Iulii Caesaris Scaligeri De causis linguae Latinae libri tredecim

발행: 1597년

분량: 491페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

381쪽

idet: 4ntelligas, Fecit, habet intellectum prono minis Tertiae. Praeterea sicut Relativa caetera origo est ab Is: si capse. at, Isibin, lices: &,Iscs: de, Is est. Addunt alterum argumentum: interroganti, Qujs se citZnunquam respondebimus,Ipse: pro, Ego:aut prQ,Tu: sed pro Tertio. Hic est sillacia simul&falsitas: Fallacia est, quia si dicas. Ipse,& ostendas Tertium, recte dicas: sed & recte si te ostendas , aut eum quicum loqueris: Nutus enim & ostensio statuunt primam cognitionem, quam iterat Ipse. Si autem nullum ostendas, salsum est, sic posse loqui nos: Quis enim est Iste I-pse' Acutius etiam intuenti apparebit ratio: nam interrogatio est in tertia persona verbi. itaque is cile reddas Ipse, sine verbi repetitione. At s dicas sic, Tune fecisti hocξ possim respondere,Ipsis

sane: etiam nullo verbo repetito. Praeterea quis nescit, Assirmantis, & Interrogantis,& Respodentis orationes non differre ni-11 modo quod as' igitur. Eneas cum dicit, μύμ'-que ipse misera,ma vidi. nonne interroganti Reginae sic, Vidisti ipse' respondeat, Ipse. Respondemus tame certius,& commodius per alia, Hic, Iste, Ille,sicut & Graeci. ουτος, οδεινα, μνος. Prum dentius igitur fecere, qui appellauere, propterea quod omnibus subiugeretur personis, quasi ordinarium additamentum intelligas. ci,nsultius autem etiam, qui 3 5τα , propterea quod intenderet significatum. certamenim re statuit,atque circunscribit: plus enim est,

E ipse, quam Ego. Iccirco pro Solo, etiam sint

382쪽

interpretati at id euenit pro structura orationis. atque vi verborum: ut eo versu e Sexto diuini ' peris, ipse ratem conto subigit. Cum enim neminem , praetcr charontem, nominasset, retulit

eum in singulari. quare etiam solum intellexit. Sed si duo aut plures fuissent, poterat etiam sic, Ipsi ratem subigunt. ubi nihil esset litarium. Sed nunquam Grammatici desinent ineptire: veluti cum ausi sunt dicere, esse hoc vcrsu Nomen, non Pronomen: & tamen est loco eius nominis, Charon. Sed aeque est , atque si dixisset,Idem. Interdum vero etiam additum nihil addit: Vt apud Ciceronem, Qu i ante teipsum Consulsuit. Vsos autem fuisse veteres aliter hoc Pronomine , quam ab istis sit obseruatum, ostendimus in Originum libris, ut aliquando quasi loco Aduersaliuae, aut Subdis unctivae capiamus: velut apud Catullum eo versu, Nam castum decet pium poetam ' . . Ipsum versiculos nihil necesse est. Et apud Vergilium in Tertio, Porim ab accessu ventorum immotus, ct ingens, ipse sed horrificis iusta tonat e tna ruinis. Eodem modo in primo Achilleidos Statius, Vacu quereliquerat antrisImam sed catulos affortat. iPlinius quoque id obseruauit, ususque est libro decimoseptimo : Vites, inquit, Aquilonem spectare debent ipis: sed eorum palmites Meridiem. In vicesimotertio Liuius no cum Adue satiua, sed cum Copulativa iungit: L. Posthumium consulem designatum, ipsum atque .exe γ

383쪽

3 a IVL. CAE S. SCAL. LIB. vi.

eitum deletum. Est igitur trium personarum c5, munis vox,tam sela,quam addita: tam Relativa, quam Demonstrans.

CAPUT CXXIX.

Pronomina derivata.

