Iulii Caesaris Scaligeri De causis linguae Latinae libri tredecim

발행: 1597년

분량: 491페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

ti ad haec reducerentur. Caeterum ipsum Verbum non solum earum rcrum nota est quae fie- .rent: verum etiam quae essent, sed ita, ut ipsuna hoc esse significaretur: dicimus enim Caesar est: per Nomen declaratur res, quae est: per Verbum indicatur ipsum esse. Tertius quoque modus in ipso Qerso reperiri videt urinam cum dico, Caesar

est Clemes: ipsum Est, non videtur aliquid signiscare, sed esse nota coniunctionis, qua Clemetia in Caesare praedicetur. Ex his patet, falsam esse definitionem veterum, qui Verbum praescripsere agedi, vel patiendi significatione, atque ad hunc modum desiniendum esse: Verbii esst nota rei sub

tempore. Haec autem res aut sit, aut est: vi Curro, dicit cursum nondum expletum:& Gigno, dicit imperfectum animal. at si dicam, Caesar est: persectum hominem intelligam. reducitur aute illud ad hoc. dum enim Curro, cursus ipse aliquid . est. Verba autem Privativa,ut De est: &Negati-ua,Vt Nego: etiani aliquid fgnificat. Rectum enim est mensura obliqui. Sic Affirmatio est me sura Negationis. In Verbis autem imperfectae significationis est res ipsa quq fluit: ut in Scribo, scriptio: at Scriptio accidens est: ergo in aliquo,&ab aliquo: quare & Actio & Passio comprehendentur, ubi acrius intuenti, aliter eueniat v-su, quam euenit antiquis. Nam si dicam, Scribo librum: non recte videntur accepisse librum pro passivo: non enim huius actionis receptio est

iii libro: tria quippe sunt: quod scribit, quod scribitur, quod recipit scriptura: at liber non scribi

tur , sed scriptura. Itaque prisci Attici huius

322쪽

gn.Iri dixere, Seruire seruitutem, Vivere vitam. Recipit igitur liber scripturam: scriptura autem recipit actionem scribendi. Intelligo nunc scripturalia opus ipsum, scriptionem operam, scriptorem L. Flauiu, Membranas vero, sive Tabulas, in quibus opus ipsum extat, scripturae nomine, puta ipsit elementorum lineamenta. Verum enimuero qui primi sermonem inuenere agresti animo mortales, ut quaeque sese dabant. ita excepere. Sapientia Vero vix tandem sero coelitus demissa est : vel ad hanc usque diem quanta latita uereὶ quot adhuc latent, quae posteritas eruet ad iuraῖ Ac veteres quidem simul & recςntiores nomalo consilio in varias detraxere terminationes, diuersaque genera constituere. Nobis autem fatis sit, uniuersum Verboru ambitum in du' diuidere,quae Actionem,& quae Passionem significent: atque eo caetera omnia, tanquam ad signa, recipere: quemadmodum horum utrunque ad v-num, qoippe ad ipsum Est: nam tametsi non significat cνεργέαν,tamen nota est ὀνδελεχ μας, quae

est finis Aetionis & Passionis. Agimus enim, Ut tandem sit: & dum agimus, hoc aliquid iam est. Actio autem duplex eth. QEod enim st,aut tran sit ab eo,qui facit,in aliud: atque haec vocabimus

Transitiva: vi, Amo te. Aut no transit,sed rema net in eo,qui agit: vi,cutro: quae vocabimus Ab-sbluta. Ita eodem modo Passiua intelligentur: cum explicabitur a quo fiat transitus , & chmnon explicabitur: unde Iinpersonalia orta sunt. Est autem supra declaratum, Aetiuum actionenit dicere ,&actionis modum:at Passivum palmone

323쪽

signiscare,sed non passionis modum. Nam activum indicat id, quod facit passionem. Passuum autem ostendere debuit id quod recipit passonem,ut passibile potius sit. Sunt igitur omniactio quae declarant actione: Passiua, quae passio ne.Qiab' manifestu est, verba Neutra non esse ab Actiuis seiuncta, nisi ob formationem,propterea quod ab sese passiua non edunt: neque Depone-tia,nisi ob diuersam terminationem. Hac au te divisione ne illi ipsi quide negabunt,qui tot gene

ra sunt commeti. Etenim communiu appelLtione cum terminatio nihil inapediat, quominus tam Actiua quam Passiua recipiantur: duo tantum e- iunt capita , quibus promiscuae terminationes

comprehendantur. Hortor enim cum in o R,desinat, neque fiat ab activo, Passivum tamen d 1citur: &Actiuum, cum Passivum gignat nullum. Haec igitur vera Veiborum essentia cst, veraeque species. Desinentiae autem sunt accidentia mate riae: id quod constat ex eo, quod abolentur, restituunturque, incolumi tam e Verbi pristina natura. Idem enim est Comperio, & Comperior.

