장음표시 사용
41쪽
tumno ad hγberna contulerat C. Martium quendam Hispanum ex Italica urbe identidem in hostes emitteret. Anno exacto successit intio Amyliam sciter Fabius Maximus Aemylianus,aciduxitque secum duas legiones. Romanorum,& socios nonnullos,ita ut eius copiae omnes essent circiter sexdecim millium peditum, equitum natue S sexcentorunt. Scripsit etiam ad Micipsam Numidarum regem ut ad se elephantos quamceleri ime mitteret. Properati autem Itucam,&partem exercitus ducenti,occurrit Viriatus sex millibus militum, magno strepitu ac clamore,longaque caesarie,quam in praeliis ad te rendos hostes barbari gestare &quatere consueuerunt Cuius impetum tantis animis sustinuit ut hostem re infecta repuleri t.Sed ubi altera pars exercitus, atque ex Libya decem elephantes cum trecentis equitibus aduenerunt, auctis castris prior in Viriatum aciem deduxit, desuperatum fudit fugauitque. Sed dum turbatis ordinibus fugientem insequitur, Viriatus ea confusione animaduersa, reuersus circiter tria millia interfecit, reliquos in castra egit.Castra quoque ipsa adortus est, quum vix ulli irruenti hosti ad portas se obiicerent, sed plures metu perculsi tabernaculis se abderent, nec ab ipso imperatore & Tribb. militu ad pugnam educi possent. Inter caeteros tamen Fannii virtus Laelii socer erat eo praelio eluxit. Noctis superuenientis beneficio Romani sese uati. Viriatus & noctu & interdiu,nulla occasione printermissa,nunc velitibus,tauc equis velocissimis Roma nos saligando , tandem Seruilianum Iliacam motis castris coegit migrare. Deinde quia iam fames sentieba-
Lusitaniam concessit. Seruilianus abeuntem non assecin
riati rebus studuerant, diripuit. Inde in Cuneos. copias traduxit. Vnde rursus in Lusitaniam cotra ipsiun Viria-
42쪽
tiam eotendit. in itinere duo latronum principes ob vir facti Curius & Apuleius cum dece millibus hominum Romanos turbauere, consertoque praelio , quo Curius ' eecidit,praedam eripuerunt:quam non multo post omnem Seruilianus recepit:& alias item urbes vi cepit,EGcadiam,Gemellam & Oboicolam, omnes Viriati praesidiis firmatas: quarum nonnullas diripuit, aliis vepiam dedit. Ex decem millibus captiuorti quos habuit,quingentos securi percuti iussit, reliquos vedidit. Post haec hγbern a adiit, altero huius belli, cui praefuerat, anno. Atque his rebus gestis Romam rediit succedente illi in i perio Q Iompeio Aulo. Caeterum frater eius Maximus Amylianus Connobam quendam latronum ducem quum deditione cepisset, ei quidem ignouit, sed omnium eius militu manus amputauit. Dum vero Viriatum perseques,Erilinem eius urbem vallo sos aque circundat,Viriatus urbem noctu ingressus,facta sub lucem eruptione, non solum eos qui vallum ducebant in fugam ligonibus abiectis coniicit, veru etianv reliquas copias ab Amyliano instructas urgendo instandoque,
in loca praerupta atque iniqua,unde euadere no erat,deturbat.Ibi Viriatus non insolenter suasortuna usus,sed honestis conditionibus bellum deponi,& magna a Romanis gratia iniri posse ratus , foedus pepigit quod populus Romanus postea ratu esse voluit: ipsumque Viriatum amicum nominauit, & eius socios quos agros in possederant habere iussit Sic bellum Romanis grauissimum cum bona gratia extinctu videbatur: sed pax haud diuturna mansit. Cepio enim Amyliani foederis huius auctoris frater,& eiusdem in imperio succetar, criminando pacta, tanqua indigna populo Romano, primum a Senatu impetrarat sibi ut liceret clam pro arbitrio Viriato in comodarer deinde assidue obtundendo literasque missitando, effecerat ut idem Senatus ruptis sce.
