Iulii Caesaris Scaligeri De causis linguae Latinae libri tredecim

발행: 1597년

분량: 491페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

, Igitur idem est, si dicas, Persona Ciceronis: S , a Status consularis: sic enim ad Atticum scribens, a cum negat esse e dignitate consulari, di ista quae- dam iacere in Clodium , possis interpretari,s non pertinere ad personam cius. Vnde autemi dicatur, contra quam Gellius senserit, quόtque 3 significatibus aucta sit, in libris Originti ampli D: sime narratum est. Fuit & aliud imitandum, quod 1 extabat natura: si quidem intererat, ut quod mas, , foeminave esset, & quod prae te rea neutrum, ini dicaretur. Quare quod per marem sceminamques propagarentur genera, genus id dictum si it: quod, autem extra haec duo esset, non directo signi sic a tu generis nomine accipi debuit ut iocatur se , per ineptijs Grammatici lepidissime Ausonius 3 i sed per negationem. Neutrum enim, genus est, , quia non est genus: ipsum enim nomen indicat, ii non esse genus. Hoc igitur est,quod non est. Hoc t en habent negationes, Ut non ponendo po- , nant, veluti cum dico , Nullus homo venit: hic, actio est, sine persona: si enim non subest homo, aduentui non erit actio. Nam praeceptores mei, hoc errabant, cum more medicorum Neutru ge-i nus ex utriusque participatione constituebant. i Temporum autem rationem fuisse necessariam, intelliget, qui motum, quid sit, scit. Sed illud fuit animi officium, Q piisque perspicacis. Nam cum affectus varij sint in functionibus huma ni , puta, optandi,Iinperadi, veritatem designa di,verba ipsa quae actiones significarent, inflexe re, eosque flexus Modos appellauere: propterea quod aliter , atque aliter animi propensiones L 2

202쪽

temperarent. Videndum est igitur has dictionis affectiones,quς,quotve partes orationis, quibusve de caussis sibi vindicent. Substantias, quae seipsis constant, easde semperesse, qualicunque animi affectu notentur, manufestum est. . Nam Equum pronunciaro vel optando,ves imperando, non mutabo: itaque cum neque mei animi mutatione,neque temporis men-.sura mutetur, quin idem equus sit: neque nonai

na, neque nominum notae pronomina, tempore aut modo Variabuntur. Simpliciores autem no tete, quae vincula tantum essent orationis, non magis potuere mutari, quam vinctio ipsa in rebus. Si enim Caesar cum Catone bellu gerit, neq; per' sonam possis ei hosticae conuentioni, neque numerum, neque alia apponere, ut varietur: idem enim semper est το υπάρ ac ειν erati ντών. Sic reiectae sunt Coniunctiones, Praepositiones, Interiectiones: nudae enim,& simplicis rei notae sunt. Vnum venit in controuersiain, Ad verbium: nempe cum

dico Heri, Cras, videor tempora discernere. Sed non ita est,haud magis, quam cum dicam, Diei, Annus tempus enim significat primo statim significatu: at verbum no tempus,sed sub tempore. Itaque non una eademq; voce, sed diuersis diuersa tempora sunt ad uerbiis significata:itaque etiam a

numeris exempta sunt: cum enim essent tempera- metaquq dam Verborum, Verborum numeros sequi satis fuit. Erunt igitur Nomina variata per Numeru, &Personam 3 sicut & Verba: peculiaria autem illis lia,alia his,dqquibus suo loco.Nunc enim caussas

203쪽

declinabilium,& indeclinabilium ut perscru taremur,sitis haec hic habuimus declarare.

CAPUT LXXIIII. O .eius sterisrum Linonis alterius modi.

ATque his quide affectibus rerum ratio explicabatur: sed & alij suere potius, ut ita dica, materiales: Figura,& Casus. Casus enim addi iunctionem intellictionis sunt inuenti, non ex ipsarum rerum mutatione. Figura autem non semper a re. Nam quoniam vel mistae, vel compositae essent substantiae, composita quoque nomina fuere quaedam, ut Tragelaphus, Vulpanser aut substatia de accides, ut Equi ferus. A t quq dam suere figurae, quae nihil ostenderent in re compositum, ut personare, in sistere,& alia talia. De specie autem dubitari possit: nam quemadmodum qualitas intellecta per se, a nullo tunc dependet,puta fustista: at in Caesare eam si con templemur , videtur ab eo & constitui & pendere, iccirco videri quoque possit derivatum nomen Iustus, substantiam ipsam tanquam sui principium consignificare. Illa omnino cst in verbo materialis, Coniugatio: nihil enim refert

quodnam in elementum abeat, modo actio, aut

passio significetur: quare diuersae inuenias Coniugationis idem verbum, Lavo, Pense: Lavare,& Lanere: Densare, & Densere. Ordo vero, ne que a re sumptus seruatur, neque immutat ora tionem , nin certis modis transponantur: neque enim eodem dicas modo, Omne vivens est

animal oc, Animal est omne vivens:sed structura

204쪽

Omnino non mutatur. An autem sit propriusasse cuiuspiam, suo loco dictum est. Hinc colligcre possumus, cum alij sint e rebus nati, alii materiam ipsam vocis potius sint secuti,

ex quibusdam constate necessario veritatem , ex aliis non necessarid: nanque vitiato tempore fabsi fit oratio: vi, Vergilius iterum nascetur. Si autem vities genus, non fiet falsa, Vergilius bona. Figura autem etiam falsam facit orationem, ut si dicas, Vergilius est poc sis. Modorum autem solus Indicativus pertinet ad veritatem.Sed de his suo Ioco.

