Iulii Caesaris Scaligeri De causis linguae Latinae libri tredecim

발행: 1597년

분량: 491페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

eiusdem rei, & modus idem : Nam & terminatioin tuus, significat actionem, & ipsa passo ab actione no distinguitur re ipsa: igitur significabitrem ipsam in agente. verum Grammatici sero sapientiam cum vocabulorum via coniunxere.

. vero significant passionem, in itas, exeunt,

praeeunte secundum verbi naturam consonantervi, Habilis, Facilis, Agilis, Plicatilis:in quib' elementum verbi anteit Habeo, Facio, Ago, Plico. Quaedam autem a suturis ducta sunt: ut, Amabilis:& a supinis,Pensilis, Flexilis, non sine ratione: aptitudine is enim significarunt, qui, non est necesse,ut in actum producatur. At recentiores audacter nimis iam actus significationem attribuere,idq; friuolis sane argumentis. Fictile, inqui ut, vas,quod est iam fictum: coctiles Ilieres, qui iam cocti atque alia multa eiusdemmodi. Auxere e rorem pertinacia: Nauis, aiunt, Agrippinae solutilis,quia no bene erat collata, sed soluta. hoc autem ridiculum es. scimus enim & satis Nautarucontinuisse:& diu cursum usque in altum tenuita

se: sed quia solui poterat, sol utilis dicta suit. Sie Versatilis scena, quae versari potest machinis, qualis illa Marcellituit:qubd si est Versatilis:quia

versatur: cum non versabitur, versatilis non erit. Sed Aristoteles in nono Metaphysices disputat hoc aduersus Euclidae sectatores, quoa ibi Megaricos vocat: ij sic profitebantur, Non posse nos moueri, nisi cum movemur. Vertim de his amplius in Oratione de En delechia pro M. Tullio. Qua item ratione iacient,ut upupae crista ipsis se-utati neque enim semper plicata est,sed quia ali

292쪽

quando IV stquam fuerit erecta plicari potest.Fi- . ctile autem,atque alia eiusmodi,si talia sunt,non ne talia fieri potuereΘOmne enim quod est,ab eo quod vere est, factum fuit: Omne quod est,prae ter Deum,ab aliquo factum fuit: omne quod factu est,ab aliquo fieri potuit. Costiles lateres di cuntur, quia crudi sic primum sunt appellati. quoniam coqui potuere.Sic Rasides calathi,& Tapetes,& alia. Lychni pensiles,antequam pendantur: potestatem enim pristinam significant: sic Vua,

Batne. a,Horti, quoniam in superiora eorum usus transferri potuit. Flexiles rami, lenti: quia possunt flecti . haec vox etiam additamentum passa fuit informatione Flexibilis. Auru,aut ars ductile,quod ex massa in lamellas duci potessi Sessiles lactucae, quarum natura est ad sede dum postquam creue rint: ubi absoluta significatio est, non transtiua ad passionem,quasi quas sedere cogat natura.Ansa tortilis, quae inter fabricandum ex directa, to ta facta est. Apertile latus,quod quiuit aperiri.Altiles gallinae, quae possunt & ali,&nonali.Horum igitur ratio duplex: naque potestas baec, aut a natura est, ut fit exilis iuncus: aut ab Arte,ut coctiles lateres: ergo naturalis illa vis .nunquam descit: nam etiam cum flexi sunt iunci, retinent nihilo minus pristinam Rectendi facultatem coniungi tur enim actus cum potentia, & tales sunt, quia possunt esse. Fluius rei ratio est, quia ab essentiae principiis fluit potestas illa. Scire potest infans Musica. Adultus scit. nunquis dicet tunc amisisse scie di potestate my Quae autem ab arte proficiscutur, non sic se habes: neq;. n. cocti lateres possunt

coqui.