Eriuata Pronomina, a Prima & a Secunda, bina sunt , a singulari, & plurali, eaque di sincta vocibus, quia origines distinctae: Ego,

Meus:Nos. Noster,Tu,Tuus: Vos, Vester.Vbi secundae facilior esse Videtur analogia, a Tu,Tuus. At Primae non item, sed ab obliquo Mei,no arecto, Ego.In hoc Graecos sequuti sumus,ὐμου,ερος. Illi autem non temere pol sessivum pronomen a possessivo casu deduxere: neque enim distat ab εμοο, nisi sicut Albedo, & Album: quare neque Tuus a Tu recto, ut putariit, sed ab obliquo secu-do casu ortum est. A' tertia vero persona no fuit deductio propter numeros variata. propterea liae primitiuu quide variabatur. caussa aute propter quam ab Vtroque Numero deriventur, haec est, Quod Graeci dicunt, /ποζτonos relationem: fgnificat duo, rem ipsam, & terminu quendam ad quem resertur: igitur possessiua pronomina &rem possessam, & possidentem consignificabunt. quare numerum pronominis possetnui accipiemus a numero rei possessae: & numerum pronominis primitivi unde illud possessivum ductum est, a numero possidentis. Igitur cum dicamus,

Ego possideo libros: dica,Libri mei sunt.&,Vos possidetis libru: dicam,Liber vester est. Hinc liquet qua ratione λ pronomine primae perlanx

384쪽

DE CAVSIs LING. LAT. 343 ductu si pronomen tertiae. Equus tertiae personae est: itaque Meus equus, si dica, tertiae quoque erit,at a, ue,quod est primae personet, ductu est. quoniam relatio est, ad primam: significatio ad

tertiam. CAΡvT CXXX.

O Vanqv non est praesentis operae, de constructionis usu, aut legibus scribere: tamen quia natura primitivi, & derivativi Tertiae

personae multa praeclara ingenia vexavit: alia etiam elusiti a multis confuse, aut perplexe traeta ta sunt: videantus hic quae eoru sit ratio. Relatio duplici modo intelligitur: nam aut habet terminu extra re,quq resertur: ut Dominus refertur ad Seruu . Aut habet terminu eundem cu re quae re sertur, ratione tantummodo differentem: veluti cum dico, Cato se interfecit: Pronomen Se, resert Catonem ad Catonem ratione ab sese disse rentem, non substantia: propterea quod differt a seipso tanquam agens, a patiente. Iccirco Graeci ανακλας ον,quasi refractu dixere: sunt enim ο λαι sui, sellae plicatili in seipsas reciprocatu. Verum ea vox duriuscula est, redit enim in agentem passo integra,non fracia. Itaque alij αυτοπαθ ε c. sed& communis haec nimis: sunt enim Verba quaedam talia, talique nomine censita,n Pereor& alterum tantu terminum dicit, Passionem. Nostri autem melius, Reciprocu: qua appellatione mutua ratione reserendi coplexi sunt: semper enim

redit vix rei relatae in seipsam: Ipse sui memor: Ι-

rse sibi bostis:Ipse se amat: Ipse de se hoc exigit.

385쪽

seqq CAE S. SCALr' LIB. VI. astas nostrae proxima in caeteris casibus optim via est: in tertio casu frequentissime hallucinata:

apud plerόsque enim inuenias sic, Ego dedi

etiam in oratione diserti viri Agricolae. Graeci autem veteres abusi sunt in poematis suo eodem modo non reciproce, sed transiitive. Cum igitur idem sit modus orationis, & narrantis simpliciter, & reserentis narrationem: eadem quoque erit ratio dicentium sic, Portia se interfecit: & sic, Portia rogauit, ut se interficias. Resertur enim in priore exemplo, Interfectio: in posteriore, Rogatio interfectionis:at Intersectio senaper in Portiam recidit. haec est natura Pri- initivi. d autem ab hoc derivatur Suus, parem

naturam, Usumque est consecutum: Vt quocunque loco primitivum poneretur, in eum locum ius suum haberet: sic, Portia se interfecit: & sic, Portia suam vitam intercepit. Differt autem ii Primitivo, sicut Adiectivum a Substanti uo: Itaque etiam reciprocatio differt ab illius reciprocatione: nam in derivativo redit reciprocatio noin rem a qua procedit actio , sed in ea quae ipsus rei sunt. sit hoc exemplum:Vidi Caesirem hominem: hic substantiam ipsius Caesaris intelligo: at, Vidi Caesarem humanum: intelligo hoc, quod ipsius hominis est. Sic in Pronominibus,Vidit se

