Tres tractatus de metallorum transmutatione. Quid singulis contineatur, sequens pagina indicat. Incongito auctore. Adjuncta est Appendix medicamentorum antipodagricorum & calculifragi. Quae omnia ad bonum publicum promovendum nunc primum in lucem edi

발행: 1668년

분량: 125페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

TRACTAT Us I. C A P. VIII. De Mercurii Thilosioph3ci Genealogia, ortu, nati vitate,signisque magnosticis illum praeceden tibus 9 concomitantιbus. I Actabundi quidam arrogantesque Sophistae, I postquam ex librorum lectura didicerint, vulgarem Mercurium ab hac arte esse alienissimum, lugentes item, quod Philosophi variis hunc nominibus appellent, caeca statim opinione ducti, arti s.c securos confidunt, seque hujus scientiae Magistros et Urmare non erubescunt: cum in- .tcrea ipso ligno sint stupidiores. Quidam Dia-phanum hoc menstruum volunt limpidumque, alii Gummi quoddam Metallicum, cum Metaulis permiscibile somniant, & frustra.Alii, qui verum Mercutium quaerunt, non Aquam, nec Gummi, nec calcem, nec pulVerem uti quidam)pinguem sive unctuosum tamen, Vel ex Mercurio vulgari per infinitas purgationes praevias facere satagunt, vel ex Metall1s per Sales resuscita tivos uti vocant) extrahere contendunt. Qui vero ex Horbis, & istiusmodi rebus si educere tentant, sunt minervae crassissimae, atque ingenii nequissimi. Accidit autem haec illis opinio,ob altam rerum Metallicarum ignorantiam : Quaerunt puta, quid autem ignorant Θ Operationes Mercurii Philosopbici in causis sitis non apprehendunt, incerti ea propter aliquid vice vulga-

62쪽

De Metast. Metamor. CAP. VIII. 6ThsMercurii expetunt.Non autem norunt in quo deficitMercurius vulgi,ne sapientum sit Verus,&tamen rejiciunt, quia Philosophi illum non eligunt, Vel demum lavando ac sublimando, es decoquendo illum alterare a sua natura quaerunt, non dubitantes, quin, si semel formam suam exuerit,ueram suam Philosophicam superinduat. Hujusmodi labores taedio foret recensere, quare

ex quo verum sit sui index &falsi, rectum quoque sui & obliqui,ad psam rem pertranseo. Omnia Metalla superius docui ejusdcm esse principii Materialis, nempe T. Sequitur itaque,quod si sit

rerera res metallica, ac proinde licet vulgaris originaliter tamen homogeneam obtinere cum cunctis metallis Materiam. Si itaque Mercu rius Philosophicus futurus sit Aqua homogenea . metallica, sequitur, quod materialiter & fundamentaliter ab alio Mercurio non discriminetur, nisi quatenus unus sit purior altero, calidiorque,ti tamen uterque aqua sicca mineralis. Norint itaque Doctrinae filii, materiam Mercurii vulgaris, Mercurii Philosophici materiam ingredi debere ac posse, quamlibet non totam quae in isto conspicitur substantiam. Pro certo namque cognoscant Chemicolae ingeniosi , nullum alium dari Mercurium, ex quo omnia Metalla, quam

vulgarem respectu nimirum suae originis qui

generatus intra venas terrae, quamdiu a crudo aere tutus mansit in loco ad generationem apto& accommodato, ad metallum procreandum peni-

63쪽

q.8 TRACTAT Us I. penitus destinatus est, suumque in se motum at que excitationem retinebat, ut ad generationem persectam excitaretur. Casu autem aliquo violata si ve vitiata loci aptitudine, materia haec statim quasi Mortis Malleo perculsa motum omnem penitus amittit, nec amplius promoveri valet ulterius, prout ovum supra quod Gallina aliquamdiu cubuit refrigeratum, ineptum deinceps redditur ad scelum producendum, Vita puta

sive internus calor alterans deficiente externo

evanuit, & sic quod prius quotidie ad perscctionem tenderet, jam casu impeditum, fit abortus, futuri motus spontanei spe nulla relicta. Haec causa est, quod cum tentarint nonnulli calore artificiose excogitato si supra terram digerere, tu dicrum retulere operis sui pretiu. Tollitur ergo

seu potius impeditur forma in accessu suo, quae ut supra dictum est lucis ineffabilis partic la, quae praesto adest,hospitium suum illuminans, dummodo ab extra cuncta apte fuerint disposita, atque ita sui in rebus impressionem relinquit, quae a rebus suscepta sermentum producit, quod

omnis transmutationis verus auctor est, pr r sui Dclarem sermentaceum, res ipsas, in quibus est, alterans , ad corrruptivum pariter atquC ge'nerativum motum excitans. Deficientibus autem ab extra requisitis ad haec accidentibus, sponte haec cuncta ruunt,nec facile haec ruina ut la arte reparatur.Relinquitur igitur nobis mate