CAPUT LXXV. Ouod Persona, ct Numerus accidat omnibus partibus, s quomodo an Sexus Uerbis i addi debeat.

STatuae intellectio non uniusmodi est,ita nec

voces: statuam enim interdit agnoscimus , uxest signum Caesaris,interdum ut marmor est: seriore modo, percipitur ut substantia: priore, ut refertur. Sic imago in speculo & res est quaedam per se,& signum alterius rei. Eodem modo cum voces rerum signa sunt,earum quoque naturam imitantur: Ubi vero per se accipiuntur, ipsis quoque tanquam reS quaedam intelligutur. Qia re tum Ad uerbia, tum Coniunetiones, aliaeque eiusdem modi, cum Nominibus Verbissique dc secundas personas , & tertias obtinebunt: sed non eodem modo nam Nomina Verbinueres significant,personas consignificant: Coniunctiones, atque c*tera: tales partes, rerum modo.

205쪽

sgniscant,personas non consignificant, sed ipsae sub persona consignificantur. Exemplum rei

huius hoc est: tractabo naturam huius coniunctionis Visamquam: in ea narratione semper apponam verba tertiae personae. Exclamabo ad i-ysam oratorum more: ut in fibulis, O' coelum, o terra, b maria Neptuni, quae nihilo melius respondebunt mihi: apponam secundae: consciam Prosopopoeiam, addentur primae. Eodem quoque modo vox haec, Patres, erit numeri pluralis, cum significabit: cum significabitur, singularis: qua ratione etiam pluralis numerus, di

cetur singularis. Sed restat quaestio , Qtram ob rem Verbo sexum non addidere, id quod fecerunt Nominibus. At si eri debuisse vel ratione videtur posse comprobari: Nam cum Verbum sub tempore id significet,quod Appellatio sine tem pore: sicuti Appellationes secutae sunt sxorum

naturam,ita etiam Verba sequi debuere. At Appellationes sexum, iusta sexum nominum fixo rum , id est, substantivorum , mutant: igitur etiam Verba mutare debuere. Curro enim cursum significat sub praesenti tempore, & albesco, album. Si igitur recte dictum est, mulier alba, quo in loco, album, mulierem sequitur: eodem modo .Albescit, quoque mutare genus debuisset. Satis igitur est colligere , fieri potuisse : breuitati autem consultum esse , chiri factum non est. Quare Verbum , cum tran

sit in Participium, facile ipsum genus recip re quiuit.

Diuiditur igitur in Declinabile, & in In decli-

206쪽

LATINIS, LIBER

Q V A R T V S.CAPUT LXXVI. imminis essentiam,tam ab appellatisne,quam a re ipsasatuit.

nis Substantiam ipsam venati sumu , eiusque Affectus: tum Species, ea rumque affectiones in comuni: qui-Dulque euent caussis in usum profect . Nunc iam deinceps sin gulis libris singulorum ratio explicanda est,eodem ordine,quo res ipsas, quaru ΠΩ tar habebatur,sunt secutae. Nome igitur primum exequamur:esse enim notam rei permanentis, ex iis quae supra diximus,satis constat.Itaque in ipsa appellatione comprehensa est vis quaedam actionis: quasi ipsum esset caussa quaedam notionis. Nam Vt a Moueo, moui,motum, uimen,

207쪽

men:est enim imago quaedam,qua quid noscitur: instrumentum quasi quoddam costaitionis: ac

veteres quidem rectam viam instit e,cum dicerent,quasi notamen. Verum minus recte bonam sententiam explicarunt: Notatum enim posterius est, quam Notum: sic Notamen, quam Nomen: ut e contrario ab hoc illud potius sit. Fuit prius Noo, a quo Noscor Vt ηρεμαω, a quo σκω,apud Theocritum : les enim sic loqui co-sueuere.Multo minus audiendi sunt, qui a Graeco ονομα, quod το νέμειν, sicut de dedu-zere, quoniam quo pacto lex suu cuique tribuit: ita & nomen suam cuique imaginem rerum reddit.neque enim recte deductum intelligas ex ipsa, quam temere auferunt,vocali. sed ονομα rei ut titulas fuit, a iuuando. quasi Mομαcuius usu rem agnosceres. Haec est vocis origo. Res autem sic

se habet in desinitione. Dictio declinabilis per

casum,significans rem sine tempore. Omnes Gnim partes siue species dictionis, per genus sum scilicet per dictionem sunt definiendae: ut constet error grammaticorum , qui eam partem grammatices appellassent. Aliud enim est grammatica , aliud grammaticae subiectum Dictio,

siueo ratio. Sicut neque verum est quod aiunt a-li,qui Grammaticae partes quatuor secere,Literam,Syllabam,Dictionem, Orationem. neque enim est grammaticae pars oratio, sed totum ipsum argumentum quod vocant Quis enim dicat Architecturam diuidi in aedes Diis rentiae autem illae necessariae sunt. nam Pr*PQ