293쪽

DE c Avsvs LING. LAT ruercoqui: quonia coctio accides est, extrinsecus aduenies,nsi a primordiis laterii. Sed haec quae arte seret secuta sunt ratione eoru quae si uerent a natura. Sic. n. cosultius fiet quam quod a recetiori b. est. vi quia lateres coqui nequiret, idemque

in ipsis & coctum & coctile esse videretur: iccircofexilem ramu eundem putarciat & sexu: Et fissi te robur ille cum ssso.Na cum Plinius inquit. A lia fissilia, ilia celeriora frangi, quam findi: nonne

intellexit,aptiora, quorumque natura praeuerte retur citius fractione, si fissioneZSic etiam Theophrastus,unde ille χις ι ,θλασα, οws . quae ipse

acceperat a praeceptore diuino suo ubi loquitur de crustis ac testis Aquatilium.& in 8. Metaphy-sces.Poetica licentia dictu est, Penetrabile acti

ue: cui Porrum sectivum,vulgus contra pastu e. Hinc constat male reprehendi Boetium a curio sis recetioribus, qui γελα ικα ,Risibile interpretatus est. secit enim cxemplo eodem & analogia,

qua Sestilis lactuca dicitur, absolute. Quantitatem autem quaedam simpliciter de clarant, quaedam non: Nam tempus & locum sub quantitate quum intelligamus: Tempus simpli citer quaedam fgnificarunt: ut Bimbs. at locum

nψ simpliciter, id est sub qualitate, sed sub

neque enim Montanus, eum s senificat,qui moniis instaresti sed qui montem habitat. sicut In

testinus loci habitu. Hqc multas cu aliis comunes habuere terminationes,in Sanus, Sylvanus: cuius

affectus proprius fuit, ut ex adiectivo fieret sub stantivum Coelestis:Terrestris: addito clemento sicut Palustris : nam Paludeseris, asperum est, &

294쪽

sertasse barbarum. Supra posuimus, Aquaticum, a qualitate non male: sequitur enim qualitas sub stantiam, & loci rationem. Cognatio enim est inter locum & locatum. ac sane iplum hoc genus, το cum qualitae, ath cum relatione mi scuere: quidam neque habitum speciem qualitatis a relatione: sed haec sunt alterius operae. Habes etiam alia: Litoralis, Marinus, laritimus,Pelagius, Fluuialis,Fluviatilis, Aquatilis Tartareus, Aerius, & eiusmodi. Mapartibus terrarum, in quibus etiam id diuersum suit: in Ensis, ut peregrinum incolam, non indigenam declararet: sane Martialis mauult librum suum Hispaniensem, quam Hispanum: ut Romanus sit, qui in Hispaniam animi gratia diuerterit. In aliquibus tamen Natiuum est:vt, Veronensis.longe diuersa ratio ne dictus est Cato Vticensis, clim Vticae periit, non est natus. Et ampliore limite, ut Pratensis. sicut Subcinericius panis, non ex cinere, sed subcinere: adiuuatur autem a praepositione. Graeca sunt,d archaniola,& Crotoniata. Prisci ita constituere, ut animaduerterent, quaedam excedere nomen loci: Creta, Cretensis: quaedam non, sed alia aequare: Macedonia, Macedonicus: quaedam superari, Italia,Italus. Haec a regionibus. Ab op-lidis autem negarunt. Itaque a Venetia, Venetus: a Venetiis,Venetianus maluere. At Barbari

quidam nihil discriminis iaciunt inter Venetiam , & Venetias. verum ut illorum consilium placet, Venetiani enim a Venetis distinguendi sunt, sicuti Patauini a Venetianis: Veneti enim

Patauini quoque sunt: ita regulae seruitus displi-

295쪽

eet. Idem enim ab oppidis quoque euenit: a Roma, manus: a Tiserno, Tifernas: a Camerino, Camers:quare a Lavinio oppido, & Lauina de Lavinia recte ducas. neque a grammaticis Vtrum

legendum sit apud Vergilium, sed quemadmodum poeta scriptum reliquerit obseruandum. Proprium horum est pati concisionem. Sarsinas, quod fuerat Sarsinatis: & literas trans serre: Vt a Velitris, non Velitrenus, sed Veliternus: quan quam demptam potius iudicarim, ut fuerit Velitrerinus, deinde vis vox expolita sit. Ex his colli gitur non esse verum quod aiunt, in Enyis ea esse,

quae a Graecis οἰάρι χίμα. vocantur: nam ctiam

sunt indigenarum, Coloniensis, Lugudunensis. denique Pratensis. Tempus aute& Temporis partes, sic: Extem poraneus. nam Tempestivus, ut diximus, potius temporis habitum significat. sicut Intempestus: quod suit concisum tepestiui. Hora, habet Horarium, cum diei partem significat: at Graeci quaternas anni partes sic appellarui. unde Latini Hornu, ubd huius anni ellet, neque in alienas trasis set anni sequentis. Diurnus, a die: Nocturnus a nocte:Vespertinus,Matutinus, penultima producta. itaque etiam Diutinus & Serotinus pronunciandum est, contra quam prodidere. A Conticinio,&Diliculo,& Crepusculo, no sunt deducta. sed Aduerbiorum forma utuntur. Perdius,&Pernox,c5positione adiuta sui, qud minus coge

rentur in communem terminatione: sicut

ραν animal diei um ab Aristotele. AMense vulgaris vox Menstruus, dura sanentaque emollivit illa

