque repeto alia, quae huic obstant sententiae; latis enim perspicuum elle arbitror justam habuisse Scotum, Vasqueetium, Mendosam, STareziam, Rodericum de Arriaga, Musaeum, Ructa sum aliosque ab

hac relativa vcritatis definitione recedendi cauta . sam. Nostra ergo, quam Illustri IVolso acceptam debemus, veritatis notio, in ordine determinationum entis intrinsecarum collocata, inconcussa adhuc mavet & immota, usuque apud Philosophos recepto confirmata.

I. 7II. Veritas es en- Omne em es Verum. Omne iis universale enim ens habet ordinem eorum, attributum, quae ei conveniunt j. 7a7. , sed quod habet ordinem eorum, quae ei conUeniunt, est verum g. 7IO.). Ergo Omne ens est

verum.

Possemus ex singulis veri definitionibus, quas ex variis Philosophorum placitis mox adduximus

ad 9. praec. eandem hanc ostendere adsertionem, adeo enim inter se conspirant. Sed in re mani- festa non opus judicamus prolixitate ulla. originem vero traXit haec adsertio ex ipsa rei Ueritate, Primus tamen, quantum constat, il- . lam distincte pronunciavit Arisoteles. L. 2. Met. cap. I. t. q. Statuens, ut unumquodque es, ita ta verum esse. Communi hinet Philosophorum calculo canonis loco adprobatur hoc enunciatum: Imne ens es verum. uod cliam scripturae sa-ciae est congruum, Lupius ἔντως pro vero U--

. turpantis. Sic Joh. VIII. 36, όπως ελευθεροι,

490쪽

ET VERITATE. . 46 Ivere liberi. secernuntiar ab iis, qui superba voce libertatem jacilitabant, immemores & jugi Romanorum, ub quo gemebant, dc servitutis

peccati, cui inneXi erant. U. Cor. XIV. 2s. Ο Θεος οντως εν υμιιν εατι. Deus Vere inter vos est. I..Tim. V. g. 6. οντως Vere Vidua, opponi-- tur illi, quae est σπαταλῶσα luxui dedita. Quando Luc. XXIV. 34. Discipuli bini Emaunte

Hierosolymam redeuntes condiscipulis dixerunt, DominuS οντως revera resurexit, attestari' voluerunt reiurectionis certitudini. Plura sciens praetereo loca. Marc. XI. 32. Luc. XXIII. ' 4 . Joh. VIII. 36. Gal. III. 2I. r. Pet. II. g. Hinc etiam apud LXX. interpretes alternant αλδως, οντως, επ αληθειας.

I. Tra. Si itaque falsim dixeris, quod Fabitas ab eonfusioue non relativa, sed absoluta evre remo- laboraι eorum, quae ei convenire sι- vetur. rmuntur. Tel, prout alii loqui amant, quod non

habet essentium debitam; Νullum ens est 'LIumoed quod falsim est, illud est vota evs. Nul.

lum ens confusione eorum laborat, quse ei conveniunt g. 7O7,). Nullum ergo enS, PO-sito hac falsitatis notione, est fatuun. Unde quia inter ens & non ens omnimoda est di-1convenientia, seu, contradictorie inter se opponuntur . 265 ), quod falsum est, non-ens

Idem, si placet altera 1 alsitatis notio, quae tamen re issa coincidit cum priori, sic ostenditura

SEARCH

MENU NAVIGATION