장음표시 사용
301쪽
DE CAvs Is L IN C. LAT. i39 enim Iustitiae habitum habet. Itaque οπεις ον potius dici debuit. Indefinitum. neque enim declarat graduum praescriptionem, Comparativum
.autem, υπιρ Θετικον superativum. superlativum autem,eικρ ,ετικὼ a Graecis , a nobis aliquo nomine,quod ultimum cxcessum indicaret. Ex his definitionibus videmus,VetereS no recte dixisse, Comparativum significare positi uti, cum Magis. Primum pessime locuti sunt. Neque enim Denominatiuum significat nomen, unde ducitur, sed rem alio modo: sic Comparativum rem, non nomen significat. Deinde, Aragis, est Comparativum square idem resolueretur in sei psum, atq; esset retolutio infinita. In quod enim resolueretur ipsum Magisy ubi sisteret resolutio nem ρ Neque vero prudenter negarunt, Magis, esse Cc mparatiuu. Nam Magnus fecit, Magnior Magnius & Magius, ac tandem Maius. Aduerbium autem voluerunt variare, retenta litera
pristina,ac secere,Magis. At quod argutant, non differre Adverbium a neutro in aliis: fatemur. Quod addunt, ne ih hoc quidem esse faciundum: ridemus. Libenter enim in aliis item fecissent, si quiuissent. Fecere, ubi potuere, usique sunt &liberta te,& commoditate. Errarunt quoque in Superlativo, in eius ii uellectu inesse Multum , aut aue. Nam multum magnus est, cum qui maior, ut m qui maximus. At Valde, quid est, nisi Valide λ Igitur Validissimus erit validὶ vali dus. Bis igitur validus. At Superlativum ter vali-du potius fgnificat. Id quod Galli neq; temere neque impruaen et in patriam linguam recer tu
302쪽
26o IVL. CAE s. SCAL. LIB. IIII.
etiam nunc retinent. Haec igitur ipsorum No mina, atque Naturae: nuc Caussas,ac tandem A sectus videamuS.
Ergo materiam ἱ Grqcis mutuati sunt Latini in Comparativis, imitati sonum sub R, litera: 6φωτερο ,Sapientior: S in Aduerbio adhuc propius , Sapienter. Superlativi autem terminationem Grica repudiarunt propterea,qubd conueniebat cum passivo participio. Nam ut a Cip ς, , sic ab eo quod est Incitus, deduxisse sent,iactum esset sane Incitatus. Itaque alius fi xus placitus est. Geminarunt autem sibilum sic, Incitiis nius: iccirco quia etiam Graeci produxere mutatam Vocalem, quae esset breuis post bre .uem, Ut superiore in exemplo patet. Tractus enim vocis longioris id exigere videbatur. ire
eodem exemplo ctiam aliam terminatione constituere,Vberrimus: lato facilius, quod iam alte ram literam ex geminatis ibi inueniebant. At in
tertia terminatione,quare recentiores Vnica tan
tum liquida pronunciarunt, sic, Similimus λ cum tamen proprium eius fuerit raminari ob soni l nitatem , & producatur apud poetas semper,&an antiquis exemplaribus omnibus ita scriptum sit, & subsit, tum analogia, tum analogiae caussa, quare si geminanda, Communis autem terminationis .causa etiam a Grscis quandam habuit Originem: τ οφιμ ον enim est altile, quod scilicet nactum sit naturam , ut alatur. Naturam igitur eam cum plene possideret, mutuauit similem sonum aliis, quae summum illud adepta essent. Filii igitur a nominibus incrementum suscipietibus. Quare
303쪽
re a signis cantibus substantiam non sent:
nam Ipsissimus,mera licentia poeticasuit.Nationem vero indicantia ita demit exorie tur,si non stitum hominis, sed gentis ostendentinores: ut quia Poeni perfidi legemus Poeniorem apud Plautii. aut etiam ab alio significato. re&,Neronior,non a Neronis sebs intia, sed a saeuitia comparabitur ad significandum. Confessum etiam ab omnibus est , Comparativa duci ex a uerbiis quibusdam: vi, Doctus. Nec deest ratior verborum enim qualitatem fgnificant Aduerbia. Ab caeteris autem partibus negant. A' Participiis non fieri,quia transeant in nomina: neque a Prspositionibus,quia amittat vim, qua casibus praeponuntur. Nos cum his aduersus veteres dicimus, a verbis non duci. Exempla enim salsa sunt: Nam a verbo Potiri, est ridicule deductum Comparativum Potior,&Superlativum Potissimum:neque enim significata valde coli rent. seda potis,sive pote, fiunt. Par inscitia, cum Detero Verbum ex sese aiunt gignere Deterior: quippe Deterior, passivam habet rationem significandi, ut quod sit plus detritum, deterius m. & vox
eiusta stit,Deter: scuti,Dexter, Citer,Exter,apud Catonem, & Statium: quae nunc exolevere. Cotra hos autem cum veteribus vicissim sentiamus, A' Participiis duci: siquide non omnia par ticipia in nomen transire posse. nam Expugnare significat actione sub tempore: Expugnator,sine tepore: Expugnas,siab tepore. Cui si'addas casum
