Iulii Caesaris Scaligeri De causis linguae Latinae libri tredecim

발행: 1597년

분량: 491페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

DE CAvs Is LING. LAT utrunque sexu, & esset vox generica aut specialis capies indiuidua: ut homo, cui aliqua do sceminianum: aliqua lomasculinum apponeres adiecti uti ut homo bon homo bona. At Promiscuo no ite: sed alterutro sub sexu captae voci, utruq; sexuaslignares:vt passer albus, etia desce mella. Is aute defectus cum in usum furtim irrepsissct, timiditate quada solus est. Na ut Mulus, Mula, Ceruus, Cer-ua. quare non Aquiliis , Aquila, & cum haberes

sim ego comuni quoq; genere insignire: ut hic &haec ovis potius dicatur, quam aut haec, aut hic Vel haec ,ut etia veteres pronunciabant. Atque illi uide, cum Taurum recte dicerent, etia ad coui ctu Taura, comenti sunt. Qinire igitur voluptatis diuerticula qu sivere: necessitati aut no inseruie-reZverum nulla ars repete persecta extitit. Ille vero in multis vocib', sic in vocu terminatione satalis defectus suit, cum tria genera Vnica unius vocis terminatione comprehensa sunt: ut Felix: vita enim vox est,materia si spectes. at si forma intro spectes, tres sunt una facie. Illud quoque ex anti quis est cautius accipiendu: Na cum discrime generii statuunt, per nota Pronominis, a posteriori accipiunt cognitione: neq; enim Caesar, est generis masculini, quia ei praeponitur hic: sed cognoscitur ita esse quia ita praeponitiat: pr ponitur autem, quia est.Haec de re ipsa. eorum aute voces etia sunt declaradae. Na Osca dictio fuit c5cisa a Mamerte: Mamers eni & Mavors, & Mains, sortem apud illos significarunt: non quod magna

222쪽

18o Iu L. CAE S. sCAL. LIB. IIII. vorteret,ut aiunt: neque enim Latinae voces suere. Foemina autem a foetu: seetus autem τοφοιτα : nam hoc Verbo veteres rem Veneream significarant pudenter: sicut Latini, Coire:quid Gitim purius,quam comitem esse item consuetudo: sic Graeci σαυῶνα , dc συδινε deis, & alia multa, quae in libris historiarum diligenter annotauimus. Disputarunt autem Grammatici Mascula genera an Masculina dicenda essent: & Festus in xii. Masculina mauult, quoniam Graeci quoquo

dem Festus in primo, Fcemineum dicit Genus,

non Foemininum. Recentiores delicati malunt dicere, Generis neutrius, quam neutri. sed antiqui sic instexere, Vter, viri, viro: sicut,Vnus, uni, uno, Vnum Vne: Vt est apud Catullum. &Terentius, Mihi solq. Et ut nomen generis differati comuni illa voce negativa, prudenter, qua potuit, effectum est. Proprium autem Generum esse, pati mutationem , satis patet ex genere incerto, ut etiam Armentas, dixerit Ennius , quae nos Armenta. Sed de his in historia originum satis dictum es .

NVnc eo ordine quem prscepimus, de Cas-

bus agedum est, operoso sane negotio. sus igitur, per veterum definitionem, quid sit, nosatis cognosci potest: quippe,& Nomen per C sum,& Casum per nomen cum definiant, neque haec inter se sint relativa, circularis erit cognitio:

223쪽

sc enim voc ni philosophi,cum ignotum perque ignotum explicatur. Nam si nomen est de i clinabile per casum: Q Fro , quid sit casus. Est declinatio aiunt nominis. quare per haec nihili, notum mihi fit.Sed addidere,Vel aliarum casuvi lium dictionum, quae maxime fit in fine. At vero, Casus non est declinatio: Declinatio enim duo, significat: Actum illum inflectendi primo suo

