장음표시 사용
371쪽
competit Pronomini: quis . nim dicat, Tum,certius signiscare, quam Davus, Syrus)Ii mo nisi aliquid apponatur,nihil significam:Cilai
enim relatio non in Una tantum re inueniatur,
sed inter plura, nisi aliquid addas ad quod illa re
sertantur: eorum significatus vix extet. Nos igituraliter sentimus: Pronomen a Nomine non differre significatione,sed modo significandi. Hqc autem differentia est triplex: ac quemadmodum, Par& Impar, non cuiuis numero utrunque simul, sed certo alterutrum competit: ita ni affectus, quos Modos significandi dixi mus, alius alis competit Pronomini. Primus est, quod rem praesentem indicant loquenti: id quod non facit Nomen: vi, Ego: aut etiam et,qui cum loquitur: Vt, Tu, Atque haec possunt poni, nullo.nomine subintellecto: rem enim ipsim statim per speciem intellectui repraesentat, no per nomen. Alter est, quod pro Nomine ponuntur, ut Relativa: Caesar bellum gessit, is vicit, idem est, Caesar vicit. Tertius est quod non solum peo Nomine ponuntur , sed etiam cum Nomine, ut ipsum reprosentent: Ego Caesar. Ex quibus ipsa Definitio colligi potest: atque ex Definitione Diuiso certa in species, quae de manu veterum asserendae sunt nobis, atque vindicanda : ipsi enim Relatiuum VSi,negarunt Pronomen esse, pessimo qui dem consilio: cum secundum eorum definitionem, quae nihil aliud statuit, quam pro Nomine
poni,totam eam naturam, ac multo melius quam
φο ,& Tu, sibi assumat Nam si is,Pronomen est, quare non erit ξ idem enim usus utrius
372쪽
que,& Forma,id est fgniscatio,& materia: nam suit- , Qvs: ο, sui. Par error etiam cum
Relatiuum substantiae appellarunt, refert enim etiam accidentia: ut, Colorem, quem Vides,con traxi extra. re alio modo ex diuisione nuncupandum erit: non sicut secere, quibus Prouocabulum potius dicere placitum est. Nam Vocabulum est' quodcunque in voce consistit: etiam ipsi Verba Vocabula sunt: quis hoc neget: nisi superstitio Grammaticorum' potius nutus quispiam, aut ostensio aliqua Prouocabu- lum dicatur, quibus loco Vocis, & Vocabuli
i Diuisio autem set, scut & Nominis: nam alia dicentur Substantiva viemur enim vocabulis receptis) alia Adiectiva, non quae Substantiam, tantum significent, sed etiam Accidens: vi, Is eo- lor. Sed quia non repraesentant modum acciden - tis, alia autem statuunt ipse in modum, ut Mem: . nam sicut Seruus significat possessionem, & con- fgnificat substantiam: sic etiam Meus. Quare
tiam Relativa, alia dicta sunt Substantiae, ut ': propterea quod siue substantiam siue Acci-
dens referrent, modum ipsum apponerent Sub - . stantiae: cum enim dico , Is color: tametsi co-' lor in corpore est, tamen non indicatur a me, quatenus est in corpore. Alia dicta sunt Acci dentis, non solum quae Accidens notarent, sed D etiam quae consignificarent Substantiam. Nam ale,significat Accidens ut est in se bstatia. Rei centiores autem leui nimis de caussa interi' pronomina recensuereTropterea quod, inquiuis
373쪽
