Iulii Caesaris Scaligeri De causis linguae Latinae libri tredecim

발행: 1597년

분량: 491페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

In Iu L. CAx s. sCAL. LIB. I. catur,nisi cohaereat T, cum v, semper sit v, con sonans:at non est. Sic in hac voce, Etiam, duae esse sent syllabae, Et, ': est enim consonans I, in Iam: sed pronunciationis tractus cogit nos ele menta coniungere. Postremis , eorum regula haec est,& vera: Nulla syllaba aspiratione terminatur. Igitur in his vocibus, πος,apud Lycophronem, & εφιππιον, quid com miniscentur λ aut enim in aspiratam desinet pri ma syllaba, aut id fiet, quod nos censemus. Nam argumenta illa omnia ridicula sunt: ac primum quidem putidum. Nam in EAbigo,licet B, subtrahatur pronunciatione, non tamen est Α, praep0sitio, sed vocalis ipsius , non enim propter si sit A, aut longum, aut breue, sed usus autoritate: neque enim fieret unum copositione: sed fit tamen: quare quam quisque potest, sedem occupat. Neque vero dicamus, quod is, qui ita corrupit verrum Ouidianum,

quanquam in compositione, si velim pertinacius cauillari, ostendam in voce hac mamm, etiam corripi, si illorum ετυμον sequamuri. quo niam a Venit. Alterum argumentum sic diluimus,auserrj M, in Circumago,quia subi voca. lis non patiatur. no tolli autem, si nolis. ut apud Enniit, dele la viruin funt millia militu octo. quod &incomitio, manifestum est. Postremum

argumentum aduersus nos non est. Negamus e nim hoc, semper postremam consonantem accedere ad subeuntem vocalem: sed id tantummo'do euenire,cum eiusdem inith reperitur,ut dixi' mu ,

152쪽

. , et e Avs Is LINC LAT. mus, x.Q re cum nulla vox a B, inciliat aspi- .rato,disiunctis sedibus h c duo inter se erunt. Sicut in Adbibere,nemo nostrum dicat pr positi nis consonantem,cum initio verbi coniungi: impeditur enim. Hoc igitur impedimentum etiam ab ipsa aspiratione allatum est. Ex his sequitur,in simplicibus tantum, si sylla. ba incipiat a vocali, necesse esse etiam praecedentem vocali terminari. In compositis autem non necessario: Item quemadmodum syllabarum initia aevo- eum initijs mensurantur: ita& fines a finibus.

Quare in voce hac isthic, debet etiam esse aspiratio, quam, male faciunt, cum omittunt recentiores. Cum enim reperiatur similis literarum societas in verbo Ui, potuit prima syllaba esse Ia, postrema IIis at in verbo Illic, non potuit: pro pterea quod nulla vox in eandem desinit geminatam, neque ab eadem geminata ulla in cipit. Illud quoque hinc constat, in quamuis Vocalem desinere syllabam posse, quavis sequente c5-

sonante. Itemque syllabam non finalem qualibet consonante terminari, quae geminetur. qt bd si dus diuerset sint, in F, G, Ρ,s, nequeunt desinere.

His enimno finitur syllaba, nisi geminatis. 1autem etiam addidere, B , & Υ, errarunt, Atque , Abseco, Elna. In M, nullam terminari verum est, quia v, habeat comitem: Sed in C, non

est verum, Ecbasis, Ex quis, Ecdosis, 'racmon. Quod autem addiderunt exemplum Acne, sal sum est. Sed c, transit cum ad finalem voca .ri '

153쪽

lc:quia dicimus, Cnem, Cnidus. Sicut & illud errarunt idem in sectus: dicimus cnim Oesipho.

