Tres tractatus de metallorum transmutatione. Quid singulis contineatur, sequens pagina indicat. Incongito auctore. Adjuncta est Appendix medicamentorum antipodagricorum & calculifragi. Quae omnia ad bonum publicum promovendum nunc primum in lucem edi

발행: 1668년

분량: 125페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

3 6 TRACTATUS I. ria aurea in semen reducta) ob partium puta si milaritatem. Quia respectu Lapidis Aurum totum est materia; cum manifestatur occulta profunditas, totum est sperma, quod circulando recipit vim superiorum ac inferiorum, & tum sit tota forma, seu coelestis virtus, aliis hanc virtutem communicandi capa iis nimirum,quae sunt sibi materiae homogeneitate asinia. Locus in quo semen residet, proxime est aqua , nam proprie & exacte loquendo minima pars metalli osti emen, eaque invisibilis: at quia invisibilis haec per totam aquam sui generis universaliter disefunditur, illamque inhabitat, & in illa vires suas cxerit, nec aliud quid oculis manifestatur quam aqua, licet agens internum quod proprie semen est inesse ratio suadeat: ergo totam promiscue

aquam semen vocamus, perinde ac totum granum semen appellamus, quum tamen Vita germinans sit nonnisi particula quaedam grani mi nima. Non autem Vita sive virtus seminalis tali modo in Metallis distinguitur,sed per minimum corporis continentis inseparabiliter cominiscetur. Addidi haec de semine, quoniam superius dictum est, metallum, cujus profunditas s1c fuerit manifestata sub Mercuriali forma, totum in

semen abire: nam aquam illam auream totam

semen Auri nominamus: quoniam hoc per illamcxquis1tissime est diffusum, in tantum quod nonnisi ratione sola separari valeat. Hoc ab antiquis Philosophis Sapientibus sermentum occultum

52쪽

- De Merassi a fera T. CAP. V. 37 vocatum est, venenum, ignis item invisibilisse creto agens. Neque etiam ipse solus totam promiscue aquam semen quodammodo nominavi, . at hi etiam non raro aquam suam ignem voca

runt , aliquoties in aqua sua ignem residere docuerunt. Quare hanc distinguunt in animam, spiritumque, quorum prior est medium, poste rior virtus activa per illud medium. Metonymice

ergo aquam semen nominamus, cum tamen

proprie loquendo seminalis virtus universaliter per totam aquam inhabitat & diffunditur, quae revera semen est, at ab aquae suae habitaculo nunquam est separabilis. Mirum si cuiquam Videatur, aquam me assignare Spiritus seminalis sedem, hoc ne mirum videatur, si qui- deni in prima Creatione Spiritus DEI serebatur super aquas, id est, per aquas Spiritus Coelestis infusus, illas is vi atque virtute prolifica dolavit. In hac enim sola omnia rerum squae in universo sunt) semina, prima ab origine fundata sunt, nec

illam unquam egrediuntur; at tame in vegetantibus in crudum aerem producuntur, in animalibus intra renes conservantur, in Mineralibus in profunditate sua firmiter occluduntur. Origi nalem namque suam sede semen egredi citam-

possibile. Itaq; si ab aqua omnia prout diximus)in aqua etiamnum adhuc semen residere ratio docebit. Non aliunde puta conservantur res, nisi unde oriuntur: nam sublata originis causa, tollitur eflectum:hinc fidium quod omnium multi

53쪽

plicatio semper fiat in humido& per humidum, prout & nutritio. Vegetabilia per Leffas terraeaqueum, Animantia per Chylum liquidum, Metalla per Mercurialem liquorem. Hinc aucta atque producta, vegetabilia sponte diversum a

toto suo corpore semen excernunt in aera crudum , quod fiet coagulatum corpus, ut autem cognoscatur ab aqua prodisse suumque in aqua Spiritum seminalem retinere, terrae ad speciem augendam committitur, in qua matrice Leitas terrae aqueo resolvitur in proximam suam materiam aqueam, & tum incipit Uegetatio. Αqueum porro seminale, Lestas hoc aqueum per quod dissolutione manifestatum est suscipit, substatque illud germini pro humore radicali nutriti vo , per quod argumentum recipit in pla tam Arboremve juxta seminis sermentum speciscum. Animalia natum ex imaginatione Semen intra renes servant, quod per generationis actum in matricem debitam dinusum, foetum format tenerum crudoque multo humido abundantem , qui liquido postea menstruo muliebri augetur, ac sirescit ad infantem usque persectum, suaque nativitatis hora in orbem prodiens, at ete nutritur, usque quo sortiora alimenta poterit perferre, quae tum . nisi in liquidum transmu-tsntur chylum, prout ossa in stomacho canino non nutriunt. Parisormiter his Omnibus metalla semen suum perfecte elaboratum, densis sub convallibus coagulata claudunt, in aqua tamen situm

54쪽

De Metali. Metamor. C A P . V I. 39situm, hoc postea per sagax artificium extra-etiis, in matrice debita crescit ac sevctur, quousque per praeviam corruptionem) sui glorificationem recipiat. Opus autem hoc est summe difficile, ob reconditas metallorum compages, in quibus semen hoc clauitur, nulli vi ce- demes, nisi adsit ingenium subtile. Proinde Ma tricem dari notum facio, in qua positum aurum unde solum semen est quaerendum suum sponte ac suaviter emittet sperma, quousque ipsium debilitetur ac moriatur, & per mortem suam renovabitur in Regem gloriosissimum, cunctos 'postea suos fratres a mortis metu liberandi potestatem nactus.