Caesar:Substantia reciprocatu reat, Vidit sua Caesar:reciprocantur ea, quae Caesaris sunt. Ac quanquam hoc quoque modo potest Substantia reciprocari, ut si dicas, Vidit Caesar sua crura: tamen

non per modum substantis refertur,sed alio pr*-

386쪽

DE CAVs Is LING. LAT. 3que dicamento,sυ ε hin, per possessionem sine: quare possessiua haec dicta sunt. Intelligo autem possessionem, quae aut fuit, aut est, aut etiam futura est: vi suum regnum haeres dicat, quo nondum potitus cst. atque ipsam negationem: ut apud Vergil. - Nonsua poma. Iidem tamen Graeci licentius usi sunt: ut Hesiodus, σφετερον πατε μ ειουσι l. suum, pro, Vestrum,

Sed loquendi usus maximus Tyrannus est: Sur repsit enim etiam Latinis, ut Ubi poneretur Verbum Substantivum, eo quoque subiret Pronomen hoe: ut apud Verg.

l Ionerasunt Laari. Et alibi, --Sunt hic etiamsua praemia laudi. Neque abest ratio: per verbum nanque Substantiuum nihil extra effertur, sed in eodem quiescita itaque par est reciprocationi, quasi σε unx: sicuti dicimus quaedam membris carentia, Sede

re: quia non mouentur.Paulatim tamen inualuit, ut ad alia verba rransferretur: Nam cum dicendum esset, Suo gladio se ipse iugulat: tamen Terentius, Suo gladio iugi lo, dixit. Est apud Martialem apertius: Etsua riseruniscula Issaeonidem. Id autem paulisper medio quodam loquendi modo inuectum est,qualis apud Catullum: Suus cuique attributus est error. est enim ibi &Substantivum,& Participium. Quare potuit praeterea dici, Suus cuique innascit tir crror. Ita scri pium est in inuectiva in Sallustium: Quod si istius vitam memoria vicerit, aliam P. C. non

387쪽

3 6 IvL e Ans se A L. LIB. VI. oratione,sed ex moribus suis spectare debetis.E iusdem modi est & illud Ouidiante Penelopae,

A fice Laerten,υι iamsua lumina condas. Itaque ridicule nimis ausi sunt accusare soloecismi Diuinum poetam eo versuramque μὰ in patria antiqua cinis ater habeba . Est enim eiusdem rationis cum superioribus.Nemo vero dixit unquam soloecismum eum, quo docti viri uterentur. Sic enim omnes sunt loquuti,ut pure, non rustice loqui putaretur: quema

moduM.Tullius pro Sylla: Sylla, si sibi suus pudor, & dignitas non prodesset, nullum auxilium requisiuit. quem dicendi m dum temere nimis inusitatum appellarunt: cum etiam Plautus, qui Romanae linguae lex quaedam fuit: etiam lius, qui veteris nouique Latij lima quaedam habitus est, ita & scripserint, & scripta totius urbis iudicio approbarint. Plautus in Mercatore sic, Isbet saluereθus vir uxoremsuam.Terentius autem etiam sine ullo responsu mutuo, sed absoluye,neque solum derivativum,verum etiam primitiud,

Suo sibi gladio huc iugulo. Quare seretur illud Versilianum eadem prudentia: Viuite felices, quibus Alfortuna peracta Ianis a. Id est,iam sua cuique. sicut est clarius

In Sexto: εUMDue suos patimur manes. Tria hinc colligimus:Primogenium nunquὸm sine aperta reciprocatione poni, praeterquam modo illo Terentiano: Deriuatum Atem occulti

re, sic, Sylla si suus pudor sibi no prodesset: id est, prodesse intelligeret. Alterum est, nullum ego

388쪽

DE CAVSIs LIN c. LAT. 347 discrimen,sive vulgarem teneat significatum, siue pro eo,quod est Proprium ponaturi propterea recte dici, Suus Caesaris, & Caesarem: quoniam

primitivi vox a numeris non variatur. & Suius

Cesari. quoniam verbum orationis obliquae dux est,atque ipsam regit. Est & illud manifestu,Distributivo pronomini additum circumagi per omnia Genera,Personas, Numeros,& Casus, idq; fieri vi distributio nis. Non solum igitur cum Quisque, ut dixere sed etiam cum Omnis, & Quicunque, & Quisquis,& elusinodi Suum omnes Nationes tuentur morem. Quemcunque suae originis poenitet,eum oportet esse ineptum. Suus omnibus Asiaticis dicendi mos est:& alia talia. Sic etiam additis Praepositionibus: Suarum fortunarum ergo nauigat Lusitanus. Etia in Sexto casu, contra quam sensere. Suo qui uis genio potes acquiescere. Hoc etia eliciemus , cum Se , intelligamus es se semper reciprocii, si duae sint personae, tollendae ambiguitatis caussa alio Pronomine usos veteres. Diligenter itaque obseruatum est in declamatione .ntiliani: Non sic nuper repugnasset,s illum Tribunus voluisset occidere. Si enim di