retur. Hoc autem est ridiculu m, Affectus variare 'Substantiam .accidit enim Declinatio Pronomini. Itaque etiam usu mutantur. nam quod dicimus Alterius, fuit olim, Alterae, in secundo casa sceminino. Praeterea multa Pronomina Nomi- num sequuntur Declinationem, Nomina igitur erunt. Ego,Mei:Tu,Tui: Meus, mei. Et contra, Nomina Pronominum:Vnus, Vnius: Solus, Solius. Ex quibus constat Pronomina Relativa accidentis resolui in substantivum cum ipso acci dente quod reserunt. Nam Tantus, est norpea confusam significans magnitudinem. Sic Tantus Astyanax, Tantus Hercules di id est, hac, vel hac magnitudine. &subdam, Quantus SIlirius, Quantus Caesar: id est, qua magnitudine. Eadem ratio & in caeteris: lis , quo colo'
re: inotus, quo Ordine,& reliqua Proprium Re-
latiui substanti ui est flectere naturam suam in oratione, sicuti de modo Indicativo dicebamus: id sit ei tribus modis: Interrogatione, Qui essi vos λ Negatione, Nescio quam in gentem xeni; ubi occulta est qusdam Relatio. Occulator autem etiam in illo, Quid hominis esὸ ubi Viri, quandam Nominis subijsse aiunt: sed usus haec flexit. Hinc
etiam elicimus, quod veteres omisere, Adiectivu& Substantiust, non esse Nominis astectiones,aut differentias, ut Nomo est,sed ut in Dictio:competit enim etiam Pronomini. Atque error anti' quorum patet, qui putarunt Pronomen a Nomine differre: quoniam Nomen nullam personam determinet : Pronomen autem certam statu I,
374쪽
DE CAVSIs LING. LAT. III Nam&Vocativus Nominum certcim ponit: &Ipse,Ille,atque alia non certam. Illud quoque co- templandum est, quod aiunt, Pronomen sine Demonstratione, aut Relatione nihil significare. Ac sententia quidem vera est ipsa, sed oratio mi. nus bene composita: usi enim sunt voce demonstratibnis, pro repraesentatione. Neque enim qui dicit,Ego,semper demonstrat: nam quemadmodum me absenti tibi demonstrabo, qui nunc me nullus vides' Ambigitur autem & praeter haec, Alter,& Neuter, atque eiusmodi, sintne Pronomina. nam quidam ipsa vocarunt nomina Partitiua : sicut Omnis , nomen Distributiu uni. vertim enim uero siquis eorum ortum speciet, inueniet csse Prono mina. Est enim Neuter, non uter:& Alter, alius Vter: at psum Vter, Pronomen esse constat: non
enim disteri. Qui,nisi per modum:quonia duo-hus tantum apponitur Vter: Qui, verὁ pluribus. re elum Alius, pronomen erit: differt enim ab eAlter,sicut Vm,ata 'Uter: atque exponutur per nomina sic, Vter fecit Caesar ξ Non: . Alter fecit Qisis ille alter estῖ Cato: neque enim alio modo ponitur,quam si dicas, ille fecit, non hic. Est
ter, h σερος. Quare etiam Ompis, & eiusmodi c-runt Pronomina, sunt enim signa Nominu nHne que numerum significant, essent enim No Di:aa, ut Unus, Duo: sed notae tantum sunt Nominum.
Cum enim dicis, Quis homo disputat f & rcia pondes, omnis . hoc significat, atquc si singulos homines nominatim redderes, usque ad unum
375쪽
334 IVL. CAE S. SCAL 'LIB. VI vltimum. Videbitur autem quibusdam absurdum hoc, propterea quod significet intitatem: sed non ita est : inio vero significat Distributione actionis, aut eiusmodi in quantitatem. Itaque per Pronomina quoque caeterae propositiones explicantur, oujdam, Aliquis. Dubitabili autem quis piam, Nullus, Nomen ne sit, an Pronomen, etenim ab Vno, ducitur: at Vnus Nomen est,quantitatem enim, siue principium eius significat. Ad hoc sic respondemus:Nomen esse, & inopia sermonis usurpatum pro eo quod esset, Non quisquam. Est aute origo ipsius omnis, Graeca, ομως, ut Collectionem,& Distributionem,non Quantitatem accipi intelligamus.