43쪽
deribus palam bellum Viriato inferendum decerneret. Quo Senatusconsulto fretus Arsam urbe deserete Viriato deditione accepit,& ipsum Viriatu fugiente & obuia
quaeque u stantem circa Carpetaniam assecutus est, maiores secum copias trahens quam Viriatus: qui ob pa citatem suorum praelio abstinere satius esse existimans, maiori parte copiarum per vallem quandam obscuram dimissa, reliquas in tumulo quodam instruxit,ut speciem dimicare volentis hosti praeberet. Sed ubi quos praemiserat iam extra periculum esse sensit, ad eos aduolauit, tanto contemptu hostis tantaque celerit te, ut qui insequebatur quona se proripuisset n6 sentirent. Cepio in Vetonas & Callaicos directa acie, illorum agros depopulabatur. Iam vero Viriati exemplo Lusitania multae aliae latronum manus incursionibus vastabant.Aduersus quos misius Sex. Iunius Brutus propter locorum interualla quantum scilicet Tagus,obliuio, Dorius & Baetis amnes nauigabileseomplectuntur celeriter huc illης latronum more cursitantes,primbassequi einde,vias. seqψeretur, posse comprehendere desperans, non comprehedere autem sibi turpe, at ex victis non admodum insignem sore triumphum ratus inlatronii patrias exercitum duxit, ut eadem opera&de illispanas sumeret
ut quos cofidebat ad sua quenque defendenda dilapsuros & militem suum praeda locupletaret. Hanc spem cogitationemq; secum portans obuia quaeque diripiebat.
Ad vim arcendam egressi barbari, adiuuantibus muli ribus &tantis animis arma capessentibus ut ne media quidem caede vocem ederent. Fuere tamen qui raptis quae poterant,in moles confugiebant: quibus qui 3 petierant veniam Brutus dedit, quae illis restabant partitus.
Deide traiecto Dorio flumine,multa loca bello loge lateque peruagatus,acceptis ab omnib' qui in deditione vetuebatobsidib',ad Obliuione amne Progressus est,eum-
44쪽
que Romanoruni primus transiit. Inde ad Nimim alte
rum flumen peruetum, ut Bracaris, quod annonam qua in Romana castra importabatur auerterant ac diripuerant,bellum inferret. Ii quoque genti in aciem armatasVxores' educere mos erat, tantaque pertinacia tum viritum mulieres dimicabant,ut pol ius mortem occumberent quam aut terga verterent, aut vocem ullam indignam emitterent. Quin etiam foeminae dum captiuae ab
ducerentur, aliae sibi manus afferre, aliae suosmet ipsae liberos iugulare, mortdmque seruitio potiorem censere. oppida tame aliquot in Bruti potestatem deditione venerunt,quae Non multo post deiciscentia, ab eodem de- intestro sunt perdomita. Inter alia Talabriga, saepius iuncto foedere,saepius rebellarat. Eo veniens Brutus,supplicantibus oppidanis,& sese eius arbitrio permittentibus, primum ut trassuῖas Romanoru &captiuos armaque omnia, adhaec obsides traderent, deinde v t cum uxoribus ac liberis urbe migrarent, imperauit. Quod ubi facere sustinuerunt,circunfusis copiis eos includens, or tionem habuit,qua,quoties defecissent, quoties bellum renouasient,edisseruit. Ad extremum metu iniecto a que opinione, quasi grauiter in eos animaduersurus esi sit,in conuitia orationem terminauit. Sed equis & commeatu & pecuniis communibus ademptis, atque omni