nominis,no verbi,am ista topore nome fit, reicia
sola Participij terminatione:vt,Expugnas VIbiu,
304쪽
262 IVL. CAES. SCAL. LIB. IIII.
sicut Expugnator vibiu, nullum te pus designato At Participia passu i quomodo nominu natura asciscanse neque enim simili ratione casus nominis apponi potest: itaque Expugnatum , semier
praeteritum indicabit. Et Honoratiorem , atque Honoratissimum, nunquam de alio tepore,quam depreterito pronuncies.Immo vero quibusdam horum nominum etiam casus verbi additur: ut,
Expugnatus a Caesare : ita etiam Expugnabilis a Caesare: tatum abest,ur Participiis ipsis derogari id ius possit. Sic locutus est M.Tullius ad Cornificiu: Chteris, inquit, omnibus rebus habeas eos a me commendatissimos:id est, qui maxime a me commendentur. Praepositionibus quoque derivari, multis exemplis conuincuntur, in quibu manet vis Pr positionis casum exigentis:vt apud Liuium in primo: Duo corpora propius Albam Neque sine ratione : Interuallum enim in partes secari potest: Cuius interualli conditionem ipsi Praepositio declarabat. Ex quibus, ut diximus, acutius contemplanti constat: Comparationem esse differentiam, qua genus siti, diectione constitutum complectitur non soli1m Nomen, sed etiaAdverbium, & Praepositionem, & Participium, quae inter se differunt specie. Idemque de Superlativo intelligendum.
Affectus autem eorum usu continetur, Vermn non sine controuersa. Cum enim neget nemo,
casum Sextum deberi Comparativo, Secundum Superlativo & pluralem semper numerum: Du bitatum est, An pluralis casus Secundus Compa
ratiuo apponi posset. QR re non defuere, qui
305쪽
comparativum inter duos tantum , cum Secundo casu poni posse contenderent: idque Horatii excplo, qui dixit: O' maior iuuenum. Sextum autem inter plures duobus diuersi generis: vr, Caesar sortior Gallis. Nos vero sic sentimus : Copa rati una cum semper aliquo modo referatur, non semper tamen ad sequentem reserri casum: sed
ad eum, qui subintelligitur. Igitur si dicas, O'
maior iuuenum, directa oratione ad duos Piso nes, non redditur casus ille secundus Compara
liuo. Neque enim fieri potest,ut alter Piso maior sit, quam sint iuuenes: sed refertur ad fratrem alterum sic, O' alter iuuenu, qui altero maior es. Sic etiam dicimus explicatius : Elc phantorum Indici maiores Afris: etiam si Asris, subliceatur,
constet oratio. Exponitur autem ad hunc modum: Elephantorum alij Indici, alij Asri: quo
rum Indici maiores Astis. Sicut ergo casus ille, Quorum, non est Comparatiui,sed Distributio nis: ita erit in exemplo quoque sup riore. Ex hac natura constat ratio, Quare poni queat cum pr. 'ostionibus inter, &, Ante: ut, inter alios
doctior. Ac sine cum in comparativo duo sint, Relatio,& Excessus: prspositio Ante, non abhorreat ab eius natura. Altera vero quae est , Inter, languidiorem operam praestat: nisi enim multa suppleantur, non exprimit vim excessus, sed potius aequalitatem: ut, Cicero inter ciues suos doctibr: potius enim tendit ad Naturam absoluti,quam Comparatiui: nisi subintelligas distributionem ad singularia , quemadmodum in Secundo casu exemplorum, quae supra diximus:
306쪽
χοψ βAEs. SCAL. LIB. IIII. cuius Secundi casus natura partitionem item di cit in constructione Superlativorum: quae fuerit caussa, ut semper inter congeneres fiat significatio. Quae vero partiuntur, quaeque distribuuntur, eiusdem generis esse necesse cit: quemadmodum, si dicas: Caesar clementissimus Romanorum: intelligitur Caesar unus e Romanis, qui aliis se mentior sit, quoad fieri potest. re videmus eorum fallaciam, qbi negant, Dictionem Omnem, cum Superlativo poni posse. Si enim dicatur,inquiunt, Caesar doctissimus omnium: Caesar non
excluditur ab ea uniuersitate, quin unus omnium
siti igitur fieret, ut se quoque esset doctior. Atque hi falsi sunt,cum non intelligerent Secundi illius
