장음표시 사용
331쪽
ptima declinatione. Quare expeditius addito R,
negotium confecere: Doceo, Doceor.
IGitur Verbum eorum nota est, quae sunt , aut sunt in tempore. Omnis autem Qirantitas partes habet: Motus autem & Tempus , Quantita tes sunt: partiuntur igitur. Calefactio enim habuit, frigidum non esse, unde coepit primum: l itemque calidum esse, quo tendit: ergo etiam mel dium. Iccirco verba quaedam inuenta sunt, ut huc motum dicerent: quare necessaria quoque fuerit: inuentio cuiuspiam, quod illud extremum fgni- sicaret:quόdque formam illam non amplius flue
i tem,sed iam consistentem indicaret. Fluetes aut tem sermae illae duplices fuere: alterae accidenta- les, ut Candor: alterae substantiales, ut Humani-ι tas: iccirco duplicis quoque naturae Ver ba exti it rere,quibus eae declararentur. Candor enim ac- , quiri dicitur a verbo Candesto. Humanitas au-
, tem, id est forma hominis, aut Equi, aut plantae, i aut metalli, aut alterius substantiae, indicata est, subire in materiam per verba generationis, Ut, pio,Gigno,& eiusmodi. Quae eis possunt etiam, accidentia significare, ut fit albus, fit pater, tamen primo signincatu pertinent ab substatias. Gene ratio enim primo dicitur de substantia : secundo, loco de accidentibus. Ac sermarum quidem fluxus his Verbis ostenditur : consistentia autem unico Sum, Es , o, tam accidentalium, quam
substantialium. Dicimus enim, Est albus Caesar
332쪽
nunc, qui ho i albescebra, aut fiebat albus. Et dicimus, Est nunc Carbo canis qui his diebus fiebat
canis. Quare hoc verbum tam accides quam substantiam cu n significet, pessime a Grammaticis Verbum Substantilium dictum est.Est autem supra dictum a nobis, duobus modis poni Verbuni hoc: aut Nomini soli solum adiaccre : aut inter duo extrema quasi seqvcstrum. Exemplum prioris modi sic E . bemus, . Caesar est: exemplum secundi sic, Cae sar c st albus. Ac primum quidem
modum significare existentiam in rerum natura, ab omnibus receptum est. Altero autem modo,
1 iuinus vir Ai istoteles animaduertit nihil significare. sed quasi nexum,& copulam esse, qua albe d p iungeretur Caesari. Haec est forma & finis huius verbi: Vsus vero etiam huius patuit, Vt etiam vcrba alia quasi animaret: ita additum suit etiam Passi uis verbis: Doctus sum, Doctus sui: τε 'εMC-
ρὐον ες ιη. cum perscini operis summam declarandam instituimus. Sicut incoli itum idem opus alio verbo motum, ut diximus,significante notabamus: sic enim locuti sunt vetcres, Pugnatum ire, Amatum iri: sumpto a Graecis usu loquendi, ἐρέων. Galli quoque hodie sic utuntur per verbum Eo is, Jι, cum volunt dicere, Fit diues, Fit phthisicus. Materia autem huius verbi duplex
fuit. duplex enim est. nam a φυω, Fuo nostruna,&ipsum Fi'. Sum, autem ab H χί. Es, totum Grae' cum est,abieeta vocali, iis .