dam autem falso Aetiua, quaedam per ana logiam dicta sunt. nam quae verba Sensones significarunt, ut Visionem, Auditionem, Tactionem,& eiusmodi,ca passiua esse docuit:Sensio c-nim passio est. Analogia autem dictum est illud, Liudo Deum, neque enim Deus patitur: sed exemplo dictum est illius, laudo Caesarem : di potius ad Dialecticum, aut Metaphysicum spectat.

Non bene igitur recentiores Actio uti, sic definiuere,quod tras mittit in altu aci ione: ncque enim

324쪽

qui olfacit, transmittit olfactum in rosam. Et si

dicam, Amo me: est actio reciproca:& tamen Actiuum est. Item potest absolute proferri,Cano, Curro. inaedam igitur verba sunt,quae omnino

non transmittunt: ut,Viuo cisdam, quae omnino transmittunt: Vt, Ferio. Quaeda, quae etsi transmittunt, tamen absolute proferri queunt: ut, mo Lucinam:&, Amo. Amamus enim aliquando

imprudentes, ipso primo ingressiti Q rare quae sunt absoluta semper, non recte Neutra dicta sunt: quasi vero in his nulla esset Uio. Nam qui iViuit, hoc ipsum, quod Viuit, agit: unde, Agere

vitam, dicimus. Quoniam vero quodcunque constat ex materia, dum agit, patitur ab eo, in quem agit Z hoc autem in philosophia probatum est: iccirco si actio transmitt'tur, fiet reciproca passio aliquo modo. Quam ob causam sapientis sime Attici verbis Passi uis etiam ad actionem significandam usi sunt. Si non transmittetur,nihil vicissim redibit: sed in agente residebit:ad adi ionem tamen reducetur,sicut alia ad passionem: ut, Ditesco : necesse enim est ad illud praedicamentum reduci, aut ad praedicamentum του Sed hoc haud valde ab illo diuersum est, ac fortasse idem. Passio autem non uno modo intelligatur: nam quaedam est perniciosa: vi, Occidi: quaedam perficiensi: ut, Creari, Gigni, Laudari. hoc genus passionis est, quod residet in agente: ut Vi-uo. atque id sit dupliciteria ut palim,vi hoc exemplo: aut occulte, Ut supra monuimus. Verba Gnim sensum significantia, habere videntur moda quendam aci ionis: instrumento enim agimus.

325쪽

Sed Camen occultam passionem significant, quae risidet in eo, cuius actionem Verbui' ipsum significat. Quaerct porro aliquis:Si actio & Passio sunt correlativa, & Absoluta ponuntur a nobis inter Actiuae ubi erit Passio' Iam est responsulia: Passio haec persciens est, & residet in agente: eiusmodi sunt Gaudeo, & Laetor, Reiusmodi. Hunc igitur Verborum affectum Latini Genui appellarunt. Quos equidem ab incuria defendam, si possem. Sane hoc ausi sunt: quia actio nis species,esset generatio,& passionis. Graeci comuni nimi si vocabulo παθος. o mnia enim accideritia παθὸ dicta sunt. aut nimis speciali, neque enim solum significant παθειν, sed etiam υεργω. Commodiore autem nomine, Oh nν. astici murenim ad agendii ves patiendu.Neque nobis solis displicuit veterii licentia: itaque qui n6 probariit consiliti, quo en' dictu suisset: maluerut Significatione appellare. Verum ut illos hi, ita hos relicie los cessemus nos. Significatio. n. omni hi dictionii forma est. T Og iud επιν igitur noluina' Dispositione interpretari: ordinem enim significat, non propensione,sed ita censebamus, magna difficultate posse indicari unica voce affectione hac: propterea quod ne philosophi quide actioni & pas

soni viiii commune nonae inuenissent, quo summum id praedicamentum declararent. Constat hinc a Verbis omnibus in o , passiva posse fieri: modo ne ipsa illa recipiant residentem passo ne vi, Egeo,& eiusmodi. Argumentum nostraesententiae sumitur e multis, Aro, Seruio, Viuo, Curro: quae veteres delicate nimis activa dicere