casus partitionem. Idem nanque est, Doctissimus hominum:&, Doctissimus homo. Comparativum vero cum Sexto casu ne sic statuas, quemadmodum poetae tum Graeci, tum n atini ausi sunt:
' Cunctis doctior. hic enim fit relatio doctrinae ad
cunetos: non autem sola partitio sine comparatione. Itaque Vocem excludentem addendum est, cuius Vi res comparata excipiatur. Id quod fecit doctissimus poeta : -e me alios immemor omnes. addidit enim olios, ne sub voce omnes, Pygmalion quoq; comprehenderetur. quanquam
idem alibi subticuit, cum scripsit z-Sed -ictis a rior ibat 4Anchises. Praepositiones igitur ips, at ' tulerunt vim partitionis, non solum in . te , sed etiam Ex: ut apud Liuium primo: Sextus
alius eius,qui minor ex tribus erat. non enim po uit dici,Minor tribus. Tres enim tantum erant:
pse enim secum compararetur: essetque seipso
307쪽
DE CAVs Is LING. LAT. 26sminor. Illud etiam aduersus veterum sententiam est animaduertendum: Si ad secundum illum sunt reseratur Superlativum: aliam quoque ab iis, quas supra posuimus, causi am esse, propter quam illi superlatiuum male interpretati sunt Uride: neutrum enim horum adverbioruresertur. Postremo id quoque falso eos prodidisse constat,Graecos arrogantia quadam commisin se, ut non nisi ad idem genus Superlativum resc- Iatur: quoniam pret se unis, csteros omnes barbaros appellassent. At enim uero in sua tantum ge- te id obseruassent: nunc vero videmus etiam inter Barbaros legis rigorem tenere.Sed id in caunsa,vt diximus, fuit, Partitio ac Distributio. Itaq; hoc loco, vox haec Genus, non solum gentem aut
nationem indicauit: sed etiam diffudit significa tum ad alia multat puta mores,artes,& eius Dodi. Dicam enim, Epeum solertissimum sabrorum. Sic in primo de Oratore M.Tullius, de Crasso,&Scaevola: Alterum parcorum elegantissimum alterum elegantium parcissimum. Neque enim ad diuersa genera relatum est: in utroque enim erat elegantia cum parcitate. At Martialis in duode cimo, multo effusius: Non es,crede mihi,bonus. quid ergo' Vt verum loquar, optimus malorum. Inter bonos enim& malos nullum commercium est, contraria nanque sunt: sed suo more lustia Ne illud quidem recte prodidere, Comparativum poni aliquando absolute: semper enim habet aliquid, saltem occultar,relationis. Sic sciatorem A- costem dixit Poeta: aut quam alij, aut quam sue
308쪽
266 1vL. CAE s. sc Α LIB. IIII. rat, aut quam videretur: tantum abest, ut minus
significent, contra quam scripserunt: exemplum enim Vergilij,Tristior, deVenere, significat eam plus quam tristem. declaratur id tum lacrymis, tum dolore qui exprimitur in conquestione. Multo vero minus significabunt contrarium: re latio enim est inter participantia: igitur, Mare Ponticu qui dicunt esse dulcius caeteris: non in telligendam proponit amaritudinem, sed dulae dinem mistam in omni mari, in Pontico autem
maiore fluuiorum incremento, neque enim mare extremae amaritudinis est: igitur contrarij,hoc
est dulcis admistione remissum. Quod autem in mari sit aqua dulcis, in quarto historiarum declaratum ποτιμω πεφε Θ Sic etiam
Theophrastus sensit,& verum est. Eodem modo
locutus est Philosophus in eo de quarto : πλατυ- τερον το οξυ τευθω9. Nisi enim et o baberet latitudinem, non dixisset πλα τυτερον. Et idem λευκοτεροι dixit, quae essent minus nigra, colores enim inter se mutuo congressu diluunt nitorem. Et in octavo, comparauit οξυτερον,cum
His ita constitutis, intelligemus euenire posse, ut Comparativo Superlativum excedatur: non sua natura quidem, sed ob fortuitas rationes: cum enim Caesar unus e Gallis non sit , non dicam Caesarem Gallorum sortissimum. Igitur si non omnes numer9s sortitudinis expleuerit, nisi inter Rom. anos, sic dicam, Caesar Romanorum forti stimus suit: Maximinus autem sortior.