apparatu publico, praeter spem, oppidum illis habitandum reddidit. Post tot res gestas Brutus Romam rediit. Caeterum mihi in Viriaticam historiam congerere placuit quae eo ipso tempore illius exemplo aliae latronum turmae gerere cceperui. Porro Viriatus fidissimos ex amicis, Audacem, Ditalconem & Minurum ad Cepione pro paciscendo foedere mittebat. Hos Cepio ingentibus donis ac multis promissis eo induxitvt Viriatum se intersecturos pollicerentur, ac tandem sic rem confic
rei.Erat Viriatus exigui admodum somni, tum ob varias
45쪽
quibus distrahebatur curas, tum ob assiduos labores. Quin etiam saepe cum armis quiescebat, ut excitatus ad omnia obeunda esset paratior. quapropter vel noctu ad cum patebat amicis aditus. Hoc more de hac libertate accessus, Audax & eiusdem sceleris populares, obseruato Primo ei is somno,quasi graui aliquo urgente negotio in tabernaculum accedunt, illataque in iugulum plaga pars haec sola corporis armati nudata erat iacentem n eant. Mox sine strepitu, nemine sentiente,quod mortiferum vulnus opportuno loco inflictum effet,adCepionem transfugiunt praemiumq; petunt. Concessum illis vi quae ad eum die possederat,tuto haberet. De praemiis ad Senatum remisi sunt. Orto die clientes Viriati atque
omnis exercitus rati eum quiescere,mirabatur cur plus solito somnum produceret: donec nonnulli mortuum in armis iacere intellexerunt. Tum extemplo totis castris planctus ac comploratio audita est,afflictatibus sese cunctis ob eius mortem & iam de sua salute anxiis,ve qui secum reputarent tanto duce orbati quantis in periculis versarentur.Maxime autem eos angebat quod sceleris auctores non reperiebantur. Itaque cadauer magnificentissimis instratum vestibus in altissima pyra
cremarunt, caesisque multis hostiis,tum equites tum pedites per turmas in Orbem decurrentes cum armis barbarico more Viriatum celebrabant: nec inde prius abccessum quam ignis P orsus extinctus est. Peracto funere gladiatorium munus editu . Hoc sui de*derium reliquit Viriatus, vir ut inter barbaros: imperio dignissimus in adeundis periculis nulli posterior, in praeda diuidenda, aequalitatis studiosissimus. Nam ampliorem ror partem vel offerentibus amicis nunqua abstulit,& eam
ipsam fortibus viris d1stribuebat. Quo id assecutus est quod dissicillimum factu est,ac nescio an alii duci contigerit) vi,quum exercitum haberet ex diuersis getibus
46쪽
constatu,tamen annis octo,quibus bellu gessit,nulla seditio in eiuscastris orta sit,sed militem semper habuerit ad omnia obsequetem & subeunda pericula impigrum.
In locum Viriati nouo imperatore creato Tantalo, ad uersus Saguntu expeditio suscepta est. Hanc urbe Annibal euersam instaurauerat, & patriae nomine Carthagine appellarat. Repulsos inde Hispanos quum Baetim amnem transirent,subsecutus Cepio ita pressit ursitque ut Tantalus suis rebus diffidens & se Rexercitum traderet, ea conditione ut no iniquius quam subditos tractaret. Omnibus armis spoliati,&, ne deinceps latrociniis viverent,terra satis ampla donati sunt. Hic fuit Viriatici belli exitus.Nunc ad Vaccaeorum Numantinorumque bell um,quos ad defectionem V iriatus impulerat,nostra redit historia. Hos Roma missus Caecilius Metellus at
ctioribus copiis territos & celeritate oppressos quippe
quos metentes ex improuiso adortus erat) domuit. Restabant oppida duo,Termantia dc Numantia, quorumvltimum propter duo flumina & valles sylvasque densita
mas cireuniectas, aditu di fficile erat: una tantum via in planitiem ferebat, eaque fossis ac repagulis interclusa.