i significatur motum enim notant eiusmodi verba- lia, ut ambulatio. Id non esst casus: non erit igitur, hoc modo declinatio. secundo, significat caputi quodda,ad quod reducuntur eiusde flexionis nomina:vt prima,secundam,&alias dicimus: ne se quide erit casus,declinatio. Casus enim ipsi ad ea capita reducuntur. d aute ad aliquid reducitur,no est cum eo ide. Reducere enim notat motum: at omnis motus statuit priuationem: igitur si idem essent,idem careret seipso. Voluit igitur intelligere declinationem ipsam mutatione te minationis:sed Casus no est illa mutatio, sed hoc 'ipsum quod iam mutatu est:Casus enimVocativi est, quod iam est mutatum a bonus,non nucinutatur. Itaque vox hic, Cajus, est pretieriti temporis, declinatio praesentis. Praeterea Species est declinatio nominis , hoc modo per terminati enem: ut a Iustitia Iustus: haec enim est desinitio Denominatiuorum. Quid, qudd illa Verba, Quae maxime sit in siner perturbant, non declarant. Nam vox haec , Maxime , accipitur pro eo, quod est potissimum. At potisumum remit tit interdum amplitudinem significati di vecum dico, Potissimum hyeme pluit: signisco

224쪽

i82 Iu L. CAEs s CAL. Op. II1I non semper sque pluere: quare ostendunt ea ves ba, euenire aliquando, ut Casus non fiant in fine vocum, sed alibi quoque. Quod si eo confugi aut, ut dicant, Maxime,idem oste quod, Semper: adderent potius vocem manifestam, Semper. Verum ne id quidem faciunt docili: Definitiones e nim ita sunt natura comparatae, ut hoc ad uerbio ne,egeat. In ipsis enim signa uniuersalia, turn numerorum, tum temporum necessario, & semper intelliguntur. Idem enim dicas, Homo est animat:&, Omnis homo est semper animal. Ctin O nim a substantia consant definitiones, ipsaque abesse nequeat:& de omnibus, & semper dicentur: erit igitur casus terminationis effetius diuersus a prima impositionc:est enim idem nonae alteri',atq; alteri' casus,quia alia atq; alia termina' tione mutatus est. Is autem affect us est in prsdica mento litatis, in capite de figura. Intelligo figuram mathematicam, non autem istam salsasti de qua mox. Est enim Figura terminus quanti . tatis: igitur haec Vox Poeta, quantitate certa,& s-gura est: A, enim vocali clauditur. At vox haec fecrarum,sia quantitas, alia figura terminatur. Est autem affectus is Nominu primo,&verb: Prono 'minum autem,quatenus illorum vicarij sunt: participiorum, ut in ipsis Nominum natura inest. Sicut ego sum calidus, quia ignis calidus est, qpi in me est: ita proprium accidens alicuius, potest esse hoc modo commune: quoniam substantia illa, cuius est proprium, est substatia impersecta, Scomparata ad ulteriorem finem , quam suum: culi nodi sunt elementa, quae non sunt popter si, i scut

225쪽

it icta

DE CAVs Is I IN C. LAT. ID sicut neque materia prima. Illud in memoria habendum est: Siquae voces casu distinguuntur, qui tamen non sunt mu tatae, ut Recto,& Vocativo, hoc defeetu materiae,iaon formae euenire: Quae fuit ratio, ut etiam aequivoca nomina orta sint. -Dico autem diuersam a prima impositione: inuentores enim nomen indidisse Recto patet ex usu loquentium , qui praesentis temporis primam personam,θερια appellant,& Rectum ipsum

Casus essentia haec est: igitur de numero eoru, deque appellationibus nuc agendum. Cadere dicimus moueri deorsum naturaliter: intelligo naturaliter, secundum grave. Nam alia, quae ingrcssu,aut volatu,aut alio quouis modo deorsum mouentur,non seruntur naturali motu grauitatis, sed voluntario: quo motu etiam sursum subeunt. At naturalis motus ad unum tantum sit. Quare palus erectus, aut columna cum ruit,cadere dicitur: non quia tota deorsum seratur, sed quia plurima eius pars. Transsatum est deinde,ut quoties aliter quid aut esset, aut eueniret, quam aut prius erat, aut sperabatur,verbum hoc usurparemus:Vt, Cadere caussa, in qua erat: Cadere spe Excidere memoria. Corporis enim solius interest naturaliter moueri: sed ad res corpore carentes translatum fuit. Huius verbi origo tota Graeca est a praeterito medio Gυ χαζε . quo sono integro praesen iis etiam nunc Vascones pronunciant. Cum igitur apud Homeru dicatur verba excidere ab ore, a mente quoque cadant necesse est. Quare cum a