208쪽

sum, Participium per temporis priuationem:Hac tamen definitione non distorta Pronomine, nisi adhuc aliquid agas, sic primo,vel sine medio rem signiscans. Nam pronomen hoc, Caesarem significat, sed non statim: primum enim refert ipsum nomen hoc Caesar, deinde rem ipsam. V teres autem Vt in csteris desinitionibus , salsi sunt,cum dixere significari, substantiam aut qua litatem,propriam, vel communem. Nam etiam

aliud quam substantiam significant, vel qualita- ltem quippe quan titatem, relationem, situm, pri- Uationem. το εχ ν, το mr ου. Illi vero etiam ridiculi

sint, qui in nominis definitione rem a corpore distinxere, nihil enim infelicius grammatico desinitore. Nominis affectus etia accidentia appel lauere, quoniam Graeci verum ita intelligas, non κοινα, sed ἴδα, quae Qui utilianus re cte propria Vocat: sunt autem sex, Species, GenuS Numerus, Figura, Persona,& Casus. Atque horia quidem quinque a veteribus consessa sunt, persona autem turpiter omissa. Principio, si ic' circo reiecere, quia eadem vox sine ulla variatione,quamlibet co significet personam, etia a pro' nomine ausereda erit: neque enim hoc pronome Ine,ut primam aut aliam notet, Variatur: neque hoc pronome aliam, quam primam indicat. Sed hic quoque acrius iudicandum est: nam Pronomina personam, significant. At aliud est signi ficare, aliud co significare: ut hoc nome Teni tu, fgnificat mensuram motus, verum non coligni' sicat motum. at nomςn hoc Fersona, id quod si '

209쪽

consignificat. sic Pronomen hoc Ego , persemini signiticat quamlibet,pro quolibet enim nomine

ponitur, sed primam tantum consignificat:quare cum per personas non varietur, no assignabit af

sectum personae Pronomini. Postremis id falsum

videmus esse, quod de Nomine afferunt:idem m. nim nomen ut alio flexu casum, numerum, si

guram mutat,sic& personam.Nam secundae per sonet quinti casus omnes sunt, quos dixere Vocativos. Verum neque hanc subtilem sententia illi intellexere, & omnino tertiae tantdm personae nomina putarunt, adeo inepte, ut nisi adiect6 Pronomine, negarint posse diai, Homo curro. At o bone, quod Pronomen agit, vicarius quidam:

herus ipse, Nome scilicet pro quo illud ponitur,

non aget ergo non Pronomen a Nomine, sed Nome a Pronomine dependebit. At fuit aliqua-do,cum nullum esset Pronome: tum miseri mo tales de seipsis nihil poterant enunciare. Conce. dunt pudetiores usum verbi substantivi,& simi lium,Homo sum,homo fio, homo nascor, homo dicor at quid est,Homo curro, aliud, quam Homo sum curres Itaque paulo modestius alij sunt nugati, Appellativa huic usui concessere. Propria sustulere: ut non nomini in suo genere competat Variatio per personas, sed eius speciebus aliquibus:proprio aute non .Verum qui intelligat,quid

grammatica sit,facile eorum reprimat audaciam. Est enim Grammatica scientia loquendi ex usu: neque enim constituit regulas scientibus usus

210쪽

pationibus, collegit comunem ratione loquendi,quam discentibus traderet. Igitur cum tam apud Graecos, quam apud Latinos prima verbi persona cu proprijs nominibus posita sit: idque& a probatissimis,& frequeter factum sit: debuere ab illis isti leges accipere sibi, no de suo fingere potius, quam figere. Omitto illud Euripidae,

nostros: Ouidius sic loquitur, Hospita Phrilis

queroriin epistola Heroina. In fine comoediaruTerenti j verba illa sunt: Calliopius recensui. Suetonius C. Caesaris verba refert: Tantis rebus gestis C. Caesar condemnatus essem. T. Liuius in primo, Romuli haec: Haec tibi victor R omulta Rex regia arma fero. Idem in persona Annibalis: Annibal peto pacem. Sallustius in oratione C. Cottae consulis:En C. Cotta consul facio.Neque veris subest ratio , qua possis dicere, Homo lego:& no possis, Cisar lego.Imo vero multo reetius: Cqsar enim ego sum,non alius. at alius horino aeque , atque ego. Quare in tertiam potuit transferri appellatiuuiri: proprium autem remansit mihi in prima.Est & illud validissimum argumentum , Nomen esse notam rerum . sive igitur tempus inspicias, siue dignitatem, primum seipsum nominauit homo:at in homine,primope sona,& ab eo alijs communicata. Quid illud λ sNomini, in communi, ut nomen est, copetita sus:& tamen castium variatio defecit aliquot no-

SEARCH

MENU NAVIGATION