333쪽
i Emporis igitur partes diuersas diuersis Ver
bis lignificauimus: verum quia etiam harum partium minutiores quoque partes sunt: hac de caussa diuisa sum Verba certis momentis: quae Sramatici rectissime tepota nominarui. Diuisere igitur ad hunc modum: In partem, quae iam abiit: in partem, quae iam subibit: S: in id, quo haec
duo coniunguntur. An vero id ita sit in natura:&Vtrum tempus sit, cuius partes non sint necne,
noest praesentis operae: sed ad philosophum spe ,
ct t. Cum igitur tres bar temporum partes sint: eam quae abiit, quare passiva voce dixere veteres Praeteritum ' nam sane Graeci Actiua παρωχηκοα An veris ita dixere, quia huius verbi Pretcreo, nohabebant Participi u activum in eo tempore, sicut Gi sciZAn quemadmodum in testamento dicitur, Praeteritus filius, cuius nullam fecit mentionem pater,quasi eius suerit oblitus: ita nobis quod exciderit tempus, Praeteritum dictuin est.'ita, Praeterit uni Lateranensem in comitiis, ait Cicero: tui non esset creatus Praetor: quasi non fuerit in auemoria tribuum. An subtilius contoplabimuryatio motus quidam est : lcmpus autem non mouetur, sed est ipsanie sura motus: at nos movemurrae mutamur. Itaque dicimus, Fungi vita,& Obire morte, & Abire ex humanis. iccirco ipsum te pus permanere , nos praeterire, illud praeteriri. Q la vero nondum csset pars, cam Futurum tetripus appellarunt: Grsci μελλο, S Tertiit quod has interiaceret partes, partem nequeas dicere, indiuiduum enim est, Praesens est dictum: non sane commode: nam si est, Prae, relationem notari. erSO
334쪽
cum Vtrunque coniungat & Praeteritum, & turum : non potius debuit accipere appellatione ex eo,quod futuro prae- esset, quam quod prsteritum sequeretur. netiam certior natura Pra teriti est, quam Futurna quo Praeterito cosultius nominaretur. Iamvero si posset diuidi, prior eius pars esset praeterito iuncta, posterior aute futuro quare ratio eius coluetior est praeterito, quam suturo. Verum ita intellexere. Praesens, esse Prae,id est, ante oculos: non autem ante Futurum. Alii
vero Instans, appellarunt. sed quidam sunt male interpretati, quasi instabila esset,&abiret mometaneum. Sane a Graecis mutuati sumus qui , -- is-ωτα, dixere: quod instaret cedeti Praeterito: non autem quod non staret. Imo vero caetera tem pora no stant: sed Praeteritum iam no est, Futuruautem nondum: unum Praesens semper est: nam
etsi abit tempus, tamen hoc quod est, praesens est.Hoc autem in libris naturalibus est comodius dechiratu. Igitur hoc Tempus, quod esset indiuiduum, non diuisere. Duo reliqua cum latissimὸ pateant: Graeci alterum, id est, suturum secuere
in eam partem, quae mox esset subitura, πιτολίγον μιέλλον se, dixere. Nos quoniam incerto ferro tur cventu, non diuisimus. Nisi putemus in modo Subiunctivo extare vestigia, & vim huius significatus:vi, Fecero. Hoc autem etiam in Promissi uum partiti sunt: I Iasieturpulchra Troianus origine Caesar. Verum nunquam desinent nugari Grammatuci. Sic enim dicas etiam, Minatiuum, Cardam te: Adulatiuum, de alias nugas. At affectus non
335쪽
DE CAvs Is LING. LAT. 29smutant species. Praeteriti autem amplitudinem, quantam memoria late metiri potera nus, partiti sunt veteres in partes treis,Perfectum, Impersectum, Plusquamperfectum: ac persectum quidem male vocatum fuit a Grscis: quod enim abiit, non est . at αυκώμ ον species est : quonam igitur m'do, si non est, potest ad ιωρα : differt enim σο
νhmν. Nostri dixere Persectum, propterea quod absolutam adtionem ostendit, cuius pars supersit nulla: vi, Pugnauit: nihil eius pugnae reliqui factum est. Mutuati autem sunt appellationem hanc ab iisdem Graecis, qui alterum tempus,