cadendo Casus sit, passiva sema, ut occasus

226쪽

Sol, quemadmodii supra diximus, qui iam occidisset,in xI 1.tabulis legebatur : Casus appella tione etiam Reetum ipsum assicere ausi sunt,quia a mente caderet imponentis. Sed cum nos de abfectu nominum scribamus, non erit ea recta sen tentia: reliquae enim quoque partes Casus dicerentur : igitur no esset nominum affectus ex murtatione finali , sed sine mutatione cuiusuis vocis: Vt Heli: Vt appareat, quam negligenter sibiipsi isti aduersentur. Sed serendi eo crant, quod vera dicerent,quanquam non secundum ea, qhae pro ponerentur. At contra, qui ita sentiunt, Casus0mnes esse Rectos, quia a generali cadunt nomine: sane ineptiunt. nam quid cst hoc, quod generale nomen appellantῖ ipsumὶ At quiscat, aesarem a nomine cecidisse, in quo nunquam fuit: lais sputum ' cuius ne unam quidem habet syllabam. Materia igitur huius,ab illius non cecidit. Quod si hoc ab illo contemplantur,quia illius species sit, sine non cecidit: qui enim dicat speciem a genere cadereῖ in quo est ut pars comprehensa praedicatione: & in qua illud est ut pat

constituens essentialis, Ut omittam tempora Verborum sutura casus, quoniam a verbo generali

cecidissent.Ergo alij rubtilissime dixere,Rectua esse Casum, quoniam ipse est qui cadit. cum de sinit esse Rectus,&fit Casus. Si enim Rectus est,

qui declinatur, qui flectitur,nempe erit Casus.Itaque Aptota vocata nomina, in quibus recta non caderet.Verum ne hi quidem sunt audiendi: Nam quaero, Rectus ante quam cadat, Casusnest si est casusante quam cadat , ergo sine caus

227쪽

am nos it: it

qui , illis σ

ati ala

DE CAvs Is LIN c. LAT 18stata est, sine mutatione & flexione erunt obliqui casus. Sin hi casus sunt, ille non fuit: mutatum nim non est idem. Quidam ubi deiecti sunt his rationibus, ad alia commenta confugere: eudem esse posse & Rectum & Casum: quia stylus e manu postquam cecidit, rectus adhuc est. Hic falla cia est Recti& Erecti: iccirco duplex fuit vox,

ευθεια, &όρθη. interpretamur primam Vocem re ctam,alteram erectam. Rectae ratio est a partibus, ne extremorum tenorem egrediantur et nam

qui sic definiuat, Breuissima extensio, per pro prium , non per essentiam definiuere. Erectae autem ratio est a situ, & relatione uniuersitatis: cuius scilicet partes extremae non egrediuntur lineam mundi perpendicularem. Ita etiam curuus stilus poterit erectus esse, &'stilus rectus, iacens: opponitur enim Rccto obliquum , Erecto autem Iacens. Iccirco dicimus in definitione Ere- Qi,cuius extremae partes non exeunt lineam mu-d perpendicularem. quoniam etiam curua erecta esse possunt. Vere autem Erectum sic intelligas: nam Nutans licet non sit Iacens, non tamen vero Erectus est: sed est, ut aiunt, in si cri:definitiones autem rerum sunt persectarum. Hinc Nominatiuum vocabimus Rectum, quia breuissi ma nominis ex testo est: ut linea recta: iccirco ευθυapud Graecos significat statim όρθίω autem , quia stat: neque dum flexa est: erectum dicas, s lubet. Caeteras autem partes inflexi nominis, a Recto quidem obliquas, ab Erecto autem casus. Sed rectius fiat, ut obliquoiu nonae omittas: nullo cnim modo potest competere ratio curvitatis. Casum

228쪽

IvL CAE s. sCAL. LIB. IIII autem appelles illam terminatam mutaxionem, exemplo Aristotelis , τη VHωcri δαφερ ν τα παρω

CAsus,voce largius cum recto quoque coin municata,videamus quot sint,&qui,& qua'

re non plures, quam a veteribus traditi sunt, neque pauciores. In omni actione est id quod agit,

id quod fit, id quod factu recipit, priuatio,& finis

cuius caussa sit. Q unque casus fuere necessaris gens, Rectus: quod fit, Secundus: cui fit,id est finis,Tertius:quod recipit, Quartus: priuatio,seMtus. Agit enim faber, facit formam freni in serro, facit Cqsari ,recipit formam serrum, quod carebat ea. Ita constitues orationem, Faber cudit serrum Caesari ex catena. Interroges igitur, uti facit serro' Formam freni: ex catena. in catena enim non erat. Ac quanqua videtur serma illa esse finis: imposita enim Arma, cessat artifex: tamen non est finis ultimus: est enim finis operae, id est, actionis, non autem operis. fit enim propter γquum Caesaris. Sic & su per inarti natura poterat dubitarii videtur enim formam no materiam significare, cum dicimus, Aedifico domum. Aprudibus philosophiae hoc veniat in mentem: D0'mus enim & materiam dicit S sorma: Vocabul igitur hoc facit, non autem casus. Cuius rei s-gnum est, dicam, Caedo lapides:hic nihil est, prae