Numantini ipsit, egregii quidem & pedites & equites,
sed non plures octo millibus. quo numero, tametsi exiguo,ob singularem virtute Romanos diu multumque fatigarui. Sed Metellus exacta hyeme successori in Pompeio Aulo exercitum tradidit optime exercitatum, peditum triginta millia, equitum duo. Castris Numatiae admotis nescio quo Pompeius abierat, quum Numantini bi egressi aliquot eius equites discurrentes oppresserunt.' Ipse reuersus acie instruxit in planitie t Numantini sensim ceu fugietes se recepere.Tandem tot difficultatibustum repagulorum, tum fossarum, ad haec quotidianis velitationibus cernens Pompeius copias suas carpi minuique a paucioribus,Termanti m, tanquam ibi minus ne-
47쪽
gotii habiturus,eastra promouet. Hic quoque eonserto praelio septingentos milites amisit, & Tribunum milituin castra commeatum aduehetem Termatini in fugam egerunt. Eo ipso die, tertio conflictu multi Romani pedites & equites cum equis in loca abrupta & in uia protrusi, reliqui trepidi in armis noctem insomnem traduxere.Deinde lucescete aurora irruentibus hostibus ictu diem aequo marte dimicarunt,donec nox superueniens praelium diremit.Inde Popeius versus oppidulum quoddam nomine Maliam, quod Numantinorum praesidio tenebatur, contendit. Malienses per dolum caeso praesidio, urbem Pompeio tradidere. Armis ademptis aec piisque obsidibus, in Sedetaniam trasiit, ut eam a Vast tione Tangini latronu principis vindicaret. Atque eum quidem vicit, multosque eepit : sed tanti spiritus in latronibus fuere,ut ex captiuis nemo seruirevoluerit,sed alii seipsos, alii emptores suos interficerent, nonnulli iri traiiciendo naues perforarent.Pompeius ad obsidendam Numantiam reuersus, fluuium quendam derivare conabatur,tanquam fame urbe expugnaturus. Oppidan i sine tubis conferti excurrentes opus impediebant, &flumen auertentibus instabant,& negotium facessebat, repulsis siqui e vallo subueniebant, & tandem intra castra Romanis conclusis. Rursus in quosdam frumentatum egretas impetu iacto plurimos occiderunt: inter aliosOppiumTribunum militum. Alia etia ex parte Romanos aliquot fossam ducentes adorti, quadringentos cum eorum praefecto oppresserunt. Sub idem tempus Romaeonsiliarii aliquot venerunt,&nouus tyronum exercitus,qui dimissis veteranis sex enim annos in eo bello
consumpserant)in eorum locum succederent. Popeius, quem tot cladium pudebat, cupiens maculam eluere,
totam hyemem in castris egit. Milites sub dio saeuiente frigore stativa habentes,& tum primum regionis aquas
48쪽
& callu experti,alui doloribus disserebatur, usqueadeo
ut nonnulli expirarent. Caeterv parte exercitus frumentatum era tua, Numantini positis clam iuxta Romanorum castra insidiis, Romanos leuibus praeliis ad pusna Iacessebant.Illi indignitate hae moti,castris sese estim-dunt. Tum qui in insidiis erant, repente consurgunt multi e plebe & ex nobilitate cadunt: occurretes etiam frumentatoribus, non paucos strauerunt.Τot cladibus vexatus Pompeius, cum suis cosiliariis in oppida se recepit,quod supererat hyeinis transacturus, dum succensor quem expectabat primo vere adueniret.Uerum ob rem male gestam iudicitum metuens, clam cum Numatini, de bello dissoluendo sermones habebat. Numai tini, &ipsi fracti caede tot sorti sit morum virorum, &agri inculti inscccunditate, tum victus inopia, & belli insperata diuturnitate, facile ad Pompeium oratores de pace miserunt. ipse quidem propalam eos ut se Romanorum voluntati permitterent hortabatur: nee
enim alia se pacta nosse quae et ient ex popidi Romani dignitate sed clam quid acturus esset docebat. Quum ita pacti essent, seque Romanis dedidissent, obsides,
'captiuos& trans gas petiit accepitque. Triginta ar- geli, quae petierat, alentorum partem in praesentia Numantini numerarunt: partem Pompeius expectabat.