plusquam persectum: utrique male. Nam Persectum,etsi recipit comparatiuu, & Superlativum: hoc rerum genera patiuntur: Vt, Cane homo pe sectior est atquouis tempore aliud tempus persectius non est. Defendendi tamen sunt sic:abactionibus tempora denominasse:Vt quod ageret, neque dum persectum esset, Imperfectum tepus, sub quo ageretur, denominarent. Verum Graeci cautius , qui Praepositione notarunt tractum, υπερ,quod esset Transpersectum, id est, praescriptum tempus: nostri ridiuscule per Comparativulaus: melius Vltra, aut Super, aut Trans.Quippe ita differunt, ut Perfectum nihil praeterea notet Scripsi: Transpersectum indicet & ipsum Persectum,& tractum interponat inter ipsum,& aliam non cohaerentem actionem , Scripseram, cum
336쪽
ccenabam: non cohqret coena scriptioni, qrt scriptio est absoluta. Igitur non, ut aiunt Perie Transperseectum, distant inter se temporis longinquitate. Dicam enim , Risi iam quinquaginta tribus annis:& dicam, Legeram versum heri anrequam biberem. Est. igitur idem chim Persecto, tanquam species cum genere,no distinctum tanquam species a specie, ut secere: ubicunque pnim pones Transperfeci una, poneres etiam Perfectum. Imperfectum autem Graeci commodissime, ad υ τικο i : protenditur enim inter prae-:sens,& quod sequiturio peraeque significat continuatione:Vt, Legeba cum venisti: nihil enim in terualli inter ieetione &aduentu fuit. Icciro philosophi hoc ysi sunt ad declarada ὀρδελεχ αν,que
perpetuationem natu rae designarettatio ΔΘωπος,
Erat homo: yt significet etiam esse. Et doctissimus poeta: Laurus erat:id est, Lauri ipsius vera species. Qu9d Plinius quoque est imitatus. Cicero in Re etiam penitus inscina usus est: sic enim scripsit in quarto ad Atticum : Ad eum postridie mane vadebam, cum haec scripsi: & Persecto pro Plusqua persedio. Alius sic dixisset, Postridie qui
haec scripsissem, iturus eram. Praeterita aute prima aut secunda , quod essent ad usum magis vocum, quam ad significationu discrimen inuenta, non sumus imitati: temperatam breuitatem im imani copia ditiorem arbitrati. Vnu est tempus, quod Pret teritum infinitum appellarunt Graeci, αοειτον. hoc Veteres putarunt a Latinis ignoratu: extat tamen in quibusdam, ut in Passivisma. Cae
337쪽
Ex his constat,Instans cum individuum sit, norecte definitum, esse sic, cuius pars praeteriit, &pars futura est: ad hunc enim modum non essentiri uelan pora, sed unum tempus: sed & Praeteritu,& Futurum P rcsentis partes. Sed falsi sunt Gram matici, cti in dicetent, Scribo versummeque iam expletus esset versus scribedo. Visi igitur iunt in telligere Praesentem scriptionem habere partem iri parte versus perscripta, & partem in scribenda, quas partes scribendo cottingant, c5tinuent ἀque. At vero hic no vnum praesens est, sed multa Praesentia, quemadmodum cum dico, Flumen fiuiti quis dicat hoc esse praesens, cum iam annum aut amplius iluxerit λ Q are sicuti dicimus Proe . sentem diem, Praesentem annum: ut multa instantia complectar animo: ita dicam,Scribo: quod ic circo pr sentis temporis est, quia cum hoc dico; sub eo sum tempore quod huiusce verbi esse in telligo. Non enim significat partem praescriptam, neque ea quq scribeturi sed hoc, quod scribo. Di icimus autem Scribere versum, quonia eius partes scribimus. Constat etia hoc apertius in extremis actionum sic pr sens erit initium currendi, cuius tamen pars nulla antecessit: sic finis , cuius pars nulla sutura est. Instans igitur semper adest, unde& Praesens dictum sit: Futurum & Prsteritum semper absunt. Iccirco de Praesenti possumus tria
tempora ponunciarer Praesens est,erit, suit: de aliis non nisi sua tempora: Praeteritum, fuit: Futu
ru,erit.Na si dicas, nod futuru erat, fuit: de Pretterito loqueris, quod post fuerit qua esse potuit. id it autem quaedam verba, quae propter interia
338쪽
carent temporibus , quaedam propter Formam. Materia enim repugnauit huic verbo Labasco, quin haberet praeteritum: nam Labaui a Labo: at Labascaui, non decuit admitti. In quibus autem
