Iulii Caesaris Scaligeri De causis linguae Latinae libri tredecim

발행: 1597년

분량: 491페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

DE CAYs Is LING. LAT. 14sti hoc ipsum nomen relationis,non est relatio: neque ab ipso relativa ducta sunt. non enim quis, i aut qualis, Quicquam cum verbό refero,taquam cum origine sui, habet affinitatis. Certus igitur atque finitus primogeniarum Vocum numerus 3 est: sed nunc quidem, non autem semper: multa, enim finxere veteres: ut etiam apud Pindarum: inauditum alias conquerantur Grammatici, το Petro pro eo quod alij πώσμα dicerent. Satis autem nobis sit, scire, multa a Graecis deducta esse, in

. quorum principijs sani suerit hominis acquien

i. Non eodem modo rem ab re Arei, π mmen a nomine.

i vero deducuntur,non necessario rerum

rdinem seruabunt: ut quem dmodum res, ab re, ita illius nomen ab huius nomine excipia- tur. Nam quantum a quantitate est, si rem spei ctes. at contra quanistas a quanto dicti est, vo xa Voce,non quantum a quantitate. Ratio huius rei est, propterea quod cognitio nostra contrarium habet ordium, quam natura: prius enim natura notam habuit quantitatem, quam ea poneret in quanto. Contra,nobis ea, quae concreta vocant,notiora sunt ijs,quae abstracta nominant. Itaque antiqui, dicebant: -sitatem non dicha'. M. enim Tullius primus eam Vocem commentus est.Et adhuc in multis abst ista de sderantur: ut in pingui. neque enim sere ante Plinij tempora, Pinguedinem,legimus. Nunc

quoque animum hostilem dicimus: Hestissit imi an dic t quis, non memini. Ill*d scimus,

192쪽

1ueo avL CAE s. sCAL. Li B. 1Itia probatis autoribus Ingratum usurpari, ingratitudinem explodi. Harum legum rationes cum ignorarent recentiores salsis putarunt, eudem ordinem deberi nominibus significantibus , qui significatis rebus inest.

Dimonis assectus.

DI 2i6nis' affectus secundum definitionem

turifexequendi:ac primum secundum inateriae rationem: nam sicut in syllabis literaru nu merus recensetur, ita in dictionibus syllabarum. Accidit autem ut dictio sit vel monogramma, vel polysyllaba. Exempla autem sunt eo initio, atque Urdine. A, Amor,Amator, Athatores, A tori ad superlativorum , atque adeo dithyrambicorum usque numerum : neque enim Graeco rum audaciae lex ulla certa posta fuit, qui vel i psos pedes socticos ad octonas syllabas produxere. Patiuntur quoque dictiones sicut &liter &syllabae: commutantur enim, &appellatur iis genere quemadmodum cum ponitur declinabis is pro indeclinabili,& ecotrario. Flos apprima tenax,&μ. νηό κοιλ δε ιιν, pro P. &,λ . ων, pro καλω c.Dico autem in genere : nam

si particulas ipsas spectes dicitur ἀντιμιε. M ut cunomina pro nominibus, Verba pro verbis, & alia suo quaeque in genere,suis congeneribus silp- ponuntur , de quibus omnibus locis scriptum est. Item transponuntur, ut si quis dicat, his Tribun- , Favriae Fater , Conscriptos Fa-

Et quomodo hilabae praeponebantur di

193쪽

monibus,aut postponebatur,aut interponebantur: ita& dictiones orationi. Anteponitura Iu/reconsuliis, Ecce sic,Precium ob caussam datum, caussa non secuta, condici posse, ut: Ecce Meuius decem dedit, ut tuto sibi in soro esse liceret. Citra illam vocem, Ecce, oratio perfecta erat. Sic adduntur pronomina sine empham Ego amo,Vos militatis. In medio, coniunctiones completivae,

Tu quidem aberas, ego serieba. Et in fine,apud M.Tullium ad Atticum.Triginta erant dies,ipsi. Geminatur, Ali Corydon, Corydon. Eximitur,

Quos ego. Mutantur autem ut literae ac syllabae, quatenus illae quoque mutantur. Ad haec di diuiduntur,ut apud Ennium, Et e coptrario componuntur, Malefinis. Et ficut literae atque syllabae incolumes coniunguntur interdum, interdum vero vitiatae: ita & dictiones. Nam aut ex duabus integris una fi cive Manucapio aut duabus corruptis: vi, Mancipi, aut integra & corrupta:Vt,Cumprime. aut e contrario: ut, Omnipotens. Hoc autem fit, aut in duabus Latinis: quales eae sunt. aut duabus Grae cis:Vt,Menelaus. aut Latina & Grsca: vi, Muste is,aut Grsca& Latina: ut,Epilogium. ,

, qua ratione sint inuemgandae.