ter materiam: Caesera avisi forma est, puta Ioui , aut Caesaris. Ita in domo, si sermam a materiata'

tellectione distinguas, sic dicas, Lapides cuip*suae

229쪽

, DE CAvs Is LINc LAT as suntλ Domus: a forma enim hoc habet, ut ne sint, Pontis, aut alterius rei Mutantur autem locutionibus Casuum rationes: aliter enim accipias in

passuis: sed simplex inuentio rerum talis ab ipsis principijs suit. nia vero sermo institutus est,

ut dicebamus, quo cum altero lententiam nostra communicaremus: iccirco Qua latus casus inuentus est, cuius ossicium vocandi esset. Sapientius autem a nobis fit, quam sit factum ab antiquis: cum ordinis nomen indimus casibus, Primum,

Secundum, Tertium, non autem ossiciorum. Nacum in varios usus su si essent, non solum diuersariomina, sed etia superuacanea sunt sorti ti. Quid enim Vxorium casum dixerunt Secundum' modestius alii Patrium , prudentius Possessorium. Nam Hectoris Andromache, non est Uxorius, sed Maritalis: sicut apud Valerium,Terentia Ciceronis. Ita cum dicis Caesar Sylvij pater, Filialis sit, si si Patrius ibi, Sylvius Caesaris. Sic enim Cicero: Cato,huius pater, qui Vticae sese interkcit. ratione etiam Genitivum nominarunt.

QuidZnon ne erit etia Carpetarius, cum dica,Carpentum opus Epeiὸ Sed grammaticis nullus finis ineptiendi. Datiuum non inepte dixere, Acquisitiuum melius: nam quod contraria natura in- is enitur: ut, Ausero tibi librum: hic etiam acquisi tionem intelligamus: nam recipit ablatione. Ac cusativit pessime Latini, Graeci mitius αἰτιατικM, ut causissi sit, non accusatio. nam sic oportet dicas Sextum casum, Defensorium: nam quemadmodum est, Contra Vatinium: sic erit, Pro Vati

nio. Sed & ridiculum sane:etenim ut est, Accuso

230쪽

188 iv L. CAE s. sCAL. LIB. IIII.

Clodiu sic,Desendo Clodium: potior autem defensio esse debet. Salutatorium etiam Vocati' uum,non male: sed hoc generalius:etiam salutta, vocas:neque enim Vocare primo significatu suit, arcessere, aut ciere: sed, vocem edere: postea sitit,

nominare. Sic Clamare,Vocem contentam edere, postea appellare: ut apud Plautum transitive, non absolute, Clama hominem,καλων. Ablativi quoque nomen non semper sertiit, sed etiam deturi Carsire datur regnum Antonio: nisi dicas,au serri ab eo quod dat, id quod datur,& recte. Septimus aure a Sexto non magis distat, quam Ge'nitivus a seipso cum aliud quam gignere, SDatiuus aliud quam dare significat. Is autem casus Septimus,Vt Voluere, ut nos Sextus,habuit rationem instrumenti: nam hoc quoque inter causssas numeratum es . Ac Platonici quide,inter quo etiam Galenus suit, instrumentariam caussam ab alijs distinctam posuere: at Peripateticis ut sta'nia sapientius , ad genus caus ae essicientis: est γnim Malleus essiciens Annuli r neque ipse sp Aurifice, neque sine ipso Auri sexi sed ita, ut si

Malleo non agat, agat alia re, quae illius loco st, Adeo ut Aristoteles etiam ipsam motionem imter essicientes numerarit. Igitur in recto non po' tuit esse, propterea quod simplex est. In sexto casu fuit, quomodo est essiciens in passiua locutione: ut idem sit, A Caesare, & a Lancea vulnus fa-

est:utrunque enim est agens.Itaque & a Laacea , & Lancea : quare cum neque Caesar sine Lancea, neque Lancea sine Caesare vulnus pos

iit facere, & tamen Caesar multo potior si,quip

SEARCH

MENU NAVIGATION