Forma repulit tempora, fuere ea, quorum significatus aduersatur certis temporibus: veluti. Expugnare, significat rem absolutam. Non dices igitur, Expugno urbem: nisi capias modii ac δ -Sεοτν praecedentem Vltimum momentum captiuitatis quod usui magis,quam rationi concessunt est.sicut cum dicimus Morior, nam mors te mpQ-ris momento praescribitur. Inter Habitum enim& Privationem millum medium interiacet. Antequam pronuncietur totum verbum, praeterierit res de qua loquamur: sic enim personis deficiuntur. Quis enim pileto illo temporis loqua tur,ac dicat λ Morior. Ita Rei in caussis dicuntur Peracti, quoties sunt damnati: quoniam agebantur ab accusatore ad iudicem, sumpto a Graecis exemplo, qui αγωνα disceptationem iudicialem dicebant. ergo clim non redibant nisi damnati, dicebantur peracti ab accusatore. quis igitur orator Vnquam dixit, Perago Reum' Sic etiam Pese scio, si acute intueamur, non potest dici aed Perfeci: sed, Facio,vi preficiam: ro,ut inuestige: Oppugno,Vt expugnem: Ago, ut peragam Reum: In aliis modis tempora haec admittuntur, ut in voto,& conditione,Vtinam peragam, Si peragu& infinitiue, Volo peragere. Impure tame multi aliter sunt locuti. Ex his percipimus Grocinum acute ad modulutempora diuisisse, sed minus commode. Tria
339쪽
Persectum, & Imperfectum: sic, Praeteritum im perfectum, Amabam: Praeteritum perscctum, Α- maueram. Recte sane. Et Praesens imperfectum, Amo, Recte hactenus: continuat enim amorem, neque absoluit. At Praesens persectum, Amavit quis hoc dicat λ Amavi ego triginta ab hinc annis.Quis annii iam tricesimum praesentena dicat De suturo autem ut non male sentit, ita controuersum est:Futurum, in quit, imperscctum, Amabo: persectum, Amaucro. non male inquam: significat enim Amavero, amorem futurum,&abiolutum iri: Amabo persectionem nullam indicat. Controuersum autem dixi, propterea qubddoctiores sentiunt, non absolutionem illam, sed
celeritatem quandam, ut sit αοεισος usolcnsium Uγειαν δαναοι εμ οι δ' ακρυα. Mihi Grocini sententia plus placet. Meo more solens secero : nullam celeritatem declarat, sed operis persectione praescribit : id expressit diuinitus aliquando summus
Temporum forma, ac sinis, atque affectiones ad hunc modum sese habent: Materia autem quς, qualisve sit,videamus. Ac sane in libris naturali bus docebamus, pro formae ratione materiam a natura institutam: neque enim equi pedes, a pedibus leonis differui, nisi propterea quod eorum formae sunt diuersie: neque canis catuli aliam ob caRssam carent equi membris, quam quod equi quoque serma carent. Iccirco Praessens quod erat breuissimum, breuissimo quoque tractu signa μ
340쪽
tum est,Amo. Praeteritum & Futurum longiora longiore: Amavi, Amabo. Alterum praeteritum adhuc prolixius,prolixiore, Amavera. Qui quanquam non omnibus in verbis sequuntur nos, tamen in his haec caussa fuit: alia usus in uertit par, tim, partim differentiae gratia aliter sunt pronuncula. Varietate enim decora naturae, atque artis constant. Ordo autem aliter est, quam Natura eoru:qu*d enim praeteriit, prius fuit, quam quod est. Itaq; primo loco debere poni videbatur. Verum quod primo quoque tepore offertur nobis, id creat primas species in animo: quamobre Praesens tempus primum locum occupauit: est enimi maxime commune omnibus animalibus. Praeteritum autem iis tantum, quae memoria praedita sunt: Futurum vero et i im paucioribus, quippe quibus datum est prudentiae osticium: qua re tum quia nondum erat, tum quia obscurum,& paucis obiectum postremo loco positum fuit.
CAPUT CXIIII. Alodorum origo, caussαyrationes, usus.
F OxWm, quae agunt,naturam eiusmodi esse intelligimus,ut antequam agant,appetant: aut saltem appetendi habeant vim. Motionis enim appetentia caussa est: appetentiae priuatio. Quα vero appetunt, aut inconsultb appetunt: eaque ad unum tantsim naturalem habent propensiouem: velut ignis ad urendum . Aut consultis:atq; haec ad duo contraria aeque inclinantur, ut homo ad eundum, non eundum. Quare necesse est,ut