SI igitur dictio rerum nota est, pro rerum speciebus, 'partes quoqu e suas sortietur. Videamus ergo in magna autorum controuersia,quot, quaeve snt. d Graeci, ,v'sant:apud nos au

194쪽

id partim significat res permanentes:Vt, equum, album, decempedam: quarum natura postquam perfecta est,diu perstat: Partim fluentes,quarum natura est, esse tandiu, quandiu fiunt; ubi vero sunt absolutae, non simi amplius. In hac partitione tota vis orationis nostrae consistit: complectitur enim etiam Deum: nam postquam perfecta est, diu est hoc autem diu fine caret.Constantiuin igitur rerum notam, dixere: eorum verὀ, quae fluunt, Verbum. Nam tametsi nomina quaedam rem fluentem significant , ut Annira, at nostrei fluxum. Quin haec vox, Fluxvi, quanquam videtur actum fluendi indicare: non tamen mensuram ipsius fluxus con notat. id quod verba ipsas a ciunt. QEoniam vero haec omnia ad orationem comparata sunt, quae quippiam alteri inesse ostendit, ut Amorem in Caesare, id aliquando seiuncta nota signatur: ut, Caesir currit. aliquando propius ac felicius naturam imitari instituimus: iicuti nanque Caesar ipse, & ipse cursus uno eodemque corpore continetur:ita inuenta emyri scis nota idem efficiens suo significatu,quae quas insitione quadam unum statueret. Quare vehit ex Equa & Asino fit Mulus, seruatis utrinque a liquot utriusque naturae particulis: ita ex Nomine & verbo consectum est Participἱum: quod sic appellarunt, ut hac quoque in parte Graecos quii το lia,' dixissent,imitarentur. At enim uerb vocabulorum ratio diuersa est: nam Graeca vox Dctionem signi fiat: ut, μοχ η apud Mathematicos, coeli pars,quae sidera continet: & Pyrrhonis ais

ctio, qua in dubitando metis cursum inhibebat.

195쪽

Verum participium non sic videtur: Analogia nanque alia est in Mancipio, passiua scilicet quod

manu caperetur. sed fuit licut Municipium .in oratione autem etiam pro modo usuque loquendi deerat adhuc aliquid: interdum enim nomine nosuppetente, Mit iam semel dictum ne repeter mus,nutu aut digito indicauimus aliquid: exempli gratia, si petam, & imminentibus

hostibus clade sociorum turbatus praecipite consilia suppetiarum, nomen non edam: sed indicatam petam: huius quoque rei nota inuenienda fuit,nutus scilicet ipsius,atque indicationis. re pronomen inuetum est, quod esset Notarum, id est nominum, nota: sicut indicatio digito aut capite facta, erat nota lanceae. Nisi enim sic inuestiges, non potes, quin Veterum errorem comittas. Quorum definitionibus nequeas Nomen a

Pronomine distinguere. His positis,illud quo

ex rebus explicandum fuit: Nam omne quod est, aut fit, aut est caussa, ut Deus:aut est effectus, ut ridere, aut utrunque, ut Homo. Caussarum igitur naturam per nomina indicabantur: at caussarum modus non potuit: itaque excogitandae suere notet,quibus hoc quoque explicareturri quasa situ nimis ruditer veteres appellarunt Praepositiones : sed de linc suo loco. Igitur Cato cum

esse posset essiciens caussa, & ponet ide esse finis, hoc nome Cato ossiciente caussam indicauit sic, Cato aedificat, ratione verbi intelligis ipsum esse caussam: at sine verbo si sit, nihil intelligas: quare addita praepostione A', statim emcietem declarabit : sic autem apponas Tropter,sinem.