64쪽

De Metast. Metamor. CAP. VI II. 69 coctionem purgata, quae crespectu mineralium

fontanae aquae respectu vegetabilium atque animalium) naturam aemulatur. Haec est Materia

Vera, cui serina Mercurii Philosophici deest, pro

qua suam coesmutare tenetur, ut sat inde quod quaerimus. Ab hac autem forma duplici respectu distat, primo ejus quod secum retinet superflui,

secundo ejus quod in isto deficit) virtutis spiritualis. Superfluitas duplex est, terrena lepra 3caquea hydrops.. Defectus autem est caloris Sul phurei veri, cujus additamentum omne super fluum pcnitus expurgabit. A qua siquidem Philosophica uterus est, at non datur uteruS gene rationi aptus absque calore. Adde itaque ac sup ple Mercurio, quod deest, nempe vim igneam adurendum, & a Mercurio sponte decident omnes seces, quas tu exquisite separabis. Hoc si praesti teris, opus persecisti summe perspicacis ac peritissimi Philosophi. Jupitcr tum adeptus cst Imperium. & discussis teterrimis Saturni nubeculis, fontem tibi pellucidum coruscantemque emergere fecit. Hujus aquae nitorem non vul garem mirabere. Cujus virtutes non Vulgares, quas non a materia, sed a serma recipit, in nulla alia re totius mundi reperiendae sunt. Aurum puta naturalixer dissolvit, solutione vera Philoso phica, non prout solvunt operantes Sophistae, per aquas corrosi vas deturpantes, & a materia Metallica in quantum possunt, alienare conantes. Hic Mercurius Aurum atque Argentum de

D se

65쪽

ue o TRACTAT Us I. se naturaliter producit Arcanum, item Auri potabilis, quod leiens scribo, hoc pariter norunt Stestantur adepti. Concludam itaque hunc Tractatulum, quia quaecunque dicenda restant, peculiaria me scrip- o tractatu candide traduntur. Tu interim Vale,liis fruere, a Deo benedictionem exspectes. a Fatre Luminum solo hoc impetrabis.

Sic seci, Sic dixi.

LAUS DEO.

66쪽

TRACTATUS

BREUIS MANU DUCTIO

AD RU BINUM COELESTEM.

De Lapide Thilosophico, ejusique Secreto.

Rpis Philosophorum est Substantia quaedam Coelestis, Spiritualis, penetrativa, fixa, perficiens omnia Metalla in verum Aurum & Argentum pro Medicinae qualitate) om ni probationi exposita, idque ex imitatione Naturae, ejusque operationum, quanto proximius fieri possit. Circa hanc substantiam Ars Chemia versatur, quae illius pcrficiendi modum atque viam tractat, atque docet: non autom per diversa, sed per unicam solummodo rem fit, cui nihil addendum, nihil minuendum, sed superflua tantum

removenda.

Quod autem ad artis hujus jus attinet, expe' rientia hac in re optime ad homines conVincen dos valerct: si enim verum hac arte Aurum feri probetur, tum quidem de Artis tam jure quam utilitate haudquaquam erit dubitandum. D 1 Trans

67쪽

3 2 TRAC T. II. Trevis Maniιductio Transmutabilia autem hoc modo esse Metalla impersecta, patet, quia omnia ad unum ad pedifcctionem fuere destinata, mansere autem non

nulla impericeta,ob digestionis desectum.Ergd, si dcbito coqui possent, perficie tur & illa, quandoquidcm nihil sit in materia impedimentiquo minus hoc fiat, ex uno si quidem fonte omnia Metalla provenere,Vnimirum crudo, frigido , humidoque, in quo nulla fuit inter Solem &Saturnum diffcrentia veruntamen quid postea in hac materia operata est Natura, magis nimirum, vel minus illam decoquendo, hoc solummodo diversitalcm siccit. Possunt itaque cuncta alia

Metalla in Solem perfici, opere nimirum divini nostri di pcrsectissimi Magisterii, quod super impersecta Metalla projectum, in tantum illa decoquendo perficere valet, in quantum ipsum est plus quam debitae quae in Auro requiritur) perfectionis. Hic itaque advortere licet, quantae sit Virtutis , & quam Naturae Spiritualis Lapis hic noster Divinus, qui nuda projectione id supra

terram una hora perficere queat, quod Natura subterraneis operationibus nullatenus perfecisse set.Quantum itaque possit Natura ab Arte adiuta, hinc liquidum erit perspicere. Lapis siquidem

noster ut a Natura perfectus erat absque artis adminiculo, unariae duntaxat erat virtutis: quae autem per artem acquisita est virtus, cooperante &administrante Natura, singulo regimine est denaria, id est, infinita quodammodo; siquidem