C Λ P. VI. De Semisis hujus extrahendi modo ac medio. DIfficillima semper quae pulcherrima, Omnium seculorum experientia locuples testis esse potest. Non mirandum proinde, si1 tanta re peliatur diffficultas in subjecto adeo prae aliis nobili Neque cnim facile novi opus aliquod in re- ruta. Natura pluribus squam hoc est) obsessum diffvultatibus. Quare si quis iter hoc fuerit ingressis, & tamen animae suae a studio ac labore parce, revertatur oportet, in hoc namque limi- neernuit. Terribilia siquidem quae in opere apparebint mala, maxima despondentiae causa

55쪽

crunt futura. Clavem autem artis si cui Pater Luminum concesserit, nihil jam amplius huic restat, quam Opus mulierum, ludusque puerorum, ut puta oculos suos oblectet pulcherrimis inter laborandum apparentibus signis, quousque messem demessurus, Thesaurum totius mundi praetiosissimum possideat, sine hac vero error &dispendium,cura & sellicitatio,fructus erunt frustraneae hujus Philosophiae. Quare sapiens unusquisque priusquam iter ingrediatur, de illo cum fgnis suis cognoscendo primo erit ac summe sollicitus, ut si forte aliquae apparere possint milia difficultates, contra illas armatus, non post

inceptum iter cogatur cum moerore ac dolore

reverti. Sciant itaque omnes Artis filii, quod aiarcanum nostrum consequendum opus sit Auti semen occultissimum manifestare, quod non se nisi per plenariam ac omnimodam fixi volatili- sationem, ac proinde serinae istius corruptionem. Aurum porro sic destruere, est opus totius mundi maxime secretitanum. . Non etenim in corrosiva metalli deturpatione completur hac divina scientia imb corrosiones omnes istiust di sunt selsis & erroneae, ex quo requiratuIad Opus nostrum, non dis lolutio quaevis,at Philtio phic id est,in aquam Mercurialem;per praevum

calcinationem per 2 Agentem facta, quae lper

subtilem Elementorum rotationem ac conver

sionem producitur, quae calcinatio est humidi homogenei cuna sicco suae naturae mortistatio,

56쪽

De Metast. Metamor. C A P . V. si ut postea per idem humidum siccum vivificet in tantum, quod digestissima virtus ex dissolve do per dissolvens extracta, hujus calcinationis atque dissolutionis causa sit.Ecquid hic cum cose

rosiva corporum contritione per aquas minerales commune Z Imo potius contrariantur soppositione Diametrica) praedictae operationes. Haec si quis recte animadverterit, operis taedium facillime percipiet. Aurum puta omnium corporum solidissimum, fixissimum, & fortissimae

compositionis, ignis patientissimum, & corruptioni minime obnoxium, non ita facile in naturam huic suae adeo contrariam transit. Quare siquis vi hoc attentaverit, nihil proficiet. Praepol lentis itaque virtutis Agens requiritur, ut hoc fiat, quod agens homogeneum, amicabile, atque spirituale esse oportet, , ut nempe affine sit corpori, & tamen illud vincere possit . ac radici- , tus penetrare, per intima, cujus penetralia ex quo tam late distendantur, tamque minimum Auri, verum Aurum permaneat, Vulgare itaque agens non sit oportet. Quandoquidem etiam non tam facile suam Aurum deponet formam,

imo pugnabit, usque quo devictum prorsus succumbat ac moriatur, vivificandi item virtute Α- gens nostrum pollere debuisse sequitur, ut ex mortuis cadaveribus novum purum corpus sus

citare valeat. -

57쪽

TRACTATUS LC A P. VII. De Agente primo Philosophico, sive Matrio , inquam semen nostrum emi tendum est, ct in qua

maturandum.