xisset Se, haud intelligeret Marius, Vtrum accipe ret, Reumne,an Tribunum. Par exemplum est, Rogauit Nero Epaphroditum , Ut se occideret. Nescias uter sit occidendus, Nero, an Epaphroditus. Verum hoc loco si illam , pro Scisubdas, minus commodesoquare. Ita est: Rogat

Philumena te Pamphile, ne se deseras. Ergo i

dem erit: Rogat Philum Pamphilum ne se

389쪽

deserat. Verum hae orationes maxime sunt si giendae. Cuius consilij modum ti primo libro de exemplis eloquentiae a nobis dictum suit: qui liber mihi una cum duobus posterioribus iam persectis aut a Carnuto, aut a Prouinciali surre

Est etiam animaduerteda locutio illa,Inter se: sic,Fratres Thebani inter se dissident. Graeci non

tam feliciter: αλληλους, alius alium: no enim complectuntur illum mutuum resposum ultro citrό- que:at nos, Inter se, quasi dicas,Medium inter eos dissidium est. Itaque Se, est casus pluralis,Vtrunque componens simul ad dissidium t iccirco distribuitur deinde ad duo singularia partitu hinc inde. Animaduertimus autem Ciceronem in primo Officiorum sic locutum: Homines autem ii minum caussa esse generatos , ut ipsi inter se, alij aliis prodesse possint.Declarat enim, Inter se,per Et in eodem alius loquendi modus est, societas hominum inter ipsos, & vitae quasi communitas continetur. Idem enim est,Qis h mines inter se sociati continentur. Colligitur etiam lex dicendi haec, Sua caussa seci recte. Sui caussa feci: non recte: nenim re erprocat. Sed, Mei caussa seci: Sui caussa ut sacr-xem, rogauit. Quaeram igitur, an dicam Tui causisa feci: Mei caussa fecisti. Et sane potest: non γnim sunt reciproca, sed personam tantum des' gnant: sed passive semper accipiuntur. sui amGr, quia tu amaris: Amor, Tuus, quia amas: ut apud Ciceronem: od desiderium tui ferre non pos

sit.Et in prooemio scin Quintilianus, sic Amoros mei

390쪽

mei vicit etiam matrem suam. quod plus amatus suisset a filio, quam a matre. Et Vcrgilius in XII. Vidim amore tui- re ubi erit reciprocatio,nihil erit ambiguum: vi Narcissus Ouidianus, Uror amore mei- Est enina ibi ri τι potialia. Atque haec quidem natura horum Pronomi num est, ut suum quodque obtineat locum: quod si eandem sine discrimine sedem incant, id non ipsorum natura sit, sed vi partium aliarum, quibus oratio constituitur. Sunt enim quaedam Nomina,vi Caussa, Fama, Imago, quibus Vtrum addideris, idem sonat: Caussa mea secisti: Z , Caussa mei propterea quod vox haec Caussa, vim habet x aqua passiva.sic, Imago mea, & mei. quia Imago uno tantum accipitur modo, de eo, cuius est:& habet unam tantum rationem relationis: sic &Fama. At non sic Potestas, non Memoria, non alia eiusmodi: nam habet Potestas duplicem rela tionem : alteram ad me, qua possum: alteram ad

alium, qua in me potest. sic & Memoria,& Vsus,&Copia. Copia mea, quam possideo, qua sum diues: Copia mei,qua quis in me utitur. Sic Facultas,&Vtilitas,& alia talia: vi, Accusatio mea, qua δώμ, ago enim reum : Accusatio mei, qua agor enim reus. SuntWalia Nomina quo- Ium natura non repugnat , sed Vsus tantum non admittit: vi,seruitus. Nam si Davus est meus, eiusseruitus mea est: ille autem sic loquetur, Mei se ultus: & tamen correlatiuum eius non respondet

pari ratione: dico enim , Meus Dominatus: &Davus ad me, Tuus , inquiet, mei dominatus. caussa aute est , quia sunt relativa inaequalitatis.

SEARCH

MENU NAVIGATION