In D , autem desinit sequentibus sere omnibus, si antiquorum more maneat incolumis in compositione, odbibo, dcurro, & reliqua.In L, desinit, cum mutae sequuntur, olbum , Calcar, Caldus, laeo, 'ea, oltus. & ante semivocales,excepta R, Calfacio, qlmon,Alam, olsissem & consonantes duas, Alum, Saliunca. Eandem proportionem nactum est R, Arbor, Areus, deo, Argus, Arpi, Aram. Item ante semivocales, etiam ipso L,vicissim non excluso, si iis , --

quites.

' In H , nisi per Apocopen syllabam exire negarunt. Oh, Uah. suisse enim Aha, Vaha. de verisimile fit ita factum esset tape enim do Ientes etiam nunc sic geminatum pronuncia

mus.

In Μ,si sequatur B, P,AmM,Amputo. In N , subeunte C, D , F, G, R, S, T. - Andes , Anfrassitus , Verona, Aηquiro , -- san ius, Antes. & more veterum ante R , On- P. & in paucis ante duplices duas, Anxur, Zinober. His rationibus deduci potest, syllabam terminari posse quavis consonante, cuius natura sit apta geminari. Item constat, veteres ea sententia falsis esse,s,stillabam finiri ante C,in Abscondo etenim Sca Iam,dicimus.Neque verum esse, in x,desinere syllabam

154쪽

labam sequente vocali,quippe &LAnxur,eorum sententiam iugulat. Omnis autem litera precedens I, aut V,consonantes, necessario syllabam terminat, si eas consonantes aliae sequantur vocales: ut Periu-

, 4Aduolo, Duum. Nam in Cui, & nulla sequitur vocalis. Item si ipsa geminetur, MaiIa. In x,autem desinit syllaba praecedens C,& co-

et,semper initium syllabet facit,nuquam finem. Nulla diphthongus in duas desinit consonantes: non quod eius natura repugnet, ut diximus: sed quia usis sic obtinuit. Duplici enim potest

QVoniam stilabarum substantia partim ex

materia sit, quae sunt literae ipsae: partim extorma, quae est ipsa natura recipiendi pronunciationem in partem dictionis: syllaba iccirco affectus quosdam nacta est secundum materiam , ut numerum elementorum: alios autem secudum formam,ut tenorem,spiritum, tempus. De numero igitur primum diximus: materia enim quam serma prior. De numeri autem asse- stionibus nunc.

155쪽

CVm igitur ab singulis ad senas literas syllaba

augeatur : quibus affectibus eius partes ob ieciae sunt, ijsdem etiam ipsa agitata est. Nam quemad Nodum praeponebantur elementa , sic&sillabae, Turus, Edurus. Interponuntur,' rator, Indupera or. Apponuntur, Videri, Vid rier, Hoc autem amplius,quod ab nullo gemina' to elemento incipiebat vox : at incipit a sillaba geminata, Tupugi. In nullum geminatum des ' nebat: at in geminatum desinit Contra, Elementa in medio geminabantur, syllaba autem nulla: vicissim quoque aufertur, ut apud

Virgilium, i

Interse coisse virns, cst cernereferro. pro, decem re sic enim legunt, Abscinditur, Vaha,pro Vab.& apud Homerum, pro λι ταρον. quod & lusit in poematio monosyllρbφ-rum doctissimus Ausonius. Exteritur e medio Dium, pro Deorum. Transponuntur, inibam, & Adeibam: quod Adiebam, mebam fuit po- stea. Mutari vero syllab s ut elementa, omnino constat ex eo,qubd vocales muyantur ipsae: quare syllabam ipsam murari necesse cst. Ac quemad' modum ex una litera dux fiunt, cx eo quod erat,as , de contra: ita evenit syllabis 'uoque , Astuat, Aquai. Cui, .e contraris ρp.

Varronem,

Et te gra ii deiectu ulmine Phaethon.Et sicuti quaedam ex elementis semper pr*poninitur , Ut

156쪽

DE CAYs Is LING. LAT. III2,3c V, consonans,& in nunquam postponuntur: Alia e contrario postponuntur semper, Ut, V, quando neque consonans neque vocalis: est nonnulla sine discrimine utran libet sortiuntur sedem: ita syllabae quoque, quae ex illis sunt con istutae.