Q Uaerendum porro restat nobis tale Agens.

quo cum praedicta cuncta perficiamus. In quo requiritur primo,ut sit aqua homogenea, idque lege necessitatis. Etenim in aqua sola latere , viresque suas obtinere semen, Aureum superius docui. At clauditur in corpore Auri, subinvolucris densissimis , quorum manifestum est occulto illi, quod quaerimus, plane contrarium. Educenda itaque restat haec aqua per artificium

subtile, at sponte non ingreditur; Ergo per aliud hoc efficiendum, quod quidem aliud ejusdem

esse naturae oportet cum illo, quod educere quaerimus. Omne namque simile ubi simile generat id est, omne agens in aliquid actionem generativam exercens, illud, in quod agit, insitam quam proxime licet) transinutat naturam.Deinde amnem oportet esse hanc aquam corpori dissolvendo, ac proinde puram, mundam, & ab omni sorde exquisitissime mundatam ac purgatam. At ne hoc satis, verum Aurum contrariari

tenetur in cunctis suis qualitatibus, quibus ab aqua in qua semen latet) quam quaerimus, disesert. Prius summe fixum, haec summe volatilis, prius corpus solidissimum, haec spiritus penetran-

58쪽

De M ME. Metamor. CAP. VII. 63etissimus. Crassum illud, subtilis haec, mortuum illud, viva haec, & vivifica, ceteraeque omnes conditiones verbo in hac requiruntur, quas in illo post dissolutionem quaerimus, at in coagulato corpore mortuo desunt. Concluditur ergo,dsolum esse veram artis Alchemicae clavem, qui est revera aqua illa sicca a Philosophis toties descripta, fluens, labilis, & tamen manus tangentis non madefaciens, nec aliud quicquam, quod de

unitate suae materiae non sit, nec hoc solum, ve rum insuper virtutibus supra descriptis doletur. Hic est custos noster portenarius, balsamum no- strum, oleum, mel, urina nostra, ros maji, semella, mater, ovum, furnus secretus, Clibanus, Cribrum, Marmor, ignis verus, Draco venenosus, Theriaca nostra, Vinum ardens, Leo viridis,

Avis Hermetis, Anser Hermogenis, anceps hic gladius in manu Cherub, qui viam arboris vitae tuetur , infinitis aliisque nominibus insignitur;

inque vas nostrum, verum, occultum, hortus

item Philosophicus, in quo Sol noster orietur& surgit. Regalis est mineralis triumphansque Saturnia vegetabilis, Mercurii item caduceus, quorum mira operatur, seque pro libitu suo

transformat, ut varias larvas induat. De hac A-

qua Philosophus. cytorientur, inquit, Alchemiast e, utut volunt, atHς hac imp sibitis ea Metatalorum transmutatio. ad dicam λ quid disseramput laudes ejus praedicem. Non est ita in sua natura, qualiter illam reddimus per Artificium nostruma

59쪽

4 TRACTATUS I. strum, res proinde ullis est, & tamen Thesaurus totius mundi pretiosissimus. O Naturae pers etio i & operum Metallicorum colophoni Proinde Doctrinae Fili, artisque studiose attende, ut

Otum consequaris. Accipe, quod de se est immundissimum, hoc est mulier nostra meretrix, expurga penitus omnes sordes, & extrahe inde quod est purissimum, hoc est menstruum nostrum, Diadema regale. Ecce, paucis ab lvi quod Philosophum nobilitat, ab erroribus liberat, & ad pulcherrimum deliciarum campum recta ducit. Caput proinde hoc ut concludam, bre-Viter omnia, quae prius dicta sunt, succincte re petam. Nobilis datur quaedam scientia vera &certa, Alchemia dicta, qua impersecta quaevis metalla in Aurum sive Argentum perficiuntur, projectione Arcani super illa triumphantis, penetrantis, & tingentis. Quod arcanum non est nisi Aurum in gradum suae persectionis supremem exaltatum, & hoc per Artem sagacem Naturae administrantem. Metalla siquidem imperfecta cuncta ejusdem sunt cum Auro impositionis materialis, nec nisi accidentibus solis nudis differunt, uti & decoctiouis incompletae modis& gradibus. Quodque imperfectum cum illis

commiscetur, est plane licterogeneum, & puro

licet externe adhaereat, non tamen adunitur intime, ac proinde rejici ,vit per Agens praevalens, quale est Elixi r nosteP completus. Ad quod Arcanum obtinendum, educendum est quod

60쪽

De Merail. Meramor. CAP. VII. 6 in Auti corpore delitescitὰ sperma , quod sub densissimis convallibus clauditur, nullisque cedit viribus, sed solummodo arte sagaci manifestatur. Qused cum apparet prius occultumo sub Mercuriali forma egreditur, unde exaltatur inessentiam quintam, albam primo, dein rubeam, per ignem decoquentem continuum. Et hoc totum fit rer Agens homogeneum Mercuriale Ponticum, purum, mundum, Cristallinum, si ne Diaphanitate, liquidum sine humectatione, quae aqua est Vere Divina, nec super terram re

peritur, filius puta est Philosophi per hunc fabri

catus. Natura cooperante, quam nos novimus,

vidimus, fecimus, habemus atque possidemus, , ingeniosisque propalare studemus, ita tamen, ut indignos penitus ab arte arcentes excludamus, quibus rejectis studiosos in hortum hunc amoenissimum concomitabimur.

CAP.

SEARCH

MENU NAVIGATION