196쪽

elaratur,ita verborum quoque modi, qualitates- que temperandae fuere : Nam cum signantur eaeres,quae dum fiui,sunt:aut temporis finibus certa

tisprq scribuntur, ut Hodie lego r aut qualitatis modum recipiunt, Vt Bene curro. Iccirco hic quoque notas suas habuere, quae cum verba ipsi moderanda se Iccpissent , verbis ipsis appositae, adverbia dici meruere. Restabat etiamnum alia quid , quod in rebus positum deberet etiam notis insigniri. Nam res una est,aut forma, ut Animmal rationale:aut accidente, ut Lac albuta ut subiecto,ut Album & dulce in lacter aut mistione, ut

oxymeli aut cumulo, Vt aceruus. Ergo quae fierent Vnum , Ut Vnum quoque dicerentur, commenti

sunt sapie s 6iunctiones, quarum natura silo loco acuti sume explicata est. Sic igitur in prae sentia satis est dicere, Lac est album , de dulce Atque his quidem septem partibus uniuersus rerum ambitus, modusque contineri videbatur: nisi animorum affectus quidam supersuissent, qui neque iunguntur verbis , neque nominibus cshqrent: sed eorum vis in animo tota sibi consistit. Nam v0x hqc , Solor, affectum significat, sed Heu, non hoc ipsum, quod dolor est, quia dolore affecti animi nota est. Igitur cum orationes indignatione , atque dolore, atque aliis e uentis interrumpi soleant, maluere interpone re, unde & interiectio est appellata. Ac potuit quidem etiam antepotii, etiam postponi, sed qui

anteponeret, temere nimis, no reddita caussa aut

nasci, aut minitari vidcbatur: qui postponeret leuiter

197쪽

i, leuiter dolere. Itaque &consulto interposuere,st perturbationi animi seruiere. Ex his ut patet partium numerus, ita excluduntur falso ascripta; etenim Appellatio, idem, quod nomen: Articulus nobis nullus, & Graecisti si perfluus, nisi cum rem notam repetit subijceret i intellectui. at nunc est relativum.1dem enim est, b ρ δουλος , quod δοῦλος ον οιξ ae r alioqui otiosurni loquacissimae gentis instrumentum est. Infinita, quoque verba a Verbis receptis paranda non , esse,ex definitione constat. Praepositiones autemi idem esse quod Coniunctiones, negamus ex his, quae diximus. .Nam vocabulum qui addidere, ne meriti quiderii sunt, ut refellantur: genus enim, qu ut Dicito,nop nominis species, ut ineptiunt. , Nihil enim distat a voce Vocabulum, nisi quia j fiexus atque articulos in voce habet. Idem enim si ost Mondicus 3 Mendicabulum, Saburra & Sabulum,Stario & Stabulum. Erunt igitur Dictio-., Bi species octo, Nomen, Verbum, Participium, Prono men, Praepositio,Adverbium, Interiectio,

, Gaiunctio.

ratione inueInstanda sint seperies,quη insiectuntur: s quare non plures sint aut Persenae,

aut Numeri.

HArum autem partium quaedam cum inste- ὸctantur, quaedam eaedem eademque ficie perpetuo sint: quae & quare ita afficiantur, deinceps dicendum erit: si prius inflexionis ipsius rationes,atque necessitates eruamus. Elocutio ab

198쪽

Vno, pluribusve proficiscatur, nihil interest:sed unu plurave significet: scilicet unius, pluriumve

nota sit.Forma enim orationis, Significatio est Significatio autem, a re est, non a loquente: loquens enim efficiens est. Omnis autem numerus ternione continetur: nam Unum numeri initium tantum est: Dualis primus numerus impersectili: Ternio autem primus numerus verus. Quod enim aequales rn partes potest diuidi, Finiti habet rationem: quod non potest, Infiniti. Et Ternio ipse & numerum continet,&numeri pthicipium: at Dualis non nisi in principium, idque unum, resolui potest: itaque Potentialis potius numerus st: quippe numeri potentiam, id est, Unita'