PRo nomina assiciuntur quibus. & Nomina,
Specie, Genere, Numero, Figura, Persona, Casu. Primae Speciei, Ego, Tu, Sui. Deriuatz, MeuS,Tuus,Suus . Genera in quibus da distincta, Meus , Mea, Meum. In quibusdam conueniunt. Ego,bonus,bona,bonii. Numeri duo,Ego, S. Personae tres, Ego, Tu, Ille. Figurae duae: Simplex,Ego: Composita, Egomet. Casus alij alii ,
neque numero aequali. Ac de Specie quidem, Genere, Numero, Figura satis conuenit: de Oasu autem non in omnibus. Circa Personam qu que non idem senitunt omnes. Ad haec igitur intelligenda, usus, ac ratio eorum exaci ius' per scrutanda. Signantur igitur duae personae,Prima, ac Secunda duobus tantum Pronominibus: at
376쪽
. DE CAVs Is LING. LAT. 33s Tertia pluribus.Non quia Prima,& Secuda prae sentes sunt, ut dixere: non enim id verum est: naquamobrem Epistolae sunt institutae Sane in his qbsentes loquimur de Tertia etiam praesenti alterutri scribentium. Sed quoniam & qui loqui- inur, & ad quem loquimur, unico intelligimus
modo:at tertiam non Vno: nam aut monstramus,
aut absentem rcferimus: sic enim distinguimus, ut alia sint Demonstrativa, alia Relativa, quae sine discrimine utriusque naturae vices subeant. Demostrativa autem laxa, ut diximus, Voce: nain qui praesentem sensibus,aut intellectui :Non que- admodum scripsere, sic, praesentem aut ad oculu: aut adsensum : quasi vero oculus sensus non sit: quasi vero si de voce loquar, oculo percipiatur. Itaque demonstrato colore, aut sono,aut sapore, alii odore, aut re tactili, sensu constitui ostensio nem dicemus.si dicam, Hic motor, cuius voluntate orbis rotatum intellectui praesens demonstra bitur. huius generis est Hic. Sub quo etiam alius
modus continetur: Interdum enim quod non vi demus nos, alteri, qui cum loquimur, demonstramus. quippe rem ipsus praesentem sensibus, authotam intellectui: huius generis est Ister absenti enim sic scribam,Ista tua cura quae te angit: Istud Musarum, in quo scriptitas. Neque enim princi recte scripsere, Pronomen die, significare prae sentem personam: sic enim scribam. Istud tuum praedium, in quod diuerti sessus de via, abest ab Vtroque nostrum mille passibus .Praeterea ipsi sibi oontradicunt: aiunt enim , Primam & Secundam non variari per genera, quoniam praesentem:
377쪽
rem semper indicarent: ergo Iste, quomodo per genera variatur, si semper praesentem personaim indicant 8 Alter quoque eorum error, cum Hiis appellarunt Pronomen praepositiuum, iccirco, quia significet primam rei cognitionem : id est, quod reddatur interroganti, sic, Q ins secitλHic. Iain omitto pessimum loquendi modum, neque enim significat cognitionem rei, sed nota est cognitionis , significans rem. At enim uero etiam iubiungitur relative, sicut etiam Is, frequenti usa, Caesaris,& Sallust ij, nimirum utriusque origo eadem est. οσκε, Isce: OM, Hice, a quo per Apocopen, Hic: nam Iones pro ,ος, dixere. An vero, quod aiunt, verum est)Primam&Secundam non variare vocem per genera, propterea. lubd praesentes semper sint: Tertiam variare, Ille, Illa, Illud: quia non sint praesentes, quae sub tertia circunferuntur. Atque hoc iam a nobis reiectu est. Nanque quod appellant Monomen De monstrativum Hic, Haec, Hoc, variatur, ac prae sens tamen ab ipsis semper ponitur : itaque suis ipsi telis pereunt: pereunt vero &nostris: non e nim semper praesentes inter nos loquimur. Quid enim ex ultima Germania scribat ad me puelli, atq; ego rescribam' Amo 'te inquiet)iam hic ge
laus necessarium est: ut sciam, imicusne an amica bene de me sentiat. incerunt etiam', cum Pri ina,& Secuda certis feratur numeris, quamobrem Tertia non distinguatur. Quoniam, inquiunt,es antecedenti numero moderamur sequentis personae intelleistum, sic, Ipse se interfecit ipsae se iii tersecere. At enim uero ratio haec nulla est: nam
378쪽
DE CAVs Is LING. LAT. 337 primum dicam, Graecos non carere numero plurali, Deinde hoc modo soluentur omnes quaestiones: Mobilia enim Nomina, non erit necesse variare: intelligimus enim sexum ex praecedenti substantivo,& Casum,& Numerum rsic& verborum ratio unica voce eadem sit qualis qualis praecedat. Caussa autem huius rei fuit Graecorum imitatio : nam tametsi in composito distinguant ut posuimus: tamen simplex VOX,ε, Vnde nostrum Se , communis utrique numero fuit: id quod non tam consulto secere illi, quam tuenit mrte, ut etiam in multis: Nam quid simile in ter εγω,&-desectu igitur multa sunt innovata, suis destituta, aucta alienis. sic apud Latinos,Ego,N os: Tu, Vos. Quare ut eum
errorem emendarent, addidere alterum Prono
men,quod afferret & numerum,& genus. Graeci, eu/πὸς, nos,ipse.εοαντον, seipsum. lod autem hie afferimus,uerum esse satis constat, cum in casibus
quoque non inuenere vocem, qua differrent. Nihil enim intelligas diuersum, cum dicis, Se interfecit Cato:&, Se autore voluit Caesarem interfici. Orationis enim vi percipias Casuum differentiam,vocis autem flexu non percipias. Assignent igitur rationem, quare duorum Casuum, maxime diuersorum, idem sit sonus.