296쪽

3 CAE s. sCAL. LIB. IIII. Cicero,& Mensurnum fecit. Annuus non solum Mani habitum significaui* , ut reditum statum in dicaret: velivi quum dicimus, Annua sacra: sed etiam totum tempus, Idque Unicum: ut apud Iure consultos, Annua, Bima,Trima die. Anniculus aetatem sub tempore, sicut Qesdragenarius, & eiusmodi. Disci clam autem quantitatem fgnificant his teri yinationibus, Centenarius, Binarius,Terna rius, quae etia sub reduximus neque enim solii in numerum , sed etiam habitum ponderis, aut aetatis, aut ordinis con notat, res enim valde sunt complicatae : neque nisi a philosophis dignosci plane possunt. sicut Bini: terni, & eiusmodi: quae iccirco carent numero singulari, quia plura comprehensa, ad totidem referunt: sed licentia poetica pleraque torsit.

R Elatiuum significat, ut diximus,aut AEqualitatem: vi, Vicinus , Propinquus: non enim L6cum:'t falso scripsere: sed Relationem in loco. Aut Inaequalitatem:hic sunt species tres. Posses suum, Comparativum,& Superlativum. Deminutivum autem comparativi species est: de quibu omnibus iam est dicendum.

DEnominatiuorum species cesentur Possessiua: sunt enim Posse silua quae id denominat, cuius sunt: ut,Ensia Caesarianus.Ac quaesitum

quidem

297쪽

quidem esias a nobis est, quam nam ad causam

reducerentur: nam Caesar ensis sui neque materia est, neque essiciens, neque forma: videtur igitur potius esse finis. Sic Pompeianus ager, Seianus e

quus, in usum Pompeii, & Seii. Sic Olympii ludi

in honorem Iouis eo cognomento: sic Circenses,&Megalenses, ad Postessiua redigendi sunt: sic Florales,&Robigales,& Saturnalcs primis ira fuere, siue Dies, siue Ludi, siue Vacationes. dcinde tenuit consuetudo, ut potius Robigalia, & Saturnalia dicerentur, propterea quod laoncstiore consilio Sacra,quam Dies intelligerentur. Quaesiuimus illud quoque An a materi:l: Vt, cretaceus: a Arma:Vt, statua Hercilinea: ab essiciente:vt, Venus Apellaea .ducerentur. Et non videtur: sed sim pliciter Denominatiua sunt: ac quanquam videtur quaedam relatio, Limen non correspondent. Neque enim Creta Crctacei est, sed pars totius. Haud enim sere inuenias praetor Deum, quod non aliquo modo reseratur. Omnia enim salienae ab illo dependemus:Solus enim Vcic est. Differunt autem a Patronymicis Possessiuat primum, quod Patronymica fixa dicuntur, haec mobilia: illa patrum aut avorum, aut Omnino ge neris habent significationem:hqc cuiusuis rei no tae sunt:illa a proprijs,haec a comunibus. Ex quibus colligi possunt rationes, &caus ae reponcndarum specierunt, quae sunt a veteribus proditae. Neque enim aut Cardiacus, aut Mathema ticus, aut eiusmodi, sunt Possessiua, ut putarunt,

sed Denominatiua : sicut de alia quae sunt supra

declarata. . I

298쪽

Comparativorum Superlati ri que natura,

ESx hoc receptum e scientijs tam quae Magni

tudines, quam quae Naturam contemplan tur: e nihilo nihil fieri. Ita e rebus,quae caret corpore, coniunctis , nunqua quicqua corporis fieri. Nam ne coniungi quidem possunt. Coniunctio