326쪽

metuerin: propterea quod obscuriuscule in qiu-busdam passionis extaret vis. Sed sane in tertiis

personis quin sit,negari non potesti id quod satis

esse potest ad Verborum naturam costituendam: neque enim deest hoc verbis his, sed res Quae ipsis sint applicandae. Fac terram loqui de te,Inuenies illico primam passivi personam. Quis horum non putet Eo, Verbum esse neutrumῖ at pas suum ex sese format non solum in compolitis, sed etiam in simplici: amatum ire,amatum iri. Sie nihil impedimento est, quominus verbum Pluit, primam personam habere dicamus, si modo loquatur Deus. Quare, uti diximus,res ipsae

potius, quam Verborum naturae defecere. Igitur ut quae sint Actiua aut Passiua intelligamus, minutiores antiquorum sectiones sunt retracta dae. Inter Neutra, statuere Neutro p usua: Vt, Exolo, Vapulo: ac Neutra quidem, quoniam ex sese Passivum non crearent: Passiua autem, quia significatio recideret in eum, de quo verbum φθcebatur. Igitur ab accidEte, hoc est, a voce,Neutra: a forma, hoc est, a significatione,Passiua dicta sunt . Quare non recte alii Transgressiua nominarunt. Tantum enim abest, ut transgrediantur,

ut in seipsa residant. QDd si intelligant trans

gredi naturam neutrorum: multo plura, ac pene omnia, Neutra talia inueniat: ut Egeo, Gaudeo.Qu in etiam Achisa: quid enim est Amo, nisi patior ' Item Intelligo,Video,Tango, Audio, Gusto, Sentio,& alia innumera. Etiam Deponentia transgrediuntur: quippe in o R, passionem, non

actionem significare debueriit. Alteram speciem PO

327쪽

DE CAVsIs LING. LAT. et posuere , αυτοσεργεβαον , ut , quasi quod suapte natura activum esset, si per vocem liceret. Cui contrarium statuunt ολοπαθες sub tanquam sub genere communi speciem contra

distincta, propterea quod passiva tum voce, tum

significatione sit. Item αυτοπαθηΤικον, Vt τύχω,

quod per vocem stat, quominus sit Passivum: in

eo enim est, ut censeatur per significatum: &αυ- ἔουδμερον,ut πλίω quia Voce Aetiuum videatur, at si Neutrum. Et alteram neutrorum speciem δρενεργίαον. iccirco quia quarti casus habeat construct ionem,quae Actiuorum propria videtur esse. autem Voce passiua, communi utriusque significato. Atque hae specios si

Verae sunt : tamen ad activa passivaque reducuntur. Verum & frustra, & inconsulto commentosi esse haec videamus Constat igitur per duo nomina tractas hasce compositiones, ολον,&ωλο, quo-- rum natura ubi perpensa erit eorum constabit consilium. Igitur ολον est, cuius pars extra ipsum nulla est: hoc autem duobus modis inuenitur, aut simpliciter Iut, Mundum ολον dicimus, quippe extra quem nihil est, aut in genere: veluti cum quippiam adijcimus : Hominem enim. non mancum. Totum dicimus,id est,Integrum. Iccirco voce hae modo quodam differunt: ut neutro genere Lλον, s nincat ipsum uniuersum: in alio genere ολος adiectivum est.Sic etia παν & ποῦ . Ergo homo integer non dicetur esse Totum, simpliciter, sed Totus, aut Totum suum. Non igitur verum erit nomen Nam id si est A

stiuum, quod & vocem babet, S sgnificatum:

328쪽

Vt aiunt : ergo totum. Aetiuum tanto magis umtrunque obtinebit. Sic enim ιλοπαθλ dixere, cu-4us omnes partes essent passiuae, quippe di vox,&significatus : Vt, γίνομα . igitur ολοενερ - δικοὶ non et it Neutri species. Omnis enim species totam generis naturam continet: ergo si neu

trum genus ab actiuo genere distinguitur, quo modo alterius species sub altero, etiam addita differentia persectionis, collocabiturλαικου potius dixissent:constructionem enim quar ii casus, & vocem activam habet. sed quia ex se

passivum non formabat, non erat ἀνεργηβικον. tanto ergo minus ἔλον ει εργίιχον. quod enim non est

aliquid, tanto minus illud esse totum potest.αυτο autem significat substantiam :& id, quod hoc ipsum quod est,per se est. vi αυτοκρατωρ, τοαν '