O Vx vero syllabae accidunt propter formam per quam syllaba hoc est, quod est: ea sub

accentus appellatione, tripartita di bisone complexi sunt: Tenore, Spiritu, Tempore. Hoc igitur loco, quid si Accentus, quoque modo

haec contineat, videamus. Canere Latini ab hiatu dixere, Graeca voce ἔχανοM. nam 2Eoles ab eo quod est α νειν, non apponunt incremeta praeteritis, sed dicunt demuntque aspirationes, quas rem Barbatam. Est autem , Vocem modulis certis tollere, aut premere: certiSque teporibus producere, aut corripere. Id quod cu in pronunciando necessario eueniat,quibus legibus syllabas moderaremur , eas leges Accentiones, Accentus, Accentiunculas, Moderameta, Voculationes Latini vocarunt, Graecos imitati, qui eadem de caussa προσωδίας nominabant. Cum

igitur vocem quantitate metiamur, & syllaba in voce sit, ut in subiecta materia, & quantitas. triplici dimensione constituatur, Longa, Lata Altat necessario sillaba quoque iisdem rationi bus affecta erit, ut Leuatio aut Fresiis in astitudine: M Attenuam in latitudine:

157쪽

Livi in longitudine sit. Haec igitur tria interdum vni eidemq; syllabae aliter atque aliter cum pos

snt contingere , videmus eandem longam aliquando circunflexo, aliquando acuto insigniri: alteram Vero nunc tenuem , nunc aspiratam:

non potest fieri, quod quidam professi sunt, A

centum csse modum quantitatis syllabarum: una enim tantum Vim ex tribus complexi sunt. Sed nos sic definiemus, Modus syllabae. Intelligo nucmodum, quod Vitruvius & Horatius Modulum, id est,mensuram propositae rei.

CAPUT LIII. Q modo distinguantur interse tria memb/a Ausonis,

oe Tenorum ratio.

Modi igitur syllabar tot sunt, quot dimen

siones: Altitudo , Latitudo, Longitudo. Quare falsi sunt veteres, qui Accentum syllabα qualitatem definiuere. Graue enim & leue in Elementis primarium est. Inde transsata ratio eora ad dimensiones quantitatum, proptereaquod lo cus sit superficies ambiens locatum: motus autem fiat in locor graue & leue ratione & motus & locoru dicatur. Igitur in voce quae esset affectio ae ris,inuentae sunt rationes quantitatis, secundum aeris dimensiones: idque mathematicis lineis deprehensum est: nam altitudinis ratio est linea perpendicularis. Iccirco cum vocem tolleremus, ea linea signata est. Sed cum eadem linea secundum superiorem partem indicet altum, secundum inseriorem notet profundum : faciendum suit, ut leuatio vocis diuersam notulam haberet,

158쪽

a depressione. itaque excogitarunt virgulam cendentem, eo tractu quo scriberemus, in dexteram silicet nostri partem sic, l . quae autem depressam indicaret, quasi caderet cotrario situ, X. Cadit enim manus nostra cum pingimus eam. Atque hanc quidem suo nomini reliquere , Grauemque appellarunt, ab instrumentis scilicet vocis: propterea quod in guttur,aut pectus eam demitteremus. Alteram autem priorem illam ab cia sectu potius nominarunt, Acutam: ferit enim aures, quarum viribus obiecta est: ac sane plus ponas spiritus latioris in graui voce, angustioris aute in acuta. re& pueri acutius canunt, quo rum guttur angustius est:& latiora, crassioraque instrumenta grauius sonant: ut etiam ab illis gravem sonum dixerit Pythagoras. Ita omnibus in rebus certissima ratione sibi ipsa respondet natura. Euenit autem ut duae syllabae inter se concurrerent, quarum prior priorem haberet,id est Acutum:altera posteriorem, id estGrauem: quareel cum coalescerent,concreuertit in unum etiam