enim extremorum, extrema autem corporum

re si incremeta fiunt ex Quantitate, Somne Q,intum diuisibile est in semper diuisibilia, incrementa quoque ipsa diuidentur: igitur quae significarunt quantitatem, primo receperunt modum tum incrementi,tum diuisionis. horsi imitatione item ea, quae indicarent Qualitate:propterea quod intendi ac repaitti posset Iccirco Deno minatiuorum, quae reseruntur, duae fuere species constitutae, Comparativa, & Superlativa, quM Quantitatis, litatisve diceret incrementum:& Deminutilia, quae incrementi dicerent certam ablationem. Occurrunt aute primo loco Deminutiva:si rei naturam spe stes. posito enim nomine Iustitiae: siquid adiungatur accessionis: per propiores gra' dus ascendemus ad excessum. Verum quia non sunt specie diuersa a coparatiuo,sed modulo tantum quodam,atque iccirco posterius excogitata, posteriore loco tractanda iudicauimus. Etenim si dicas Meliusculum esse Triticum Siligine, etiam Melius, possis dicere. Comparativum autem de Superlatiuum simul statuemus, haud enim ab simili sunt natura: neque enim distant nisi quate-

299쪽

DE CAVos LING. LAT. 237nus pars a toto. Vt quemadmodu Deminutivum

modus sit Coparativi, ita Comparativum Superlatiui: ut qui sit Doctissimus, etiam Doctior sit. An vero etia possit dici Doci iusculus)Et videtur. Toto enim partem contineri verum est. si enim qui sit doctissimus, etiam doctus esse dicitur: etiam doctioriquare non etiam doctiusculus, quod inter doctum &doctiorem intercipiturῖ Vertim res aliter sese habet, Deminutivum enim non solum partem notat, verum etiam ei certos praescribit limites.Neqtie vero solo hoc differunt: sed& alia caussa subest. Nam Superlatiuu etiam absolute poni potest: vi,Caesar fuit sortissimus. Significat enim, ad pium sortitudine, omnes eius numeros absoluisse. At si dicas, Doctiorem, necessariis quempia,quicii comparetur,aut ponas,aut intelligas .Prius autem comparatiuuin uentum est.

Est igitur Comparativum specie, dictionis

excessum significans ad alterum relatum. Dico autem quantumcumque, & qualemcunque excessum inon, ut dixere, mediocrem: neque dico sieciem nominis,ut nomen est: sed ut nomen est species dictionis.Nam & Participium & Praepositio & Adverbium comparantur. Hi duo errores veterum fuere: quorum alterum mox explicabimus. qui vero contaminauit desinitionem,sic constati omnem excessum, tollimque etiam a c5- parativo significari, non autem mediocrem. Pri inlim, salsum est mediocrem esse.potest enim sal tem citra summum, sed proxime cosistere: ut doctior tantum sit,cui illud tarum desit, quo si doctissimus. Deindestoc quoque salsum est. Nam

300쪽

238 Iu L. CAE S. SCAL. LIB. IIII.

qui sit docilissimus ide etia doctior dici potest.ut Nigidius aut Varro, si sit doctissimus Rot vanoruom niu, nonne doctior caeteris Romanis esse poterit Θ Quare Coparati tui a Superlativo no distat specie, ut diximus: sed est aut sicut pars in toto, siue ad totum: aut idem cum ipso in re, diuersum aute n modo: relatione ipsa scilicet. Igitur s eius naturam acrius contemplemur, haud sane pro re nomen inditum deprehendemus: neque enitus itis est ipsum dici Comparativum: multa enim sunt nomina Comparat tua , quippe notae Com parationis: multa Ad uerbia: vi, Similis Dissimi- Iis,Propinquus, Qualis, Quantus, Velut, sicut,&alia eiusmodi. Neque vero omnis Comparatio excesssum significat: quare ab hac differentia potius nomen conlequi par fuit, quam a communicum multis natura illa. Itaque commodius μερ- Θετικον quam συγκροτικον appellari potuit. Neque enim saperlativum recte a Graecis Ψικον dictum fuit. Nanque το μερ non significat το ολον, sed ipsum habet suos gradus: sed consultius ο λοθετικο , aut ακροθ ετικόν. Latini autem hoc

etiam amplius errarunt, qui neque praepostionem emendarunt, & verbum Fero, immiscuerunt, quod motum significat. Graeci sapientius constantem qualitatem aut quantitatem, per ver bum, ita etiam constat minus prudenter dictum nomen unde haec fiant, ut Iu-.stus: nam etiam Iustior, τι θ am : statuit enim Iustitiam. Cuius rei signum cst, quod etiam superlativum dictum est, υπὸρ το Θετμόν. praete-

xea qui Iustus est,potest Esse Iustissimus. Omnem

SEARCH

MENU NAVIGATION