68쪽

CAd Rubis: Caelestem. S 7 computari nequit; primo siquidem illum dissol

Vendo, rursumque coagulando & decoquendo. cadit una pars Medicinae super Io oo. impersecti Metalli, penetrans & perfecte tingens : verum si dissolutione iterata & coagulatione, medicinam hanc ulterius promovere tentabis, jam ecce in infinitum tenditur: citius enim tibi defuerit ad computandum ingenium,quam Elixiri ad pene trandum, & tingendum virtus: non quod immediate tactu suo corporali totum illud tingat tantillum ita multiplicati Elixiris, verum virtute sua & influxu totum permeat: minima siqui dem particula corporis imperfecti tangitur atque tingitur immediate a medicina. Veruntamen ita se res habet, pars unaquaeque tincta est

contiguae parti ad instar sermenti, tingit itaque Elixir id quod proxime tangit, tinctura parum debiliori quam ipse fuit praeditus & imbutus, hoc rursus quod sibi proximum est tincturam

communicando sermentat, idque tamdiu, usque dum tota demum massa ad persectionem veri Auri perducitur. Hoc autem fit brevi temporis spatio, ob agentis nostri spiritualitatem; qui cum vertis sit ignis Metallicus, non secus ac Elemen taris ille, durissama quaevis corpora impercepti biliter penetrat & calefacit,etiam vel illas partes, quae a carbonibus non fuerant tactae, sic & hic Metalla per ignem resoluta & fusa momento sua virtute penetrat, intrat & tingit: sic a fermento

pastam sermentari inpius obla tum est, etiam

69쪽

34. TRACT. II. Brevis Itinuductio vel exterior illa pars, ad quam Corporalis ser- menti pars nunquam attingendo pervenit, non aliter & in hoc opere factum est. Observate itaque, quam naturalis sit hic noster in hoc opere proccibus: nos enim non quod falsi nonnulli criminatorcs objiciunt Aurum sive Argentum creare profitemur, verum ex iis solummodo, in quibus haec insunt a Natura,arte nostra dicimus, ex metallis nimirum, quae sunt ejusdem cum Auro & Argento materiae, inaequalis vero digestionis, & propter hoc impersecta manent,quae pro jectione arcani nostri super illa digerimus & hoc modo perficimus, cum ad ea perficienda nihil aliud praeter simplicem hanc cruditatis corum de coctionem requiratur,quod abunde praestare potest medicina nosstra. Heu vobis itaque doctrinae filiis i attendite mihi, quia ccrtissimc vobis notum faciam totum illius Lapidis arcanum, qui non est Lapis, & est in quolibet homine, & quolibet tempore illum suo loco reperietis. Hunc si1 habueritis, rem totius mundi pretiosissimam habetis. Divinus vero existit, ideoque non omnibus communicandus. Vobis vero Doctrinae filiis rem totam manifestabo, nec quicquam ad hoc Magisterium necessarium reticebo. Vos vero attentis adeste animis, & verba mea percipite, altO-que pectore recondite. Transmutationis antea possibilitatem audivistis, nimirum quod res in perscctionem desti

nata,

70쪽

Ad Rubin: Caelestem s s Data, ob desectum vero decoctionis imperfecta relicta, possit per applicationem agentis ejus dem cum persecto, ad quod hoc imperfectum

fuerat destinatum, essentiae & Naturae, majoris autem persectionis,in tantum perfici,ac maturata, quantum agens est exuberanti maturitate &Virtute plusquam persectum. Tale autem se habet Lapis noster ad alia metalla quaevis impersecta; unde per illum haec esse in Aurum , Ar

gentum transmutabilia,extra controversiam ponimus. Animadvertite itaque Sapientiae amatoreS,

quid & quale debeat illud esse,quod hoc praestare valeat; quod a Philosophis dictum est Lapis : sed est in quolibet homine, & in qualibet re, quo

Vis quoque anni tempore, suo loco reperien

dum.

Notate verba, signate mysteriar quia certisti me constabit ex Elementis; quibus nihil universalius, iisque non nudis, verum compossitis &anatigatis, hoc est unumquodque Elementum qualitate sua dignoscendum prae se serens; ergo in omni re, sive omnis res, seu potius ex omni re,1d cst Elemento, est noster Lapis: quolibet enim corum destructo perit aureitas. Ne sitis itaque solliciti de ullis rebus ab igne combustibilibus: certe enim, quod ex omni re sit, hoc est, quod Elementi uniuscujusque viris seu qualitates ana-tizatas continet, ignis sine periculo violentiae resistit.

SEARCH

MENU NAVIGATION