Relativa autem sunt Is,&-vno modo: r .serunt enim rem iam positam. Alter modus cum relatio fit per reciprocationem. haec unicam tantum vocem habuit in Pronominibus, Se. Exemplum utriusque esto sic, Caesar optimus imperator, atque vir fuit clementissimus. is Gallos
379쪽
pugnando,& se ipse ignoscendo, vicit. Inter connumerarunt etiam iste.Non pessimesentiunt. sed exemplo utuntur non bono e septimo Jneidos, - Sic Iuppiter iste monebat. At enimuero in exemplaribus legitur ipse, non
autem, neque enim refert Iouem, cuius nomen ibi nusquam positum est: est enim ide, I c. non dicas igitu hoc loco, Sic is Iuppiter monebat. Qui tandem Iuppiter λ nullus enim ibi est. Quod si in quibusdam scriptum inueniatur, ut volunt, Emphasim intelligamus: ut, Thais illa
Corinthiaca. Est autem istae naturae, atque indis ferentis,tum ad Relationem, tum ad Demostrationem. primi exempla frequentissima. Teretes sium aclides illis. &,-Iste ct terris iacitatus. Ostendit autem in Sexto, Ille triumphata capitolia ad alta Corintho. demonstrat enim Mummium. Disserunt autem Demonstrativa ab Relativis, quod Demonstrativa statuunt primam cognitionem: ut, Iste tu animus C. Caesar te perdidit. Relativa autem eam iterant sic, late reddet immortalem. Nam quod aiunt, hoc Promine Ilie, propinquam rem Ggnificari r hoc Pronomine Ide, longinquam: non plane verum est. sed ita accipiamus, ut his, semper referatur ad rem, aut personam, ad quam loquimur, ut in Secunda in Antonium, Istis siu- cibus, ista gladiatoria firmitate: id est,tua. Istam urbem appellabo eam, in qua agitis, ad quem scribo: illam autem, ab eo remotam. aut istam
380쪽
Eo, is,parem usimi habet. Sed & aliquid Pretis sistud, appellamus, udia pud QMntilianum, Iste iuuenis. Et dc eodem paulo post, Hic iuuenis. Secundo modo usus est Gellius : Brundusuim v ni, atque isthic offendi quendam: Pro , Ibi: atque si dicat, Isto in oppido offendi: ut, aeque dicatur,
Isto oppido,& Eo oppido: quoniam hie, iit, is,
Te. At commune omnium personarum est: dicimus enim, -hse feram tenera lanugine mala. &, Ipse vides:&, Vse rauem conto subigit. Qitare quum Tertiam assignarint, minus vere a Prima: & a Secunda amouere. neque enim recte probant sic: Dicimus,
inquiunt,Ego feci, Tu fecisti, Ipse fecit: quare si cui Ego, est primae: Tu, secundae: sic Ipse, Tertiae. Huic nos ad hunc modum & rc spondemus. &obiicimus: Si ipse, n5 esset omnium personarum, non iungeretur Primae, sic,Ego ipse. Neque vi iam figuram esse in toto ambitu literaturae. qua Prima cum Tertia iungi possit. Item dicimus noesse verum, sic posse dici, nisi prius aliquid sub- st quod reserat: exempli caussa, Qtrae iit Antonius de Octauio , & Lepidum alloquitur: Quis patrauit parricidium Ciceronis λ no potest dice re de Octauio, Ipse iacit: nisi Octauium nominarit. est enim relativum: sed commodius etiam si se non nominat, potest dicere Ise feci. Sed nu gantur etiam cum dicunt, Verbum ipsum Primae personae habere intellectum Pronominis Ego: quoniam si sic dicas, Feci: necessariis intelligas,Ego. igitur posse poni cum prima Verbi, quia prima Pronominis subsit. Vetum de Tertia quoquc