Aceldit autem, quum id quod restabat pecuniarum consecissent , attulissentque ad Pompeium ut ei sue cessor veniret M. Popilius Laenas. Quapropter deposito belli metu,quia sibi successu erat,sciens se ignominiosam pa-eem populique iniussu Dei ste,cu Numantinis a se quiequam transactum inficiari. At illum multis testibus,&'senatoribus, &equitu magistris,& rini litu tribuni qui
intersaei at,sacile reuincebat Popilius eos Romam remisit ut ea Pompeio iudicio experirentur. Re ad Senatum relata inter se contenderiunt Pompeius ' Ni in an
49쪽
tini. Caeterum senatui placuit bellu cuNumatinis geri. Popilius nulla alia regesta qubd succestar venissetAttilius Macinus nisi quod in Numantinorii vicinos Lu-
sonas exercitu duxit, Roma rediit. Macinus cu Numantinis saepius congressus,semper victus est: tandem multis amissis in castra sugit. Et falso rumore iactato, Cantabros & Vaccaeos auxilio Numantinis aduentare, trepidus noctis silentio squam totam extinctis ignibus traduxitὶin desertum locum fugit, ubi quondam Nobilioris vallum fuerat. Quo in loco neque praeparato neque munito sub lucem iticlusus, circunstantibus Numanatinis I omnibxis nece minatibus nisi pax fieret, aequas pacis coditiones & Romanis & Numatinis pepigit, seque sponsione obstrinxit. Quod ubi Romae acceptu est, Omnes ta foedo atque ignominioso scidere vehemeter indoluere t atque alter u Consulem 2Emyliu Lepidii in Hispaniam transmiserunt, Mancino que &Numati no-rsi legati sequebitur ad cauum dice da reuocato. Amylius, dum ab urbe responsa expectat, impatiens otii, nam ea tempestate homines non rublici commodi causa,sed alit gloriae aut lucri priuati aut tri uphi spea ambitiosa, ad imperia contendebat Vaccaeos falso criminabatur, tanquam bello hoc Numati nos commeat uitiis iuvissent. Proinde vastatis eoru agris, Palantia oppidanaaximu Vaccaeorum , quod nulla in re pacta violarat, obsedit: accito inductoque in huius operis societatem Bruto socero suo, qui, Vt comemorauimus , in alteram Hispaniae partem misi irs fuerat. Ad hos legati Roma venientes Cinna R Caecilius renuntiarunt dubitare Sena-- tu,tot cladibus in Hispania acceptis,an aliud de integro bellu 2Emylio suscipiendusit:ac super ea re senatuscon sultum protulerunt, quo cauebatur ne Amylius vaccaeos bello peteret.Verum ille bello iam incepto, ratus ira: ulta senatui in eo nitet esse, vel illud primit, Brutum
50쪽
secu copias eosociasse: deinde frumeto, pecuniis, militib' a Uaccaeis Numantinos adiutos: praeterea in suo rece Ptu maxima reru monacta verti. periculumque esse ne si
Romani ceu timetes ab hostib' sperneretur,cum Hispania rebellaret: Cinna re infecta remuit,&haec ipsa ad Senatu perscripsit. Posthaec in loco bene munito machinas
fabricandas ct coaceruandu frumentu curauit. Flaccus, qui ab eo annonae praefectus erat,du in castra commeatu
importat,manifestis insidiis circunuentus, hac solert euasit: Inter milites suos rumorem spargit Pallantiam ab A mylio captam. Ad quam V Occ quum plausus exul
tantis exercitus esset excitatus . barbari audientes , Se ita se rem habere existimanteS , discesserunt. Hae ast tia Flaccus periclitantem annoDam conseruauit. Sed Iantiae obsidio diutius protrahel, itur,& iam deficientibus cibis fames Romanos amiciebat. nam praeter iumeta omnia ipsi etiam viri inopia moriebantur. Imperat res quidem Amylius & Brutus constanter ac diu nihil non pertulerunt: sed tandem malis cedere coacti,repem te noctu circiter ultimam vigiliam discesium denun-xiant: Tribunique militum ac primi pili discurrentes singulos addiscedendum priusquam lux orta opprimeret, urgebant. Cum igitur omnia turbulenter gerebant,tum vero saucios & aegrotos deserebant, amplectentes & ne se proderent orantes. Eos ita consulis ordinibus abeuntes ac tantum non fugietes adorti Palantini,ad vespera usque,quiana mane ς xpi sient,multis detrimentis affecerunt. donec intendentibus se primis tenebris, Romani fame laboreque consecti, se turmatim per agros effud runt,&Palantini numine aliqcio auerte te ad sua regressi sunt. Romani ob res male gestas Amylium, abrogato imperio & consulatu priuatum in Urbe reuersum tecu-xia insuper mulctarunt. Actii quoque in Senatu de Mancino&Numantinorum legatis: quorum hi foedera cum