309쪽
additur Natio. itaque si quis apponat genus,quo professio siue ars, siue scientia, comprehendatur, non poterit ab ullo excedi Comparativo: veluti cum dicam, Bellatorum omnium fortissimum Maximinum. Huius rei caussa est in Radicibus philosophiae. Si quidem primum, persectumque
duplex eis, quippe aut vere,& quod aiunt et τλως, ut Deus: aut in genere, ut circulus: est epim suo tantum in genere figurarum perfectissimus: iccirco extra genus su una alteri comparatus inuenietur in serior. At prosessio est 'astedi us generi cus , complectens varia accidentia, vel gentium, Vel nationum: itaque comparari porro non poterit. Nam Bellator, est affectus hominis, ne que coercetur potius limitibus Romanis, quam Germanis, ac propterea totam summam exhausit. Qimnia verb, ut dicebamus, hi tractus incrementorum gradus habent suos: iccirco etiam notas excogitarunt, quibus vel Comparativum, vel etiam Superlatiuum ipsum augeretur: Vt,
Longe, & Multo. Nam etsi Superlativi significatus summus est, non tamen in puncto versa
tur. Vt etiam hinc appareat leuissima pugna Grammaticorum, quae ex pocta litigant, an potuerit ab eo dici, Diomedcs Danaum sortissi mus: quoniam Achilles suerit fortissimus. Nam etiam Aiax suit sortissimus : etiam alij esse potuere. Quare illud quoque a veteribus omis sum sanciamus: non sol im in diuersis generibus, sed in eodem quoque duo Superlativa posse ita
comparari, ut alterum redactum in Compara
tiuum superet: sic, Fortissimus M. Manlius.
310쪽
268 Iu L. CAE s. sCAL. LIB. IIII.& sortissimus Sicinius Dentatus, & sortissimus
Scaeua Centurio C. Caesaris: at Sicinius utroque sortior. Vtrum vero e re ipsa ita ortum sit, an V-su occupatum, quaerere operae pretium est. Nam
si sortissimus est, qui omnem ambitum expleuit sortitudinis: multi esse poterut fortissimi sed nemo alio fortior. Quare cosuetudine potius,atque opinione factum est, ut ita loquerenturnaeque enim statim erat omnibus nominibus sortis, qui sortissimus creditus est. Ergo alterum cum animaduertissent meli orem,non omissis priore iudicio, comparatione addidere. Nam sane aut prior non erat sortissimus, aut secundus non erit se tior. Non solum autem gradus ipsi conseruntur, lut doctior,& multo doctior: rtissimus,& longo i fortissimus: sed etiam diuersa significata inter se: ipossum enim esse sortis, & non tam doctus: ergo ero sortior,quam doctior. Interdum igitur ex aequo ponuntur per interrogationem:interdit non iex aequo per aflirmationem: nam Interrogatio idubitat: itaque ex aequo proponit iudicandum, 'non statuit:assirmatio autem non quit duo Com- parativa inter se collata aeuualia iacere. Primo imodo locutus est Cicero in secunda Philippica: sImpuri orne, qui in senatu: an improbior,qui in . Dolabellam,& c tera. Alio modo omnes loquii' itur, Caesar clementior,quam iustior. Nam quod addunt Magis, sic: Clementior magis,quam tu' istior: nullum autorem habent, quem adducanti lIn hunc enim modum soluitur oratio, Clemens iest, &iustus est: sed Clementia es maior quam iIustitis: Iustitia non est maior, quam Clementi ira