δnc, & apud Aristotelem , α Od c, quod anni circunscribit spatium , aut quod per se agit hoc,

quod agit: Vt κυθ εντε, c. Qinire ιυμοενεργη κον non sunt commenti probe : ut, non enim ab se habet agendi serinam e τοει εργηlμον. neque enim est eνεργητικον, per formam: caret enim terminatione, quam ipsi Actiui sermam statuunt. Commodius & Verius ,ετ ροωργίικώ. ab alio enim habςt vim activam, scilicet ab usu. Iisdem rationibus αδεο ταθέικον, Vt παχω, eorun' dem excludet superstitionem: twτοουδετερον Vero, quare non sit idem cum ουδετερω, non video: nam

si vocem hanc σύ , addiderunt eνερ ηΤι: ύ, quod haberet passivam terminationem t & παθ ni: ζύ, quod haberet activam : quare addunt ουδετερω, quod alienam terminationem nullam habet, quod-

329쪽

Dx CAVs Is LING. LAT. 287 quodque gerit naturam tota ουδετερου Ineptiunt aurem qui Pluit,& eiusmodi putabat vi τοΗδ'ετερα.

cum tamen sit Acili uti verissim v. Pluit singuine, & lapides dicimus in historijs,& terra copluta est.

Diomedes vero cum haec Supina Vocat, Veteres recitat sine ratione loquentes, atque ipse nihil a liuit,quam loques. Fuit & tertia vox ἱδον,qua adderent uni speciei, quae vocarent ἰδὲ παθ ο κα: ut Ferueo: no sane inepte signis caltat enim p. ilione intus maneret Sed tamen caute sunt intelligendos,

neq; enim a seipso quicqua patitur: neq; propria est passio agetis ab sese p.iticte. Omne enim quod

mutatur,ab alio mutatur. Distinguutura ut e multis modis:Loco, ut Enss a Caesare mouetur,& loco distat:aut Substantia, no loco idq; multis modis. Aut enim duae sunt substantiae, ut materia &forma:aut substantia & accidens, ut Caesar & Calor accestarius. Iateria autem non Vna: aut enim prima est,aut secunda. Itaque anima mouet cor

pus per se, differunt enim essetitia perfeci arat for ma ignis materiam primam mouet alia ratione, quae in octauo Phylacorum est declarata. Igitur

Caesar si seruet, a sole, aut ab igne scrucbit, aut si intus caussa est,puta bilis: omnino quod fervebit.& quo servebit different : quare non erit passio ab seipso. Latini consultius Neutro passiva, qua

compositione & terminationem & significationem sunt complexi . Ex his sitis constat, nostrorum verborum n5nulla sapere aliquide με,οις Graecorum. Cum enim dico, Lauo, Tondeo,&eiusmodi, idem repraesentatur,quod in , &λουορι os, cum Lauaret:subintelligimus

330쪽

IVL. CAES SCAL. LIB. v.

enim, Se. Ita etiam Nigidius: loquebatur apud

Gellium:SIllaba mutat,pro mutatur.

CVm igitur omnia verba,aut Actiua,autyaD sua sint, ad haec duo principia omnes illae

species, emendatis tamen priscorum nominibus, referentur. Priora autem sunt Actiua Passivis, non ut dixere, quia is, qui agit, incipiat:qui patitur, sequatur et actio enim & passio simul adeo sunt, ut unum multi existimarint .ages quoque ac patiens simul sunt secundu forma. in etiam secundum subiccta corpora, non necessario praeit agens neque prius existit, quam paties. Trabs enim ante quam ignis excitetur, nasci potest . sed nobilitate naturae id factum fuit.Est enim Agens pro caussa:Patiens autem,ut diximus,aut persicutur , aut male habetur ab agente: igitur virosis modo nobilius est. Itaque etiam Grammatici id fecere ut Passuum ab Actiuo ducerent. Haec igitur est eorum ratio a forma, de fine significandi. Materia aurem varia fuit iccirco, quia non est necessaria: sed ad arbitrium tum primi inuent0ris, tu ipsius usus instituta, ut in o,aut in o R,desinerent. Hibuere tamen Actiua originem terminationis a Graeco in Ο,τυούω. Passiua aute Latini aliter sermarunt, ne accederent aut ad orationem, aut ad similitudinem nominum. Si enim, ut est et qομα , sic dixisset A mome, videretur oratio ex Verbo, & Pronomine. Si autem fuisset cum

diphtongo : eadem erat nominis desinentia in prima

SEARCH

MENU NAVIGATION