ipsa pices sic; A. quem Graeci cum dixere, abusi sunt licentia inuentionis: neque enim circu tractus suit, sed συ incta νον rectius nominassent. Nostri quoque Circunflexum cum appellarunt,ad celeritatem potius pingentis manus respexere, quae Unico motu virgulam arcuatam fecit,angulo dempto sic, . Hos omnes Graeci σώους , vocavere, transata ratione a fidibus, quarum intentione aut remita sone acutior grauidrve reddereturvox. Inde nos

Icnores, propterea quod nostrum tenere inde

159쪽

duxissemus, scilicet το τείνειν nam quod fit Xu quodam arcereinus, id beneficio τενόντων fieret :& transsata suit significatio ab helcyariis,& aurigis currus inhibentibus : item militibus praedam diuidentibus. Hoc potes etiam percipe, re ex maximi poeti Oppiani piscatione quadam, atque ante eum ex Theoctitor quorum versibus trahentium tenentiumque nixu primarij nerui

extantes declarantur.

Si igitur Latum a Longo, & utrunque ab Al'to distinguitur specie , specie quoque Tenores spiritibus, & a temporibus distinguentur. Verum non ita est: perpendicularis enim linea a duabus transtersis decussatis non distat specie. Sed in corpore quadrato mobili eadem linea nunc latitudinis, nunc altitudinis, nunc longiturdinis erit: neque enim disserunt, nisi accidente.

Id quod sane pertinet ad Metaphysicu:& tactum est a nobis atque explicatum in quarto historia 'rum de animalibus.

CAPvT LIIII. Spiritu .

ALter syllabae dimensus est Latitudo,secun

dum quam syllaba est aut Crassa, aut Tenuis. nam praeterquam aut producas aut tollas Vocem,dilatare spiritum potes, atque addere vel vocalibus . vel consonantibus. In tenui autem pronunciatione minus exit spiritus, nam & hoc errarunt veteres, cum in tenui negarunt spiritum esset sine spiritu enim non esse vocem in quarto

historiaru, de in secundo de anima declarauinius: Nullum

160쪽

Nullum enim animal pulmone carens, Vocale est: sed sonum emittere aliis instrumetitis constat. Iccirco , Graeci vim illam Vocauere, nostri levem: pr interea quod crassum in corpo ribus videretur esse graue: & lene , quia sicilius laberetur. Hoc quoque ex philosophia depromptum est. Nam corpora latiora, ut laminae plumbeae, diutius fluitant in aqua: breuiora autem ci lius evadunt ad landum. At eadem ratio est co porum grauium ad descendendum, di leuium ad ascendendum t Nebula enim angustior cistius ascendet: sic & spiritus praetersuit commodius fiuces , quo est arctiore superficie. Qui student voculis mutandis, maluere dic re Laeuigationem,male:neque enim ipsa ψιληlq- uigat vocalem,sed nota est vocalis laevigatae. Catullus autem eo, quo diximus', epigrammate Vtrunque coniunxit,

Audibant eadem hae leniter, est Duiter. Alteram Graeci δασῶαν, nostri Densam: stipatur enim spiritus uberior ac frequentior inter sauces : itaque & C assam, & Flatilem vocavere. Nam Aspirantem aeque perperam, atque illam laevigantem. Atque olim quidem tum apud Α-thenienses, tum apud nos, sola crassa nota, quam supra diximus habuit, H,quae in ordine literarum poneretur: ubi autem deesset ea vis, is desectus, .desectu quoque notulae signaretur. Postea vero usus obtinuit, ut secta haec litera, aspirandi nortam exhiberet dextra sui parte sic, I : lanistra autε,

quae contraria esset, contrariam quoque signaret

, i.Neque iam inter literas, sed tanquam apex

SEARCH

MENU NAVIGATION