rem bis continens. Ternio autem actualis, qui

quidem diuisibilem fecerit indivisibilem. Quare

Graeci quoque et τΤον nominauere: Nepe quems diuidas, inuenias infiniti habere aliquam ima ginem, quae supersit. Ergo in rerum natura separatus in corporibus non reperitur puncti fia-xus , ut lineam efficiat, quae prima dimensione obtinet unitatis proportionem: neque lineae fiu-xus, ut superficiem seorsum designare nobis liceat , Verum cum ad Tertium perueneris, ut superficiem ducas in seipsam, corpus efficies, prῖ- ter quod nihil est, quod quόve metiamur. Videmus igitur omnia principio, medio, fine contineri : lane haec tria sunt. Motus praeterea, aut est

a centro,aut ad centrum, aut circa centrum: neque ab his ullus est alius. Nam qui in animali inuenitur voluntarius, ex his compositus est.Sed&in sacris tam veteribus, qua nostratibus, ter ple

199쪽

DE CAVSIs LING. LAT. Is raque aut fiunt, aut dicuntur. Et unam Dei sub stantiam tres, neque plures persenas csse vero

credimus. Et grammatici ipsi genus illud, quod

tres caperet articulos, omne genus appellarunt.

Quare cum de duobus loquimur, dicimus, Ambo: cum de tribus, omnes. Haec ita sunt Tria. sed & hic eadem tria, duo sunt. Namque princi pium numeri unum est et Numerus autem ipse, plura. Ergo in oratione quod significatur aut uoum est, aut plura: quare duo tantum numeri inuenti sunt, quibus dictiones afficerentur. Nam Dualem soles ut superfluum omissere. At ordo significandi accepit Ternionem, a caussa eL sciente : ea enim cum sit principium, recte Prima dicta est:itaque cum de se loqueretur,Primam constituit personam. Finis autem eius est, communicare quod sentit cum quopiam: ergo Secundam recte dixit. Materiam autem ipsam, de qua loqueretur, Tertiam. Est igitur Prima efficiens

doctrinae: doctrinae enim caussa oratio : Secunda Finis, docetur enim : Tertia materia, de ea enim agitur : oratio autem Forma, sunt cnim Propositiones serma conclusionis. Quarta aute sub tertiae ratione coprehensa fuit, propterea quod a prima semper esset tertia: pro materia enim habebatur. Vertim Personae vocabulo abusi sunt veteres': nam Primam quidem ut loquentem, Secundam ut audientem agnosti must hae sane personae sint. at Tertiam qua Ee persisnam dicam, quae muta res si : hoc factum est propter rei nobilitatem. Est enim Homo si-bjjese omnium rerum regula qusdam , si sese

200쪽

I38 IvL, CAE s. sCAL. LIB. III intueatur, quare etiam Paruus mundus,ppellatus est: itaque de seipso semper loquendum praecepit, quasi de re cognita sub ratione regulae, cuius mensura caetera cognoscerentur. iccirco per sonae nomen ad ea, quae persona carerent, non temere translatum est. Sane Persona intelligitur status hominis ab animo,aut fortuna. Neque verum est , quod aiunt, significare indiuiduam substantiam rationalem , Ut vulgo Utuntur, cum Itali numerant turbam nomine personarum: sed accidens notat, ut seruum liberum, in genuum , HerOem, Senatorem, sceneratorem, militiem. Itaque cum definiuimus ab Animo, virtutem & vitia comprehendimus t quum Fortunam , libertatem & dignitatem , & contraria. Sic enim semper locuti sunt probati autores.

Nam M.Tullius in octauo ad Atticum in epistola ad Pompeium cum dicit : Mea persona alimproborum ciuium impetum semper habuisse videtur aliquid popularemo intelligit suum corpus simpliciter, sed virtutem, ac sortunam fiam1

quae meritorum nomine iam commemorat. Itaque in primo Rhetoricorum loca a personis explicat, nomen, naturam,Victum,habitum,&alia eiusmodi. & in oratione pro Sylla sic locutus est: Si mihi propter res meas gestas hanc imponi persona. Cum dixit Mihi, intellexit substantiam: clim dixit Personam,intellexit accidens: cu dixit Res gestas, intellexit caussam person ,& circun- scriptionem .Et,Suscipere Personam boni viri:&,

Sustinere, idem alibi saepe dixit. at neque suscipit substantiam neque mutari potest sine interitu.

SEARCH

MENU NAVIGATION